Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Ferdinandus Cortesius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ferdinandus Cortesius
Hernán Cortés de Monroy y Pizarro
Ferdinandus Cortesius
Ferdinandi Cortesii effigies (Museum Americanum Matriti)
Natus 1485
Metellini Castellae
Obiit 2 Decembris 1547
Hispali
Signatura Fernandi Cortesii
Ferdinandus Cortesius anno 1529 a Christophoro Weidlitz pictus

Ferdinandus Cortesius (natus Hernán Cortés de Monroy y Pizarro), primus Marquis Vallis Oaxacae (Metellini in Hispania natus anno 1485; Hispali mortuus, 2 Decembris 1547) fuit victor (Hispanice conquistador) Hispanicus et dux expeditionis quae casum Imperii Azteci saeculo sexto decimo ineunte effecit et magnas Mexici continentalis partes in dicionem Regis Castellae redegit. Ipse fuit unus ex colonorum Hispanicorum qui primum Hispanicae Americarum colonizationis statum coeperunt.

Cortesius, Metellini Hispaniae in familia minoris nobilitatis ortus, vitam in Novo Mundo degere statuit. Hispaniolam et deinde Cubam processit, ubi encomienda accepit et magistratus (alcalde) secundae urbis Hispanicae in insula conditae tempore brevi erat. Anno 1519, dux tertiae expeditionis ad continentem electus est, expeditionis quam ipse pecunia partim sustinebat. Diego Velázquez de Cuéllar?, Gubernator Cubanus et Cortesii inimicus, expeditionem revocavit, sed Cortesius mandatum neglexit. Ipse, in continentem egressus, fraude ac dolo se cum nonnullis indigenis contra alios felice sociavit. Domina Marina, muliere indigena La Malinche saepe appellata, ut interpres usus est, quae deinde ipsi Martinum filium peperit, unum ex primis mixticiis in America putatum. Cum Gubernator Cubanus emissarios ad deprehendum Cortesium emitteret, eos pugnavit et vicit, atque copias additas ut supplementa habuit. Epistulas recte ad regi conscripsit, quibus non poenas suae seditionis, sed gratias pro suis rebus prosperis petivit. Imperio Azteco deiecto, Cortesius Marchesa Vallis Oaxacae (Marqués del Valle de Oaxaca) appellabatur, dum Antonius de Mendoza, vir superioris gradus, Vicerex Novae Hispaniae appellabatur. Anno 1541, Cortesius ad Hispaniam regressus est, ubi amare sed placide abhinc annorum sex mortuus est.

Malinche et Ferdinandus Cortesius. Manu scriptum ex Tlaxcala saeculo sexto decimo (Lienzo de Tlaxcala).

Fontes de vita Ferdinandi Cortesii[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Versiones fontium
Historica et biographica

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ferdinandus Cortesius spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!