Portugallia

E Vicipaedia
(Redirectum de Lusitania)
Salire ad: navigationem, quaerere
Mergefrom.svg
Suademus haec pagina ad Portugallia moveatur.
Sententiam tuam, quaesumus, profer apud paginam disputationis.

Vide etiam paginam discretivam: Lusitania (discretiva)

Portugallia[1]</ref> vel Portugalia[2], sive Lusitania,[3] (Lusitane Portugal) est civitas sui iuris in Europa Occidentali et in paeninsula Iberica sita, ad septentriones et orientem Regno Hispanico, ad occidentem et meridiem versus Oceano Atlantico finitima. Una cum insulis Azorum Materiisque in Oceano Atlantico sitis, quae regiones autonomae sunt, 91 391 chiliometrorum quadratorum aream amplectitur. Ab Olisipone, civitatis capite, in occidentem versus Promunturium Ophiussal situm est, quod est extremus continentis Europaeae locus.

República Portuguesa
Res Publica Lusitana
Vexillum Lusitanum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia civitatis: (nulla)
Lingua publica Lusitana
Caput Olisipo
Praeses Hannibal Cavaco Silva
Minister primus Petrus Passos Coelho
Area
 - Tota
 - % aqua
inter civitates locus 109
92391 km²
0,5%
Numerus incolarum
 - totalis (2000)
 - Densitas
inter civitates locus 79
10 066 253 habitantes
109 hab./km²
Libertas 1128 et deinde 1640
Moneta Euro
Zona horaria UTC +0 (+1 in aestate)
Hymnus nationalis A Portuguesa (Latine Lusitana)
Interretis abbreviatio .pt
Telephonicum praefixum 351

Nomina[recensere | fontem recensere]

Nomen Portugalliae a portu Romano nomine Portus Cale[4] repetit. Medio aevo Portus Cale in Portucale, postea in Portugale profectum est, ex quo forma Latina Portugallia. Initio (saeculis septimo octavoque), hac appellatione sola terrae pars septentrionalis notata est, scilicet regio inter flumina Durium et Minium.

Lusitania erat provincia Romana ab Augusto condita. Caput erat Emerita Augusta. Provincia per australem hodiernae Portugalliae partem usque ad Durium ac Extremaduram Hispaniae pertinuit. A Renascentia litterarum incipientes scriptores, inprimis poetae, voce pro Portugallia utuntur, ut puta Ludovicus Camonius, qui Lusiadas conscripsit.[5]

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria et Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Lusitania provincia Romana in paeninsula Iberica austro-occidentali.

Portugalliam iam ante 500 000 annos inhabitatam esse arbitrantur. Antiquissima ossa humana ibi inventa hominum Neanderthalensium sunt, qui ante fere 100 000 annos in Portugallia vixerunt. Petroglyphae aetatis lapideae, quae inter gravissimas orbis terrarum numerantur, in Parque Arqueológico do Vale do Côa et in Pedra da Escrita videri possunt. A 800 a.C.n. Phoenices in Algarbia loca munita ad mercaturam tuendam instituerunt. A sexto usque ad tertium saeculum a.C.n. Celtae immigraverunt, qui se cum Hiberis miscuerunt. Inter has civitates erant Lusitani, quos Romani maxime fortes duxerunt quique terrae nomen dederunt.[6]

A 450 a.C.n. in meridiana paeninsulae Ibericae parte Karthaginienses colonias conlocaverunt. Secundo bello Punico Romani usque ad annum 206 a.C.n. Karthaginienses fugaverunt.[7] Maxima Portugalliae hodiernae pars primo ad provinciam Hispaniam ulteriorem, ab Augusto imperante ad Lusitaniam pertinebat, quae provincia etiam latas regiones Hispaniae occidentalis comprehendebat. In Portugallia autem septentrionali, Romanis multum diuque resistitum est; ab anno 19 a.C.n. demum regio pacata est. Postea autem multae urbes, villae, viae, fodinae exempla Romana sequentes ortae sunt. Ex lingua Latina late diffusa postea Lusitana profecta est. Religio Christiana paulatim religiones antiquiores submovit.[8] Invasionibus barbaricis imperium Romanum finitum est: Suebi (ab anno 409), Alani, Vandali, et imprimis Visigothi (ab anno 416) invaserunt et regna condiderunt. Solum Sueborum regnum diutius permanebat; tandem anno 456 et iterum 585 regnum eorum circa Bragam situm a Theodorico II deletum est.[9]

Medium aevum et tempus explorationum[recensere | fontem recensere]

Arx Vimaranes, principale liberae Portugalliae signum.
Monumentum exploratorum, Olisipone.

Anno 711, exercitus Maurorum Taric Abenciet duce proelio apud Transductos Promontorios copias Roderici regis Visigothorum devicit. Usque ad annum 716, totum Visigothorum regnum in dicionem Omayadarum redactum est, Lusitania verisimiliter iam anno 713. Andalusia, imprimis amiralatus (postea caliphatus) Cordubensis, saepe a ducibus egregiis directa, inter regna coaeva cultu humanitateque excellebat. Caliphatu in nonnullas taifas dilapso maxima Lusitaniae pars ad Pacis Augustae taifam pertinebat, meridies extrema ad Hispalensem. Coloni Mauri imprimis in paeninsula Iberica meridiana sedes collocaverunt, ad Portugalliae cultum linguamque multis modis conferentes.[10]

A regno Asturorum, quod Maurorum parvi intererat, saeculo nono sic dicta Reconquista (i.e. recuperatio) terrarum, ex quibus postea Portugallia exstitit, coepit. Anno 868 Portus Cale expugnatus est, anno 879 Conimbriga. Circa Portum Cale comitatus ad regnum Asturorum pertines (Condado Portucalense) conditus est, Bracara Augusta denuo aedificata et arx Vimaranes erecta est.[11]

Anno 1095, rex Legionensis Portum Cale ac Conimbrigam Henrico Burgundiae fiduciaria dedit. Iam Alphonsus I (rex Lusitaniae), Henrici filius, anno 1127 Henrico mortuo nobilitate minore (infanções) adiuvante contra matrem suam rebellavit. Postquam apud Ourique Mauros vicit, tantum valebat, ut anno 1143 Alphonso VII Legionensi adnuente regem se appellari iussit. Anno 1166 Regnum Legionense ius suum comitatus Portucalensis dimisit, quo Portugallia de facto libera facta est. Bulla "Manifestis Probatum" regnum Portugalliae anno 1179 rite creatum est. Reges domus Burgundiae auxilio ordinum militarium fines in meridiem propagaverunt, donec 1250 Algarbia recuperata "Reconquista" terminata est.[12]

Anno 1383, domus Burgundiae in Portugallia exstincta est. Ioannes de Avis, filius nothus regis Petri I, se regem fecit, vindicias regni Castellae pugna apud Aljubarrota (1385) commissa reppulit, domum Avis condidit. Domo Avis regnante Portugallia terra marique magis magisque valuit. Henrico Navigatore (13941460) auctore terrae, quae homines nondum noverunt, quaesitae sunt, primo in occidentali Africae litore, deinde in America Australi (Brasilia) et Asia (India Lusitanica, Taprobane, Malacca, Macaum etc.). Saeculo decimo sexto, Portugallia multis coloniis fulta inter Europae potentissimas ac divitissimas civitates erat. Etiam cultura florebat (Ludovicus Camonius).

1580-1822[recensere | fontem recensere]

Anno 1580, domus Avis exstincta est et Portugallia libertate amissa causis dynasticis ad ramum Hispanicum Domus Habsburgensis venit. Hispanici usque ad annum 1640 regnabant, Portugallia provincia facta partes coloniarum deperdidit. Anno 1640 dux Brigantiae, qui rebellioni nobilitatis contra regimen Hispanicum praefuit, se nomine Ioanne IV regem appellari iussit et paenultimam dynastiam Lusitanicam, domum Brigantiae, condidit.

Quod ad res exteras ac oeconomicas attinet, Portugallia magis magisque a Britanniarum Regno pendebat (Pactio Methuensis, 1703). Anno 1755 terrae motus magnam Olisipontis partem delevit. Primo ministro marchione de Pombal duce urbs denuo aedificata et Portugallia methodis partim severis monarchia absoluta facta est, quae civitatem normis philosophiae Illuminationis ad nova exempla componeret.

Anno 1761 aggressio Hispaniae Franciaque repulsa et libertas servata est, 1807 autem copiae Napoleonicae terram occupaverunt, familia regia in Brasiliam fugit. Francis Britannicorum adiuvamine fugatis seditio liberalis orta et prima Portugalliae constitutio conscripta est (1821). Bellum inter absolutismi ac monarchiae constitutionalis assectatores a posterioribus victum est.

Die 7 Septembris 1822 Brasilia imperatore Petro I libertatem nacta est.

Finis monarchiae, prima republica et dictatura ("status novus")[recensere | fontem recensere]

Antonius de Oliveira Salazar Portugalliam tempore sic dictae civitatis novae (1932-1968) direxit.

Ultima monarchiae decennia controversiis eorum, qui constitutionem mense Septembri anni 1821 institutam sustentabant (Lusitane Setembristas vocati), aliorumque, qui sic dictae "Chartae" favebant (Lusitane "Cartistas" vocati), qua regi plus potentiae tributum est, signata sunt. Anno 1853 regina Maria II mortua domus Brigantiae exstincta est; quod regina Ferdinando II domus Saxonicae nupserat, ramus huius gentis nobilis Germanae regnum occupavit (usque ad annum 1910). His annis Portugallia paupertate, analphabetismo, ruina civitatis fortunarum (1891), seditionibus vexata est.

Anno 1908 Carolus I rex cum maiore filio Ludovico Philippo interfectus est. Solus Emmanuel filius minor petitionem effugit. Postquam die 3 Octobris 1910 Michael Bombarda legatus necatus est, nocte sequente Olisiopone seditio orta, die 5 Octobris 1910 res publica declarata, rex Emmanuel II in exsilium Britannicum expulus est.

Bello orbis terrarum primo Portugallia, quamvis neutralis, imprimis ut colonias proprias tueretur, tamen Britanniarum Regnum adiuvit, mense Martio 1916 partes sic dictae Triple Entente ("triplicis conventionis") sequens bellum suscepit.[13]

Prima res publica (usque ad annum 1926), quae dicitur, tumultis rerumque politicarum instabilitate affecta, praeterea seditionibus sive regiis sive communisticis concussa tantum regiminibus infirmis et saepe mutatis, quae maiore legatorum parte carebant, administrata est.

Anno 1926 exercitus prima re publica oppressa potentiam arripuit. Togatus nomine Antonius de Oliveira Salazar, qui ab anno 1928 erat minister rerum fiscalium, ab anno 1932 minister primarius, anno 1933 "Estado Novo" ("civitatem novam") condidit, quae erat civitas fascisticae similis, ab una sola factione recta, vigilibus secretis (PIDE) coercita. In rebus exteris ad foedus cum Britanniarum Regno innisus bello orbis terrarum secundo neutralis permanebat, utrique parti Wolframium, elementum maximi momenti, praebuit, diversis speculatoribus spatium agendi dedit. Anno 1943 concessit, ut civitates contra Germaniam foederatae in Azoribus praesidia collocarent.

Bello confecto Portugallia inter civitates erat, quae Consociationem ex pacto Atlantico Septentrionali condiderunt. Ab anno 1960 bellum colonicum in Africa (Angola, Mozambicum, Guinea Bissaviensis) coepit, quod magna crudelitate gestum est. Die 19 Decembris 1961, milites Indi coloniam Lusitanicam Goam expugnaverunt. Cum anno 1968 Salazar valetudine affectus imperio defunctus sit, Portugallia belli colonici causa inter civitates solitaria ac quoad res oeconomicas fracta erat. Duces militares, quibus persuasum erat bellum vinci non posse, anno 1973 potentiam comprehenderunt. Seditio generalis "res novae dianthorum" dicta dictaturam finivit. Moderatores novi omnes colonias Macao excepto liberas reddiderunt (1974/1975).

Tempus recens (ab anno 1975)[recensere | fontem recensere]

Primis post res novas annis Portugallia in civitatem socialisticam commutari videbatur; res privatae in usum publicum translatae, latifundia inter agricolas divisa sunt. Constitutio anni 1976 finem publicum esse, ut Portugallia socialistica fieret, statuit. Cum autem primis praesidis electionibus anno 1976 summus exercitus dux Antonius Ramalho Eanes, qui consilia moderata secutus esset, contra opinionem praevaleret, democratia parlamentaris servata est. Eanes et Marius Soares (primus minister 1976-1978 et 1983-1985, civitatis praeses 1986-1996) terram denique anno 1986 in Unionem Europaeam duxerunt.

Ab anno 2008 ratio rei publicae Portugalliae non aliter ac aliarum civitatum Europae, ut graves difficultas oeconomicas superaret, innititur, ab Aerario Monetario Internationali ac Unione Europaea simul adiuta ac coercita.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Tabula Lusitaniae

Ab occidente et meridie Portugallia a Oceano Atlantico terminatur, ab oriente et a septentrionibus finem terrestrem 1214 chiliometroum cum Hispania habet.

Pars septentrionalis climate admodum gelido umidoque gaudet, quo vegetatio luxuriosa oritur. Minius provincia historica in Portugallia boreo-occidentali sita inter regiones maxime inhabitatas numeratur. Urbes maximae sunt Braga et Viana Castelli. Minius "viridis Portugalliae hortus" vocatur. In collium declivibus imprimis vinum colitur, ex quo notissimum Vinho Verde (vinum viride) gignitur. Praeterea multa genera olerum, quercus, castaneae, pinus et oleae crescunt.

In Portugallia boreo-orientali provincia historica Transmontana et Durius Superior (Trás-os-Montes e Alto Douro) sita est. Regioni a mari aversae valdeque montuosae hiemes frigidae, aestates calidae sunt. Vegetatio tenuior quam Miniensis, praecipue prope confinium Hispanicum. Montes numerosis fluminibus ut puta Minio vel Durio scinduntur. Hac in regione etiam est unicum saeptum nationale Lusitanicum nomine Peneda-Gerês, ubi silvae virgines multis quercubus ilicibus obsitae relictae sunt. Urbes maioris momenti sunt Portus Cale, Vila Nova de Gaia, Matosinhos, Bracara Augusta, Villa Regia et Brigantia.

Portugallia media maxima ex parte tumulosa vel etiam montuosa est; montes Serra da Estrela arti athleticae hiemali multum locum praebent. Summus mons Portugalliae continentalis est Torre 1993 metrorum. Regiones maximi momenti sunt Ripae (Beiras), Ripa Tagi (planities Tagi), Extrema Durii et ostium Tagi in Oceanum Atlanticum. Tota regio ferax vinique culturae valde apta, ut iam Romani sciverunt. Praeterea frumentum, Oryza, Helianthus annuus et holera coluntur. Regio a Tago flumine in duas partes dividitur. Inundationes, quae olim semper agros urbesque vastaverunt, numerosis molibus arcentur. Urbes Portugalliae mediae maximi momenti sunt Olisipo, Aviarum, Sintra, Conimbriga, Verurium, Collipo, Albicastrum et Scalabis.

Portugallia meridiana ex districtu Setubalensi et regionibus Transtagia Algarbiaque constat. Facies harum terrarum partim plana, partim tumulosa est, clima sicca et calida. Transtagia, unde olim maxima frumenti pars Portugalliae orta est, his diebus a paucis hominibus incolitur; longe lateque agri frumentarii, oliveta, subera videntur, ad hoc vinum et helianthus annuus. In pratis, quae vere floribus multorum colorum consita sunt, oves pascuntur. Tamen condicio oeconomica ex multis annis deterior fiebat, inter alia ob longiores siccitates, quibus novis molibus occurreretur. Num opportunum sit eucalyptos plantare varie disputatur, quod periculum incendiorum crescit. Prope litora meridiana saepe pinus, sed etiam palmae inveniuntur, quarum sola Chamaerops humilis vernacula est.

Algarbia, quae totum litus meridianum comprehendit, maxime periegesi vivit. Maximae Portugalliae meridianae urbes sunt Portus Alacer, Ebora, Pax Iulia, Ossonoba et Lagos. Flumen maximi momenti est Anas, qui bis per tractum longius est confinium cum Hispania. Numerosae plantae suculentae aestui aestivali accomodatae sunt.

Ad Portugalliam etiam Insulae Materiae et Azores (sive Accipitrinae) in Oeceano Atlantico sitae pertinent. Azorum insula Sancta Maria excepta originis vulcanicae sunt. Insulae Materiae ante litore Africano sitae vegetationem partim tropicam, partim subtropicam habent. Summus Portugalliae mons in Azoribus sita est (Ponta do Pico, 2351 m).

Flumina[recensere | fontem recensere]

Lusitaniam transeunt tria magna flumina; Durius (Douro), Tagus (Tejo), et Anas (Guadiana), quae omnia in Hispania oriuntur et in Oceanum Atlanticum influunt. Tagus Olisiponem, Durius secundam pondere urbem, Portum Calem, transit. Anas in Portugallia austro-orientali in sinum Gaditanum influit.

Minius flumen (Minho) inferior finem inter Lusitaniam et Gallaeciam, regionem Hispanicam, efficit.

Promunturia[recensere | fontem recensere]

Monumentum, quo promunturium Ophiussal locus extremus Europae occidentalis declaratur.

Caelum[recensere | fontem recensere]

Portugalliae est clima mediterraneum, cui sunt aestates siccae calidaeque et hiemes umidae mitesque multis solis calidi horis. Ad Europae terras calidissimas pertinet: temperatura media annalis in Portugallia continentali inter 12 °C (53.6 °F) in montibus septentrionalibus et plus quam 18 °C (64.4 °F) in regionibus meridianis sita est. Algarbiae, quae montibus 800 metrorum a Transtagiana regione separata est, clima illi simile, quod in in meridianis Hispaniae litoribus vel in California meridiana invenitur. Quibusdam locis, sicut in Anae planitie, temperatura media annalis 20 °C (68 °F) esse potest, sed maxima aestatis temperatura ad plus quam 45 °C (113 °F) surgere potest.

Praecipitatio pluvialis media annalis a 3000 mm in montibus septentrionalibus usque ad minus quam 300 mm prope Côa ad Durium flumen sitam variat. Nix in montibus septentrionalibus mediisque cadere solet, temperatura in montibus interdum sub −10 °C (14.0 °F) cadit.

Terrae sunt circiter 2500-3200 horae solis per annum.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Supremus administrationis ordo sunt duodevicensimi districtus (distritos) in Portugallia continentali et duae regiones autonomae Azorum et Materiae; praeterea sunt 28 sic dictae subregiones statisticae. Ordini inferiori sunt 308 concilia (concelhos) et 4257 parochiae (freguesias). Quod haec partitio et multiplex et in minima divisa sumptiosius ac usu carens habetur, emendatio, qua inter alia districtus derogentur, praeparatur.

Districtus Lusitaniae

Districtus[recensere | fontem recensere]

No. Districtus Latine vel Latinizatum Districtus Lusitane Caput Latine vel Latinizatum Caput Lusitane
12 Aviarum Aveiro Aviarum Aveiro
5 Pax Iulia Beja Pax Iulia Beja
17 Bracara Augusta Braga Bracara Augusta Braga
14 Brigantia Bragança Brigantia Bragança
9 Albicastrum Castelo Branco Albicastrum Castelo Branco
11 Aeminium Coimbra Aeminium Coimbra
7 Ebora Évora Ebora Évora
6 Ossonoba Faro Ossonoba Faro
10 Custodia Guarda Custodia Guarda
2 Collipo Leiria Collipo Leiria
1 Olisipo Lisboa Olisipo Lisboa
8 Portus Alacer Portalegre Portus Alacer Portalegre
16 Portus Cale Porto Portus Cale Porto
3 Scalabis Santarém Scalabis Santarém
4 Caetobriga Setúbal Caetobriga Setúbal
18 Viana Castelli Viana do Castelo Viana Castelli Viana do Castelo
13 Verurium Viseu Verurium Viseu
15 Villa Regia Vila Real Villa Regia[14] Vila Real

Regiones autonomae[recensere | fontem recensere]

Regio autonoma Latine vel Latinizata Regio autonoma Lusitane Caput Latine vel Latinizata Caput Lusitane
Azores Açores Lingua Tenuis Ponta Delgada
Insulae Materiae Madeira Foeniculia Funchal

Regiones rationariae[recensere | fontem recensere]

Regiones rationariae Lusitanae
No. Regio rationaria Latine vel Latinizata Regio rationaria Lusitane Numerus subregionum
1 Septemtrio Norte 8
2 Centrum Centro 12
3 Olisipo Lisboa 2
4 Transtagia Alentejo 5
5 Algarbia Algarve 0
6 Insulae Accipitrinae Açores 0
7 Insulae Materiae Madeira 0

Provinciae historicae sive regiones[recensere | fontem recensere]

"Civitas nova", sicut constitutione anni 1933 institutum erat, anno 1936 terram in 11 "provincias naturales" (províncias sive regiões naturais) divisit. Quamquam hae provinciae Constitutione anni 1976 abrogatae sunt, tamen nomina earum paene usque ad hos dies in libris scolaribus inventa et inter Lusitanos in usu cottidiano sunt.

Divisio Portugalliae in provincias anno 1936 facta.
No. Provincia Latine vel Latinizata Provincia Lusitane
1 Algarbia Algarve
2 Transtagia Superior Alto Alentejo
3 Transtagia Inferior Baixo Alentejo
4 Ripa Superior Beira Alta
5 Ripa Inferior Beira Baxa
6 Ripa Litoralis Beira Litoral
7 Durius Litoralis Douro Litoral
8 Minius Minho
9 Ripa Tagi Ribatejo
10 Transmontana et Durius Superior Trás-os-Montes e Alto Douro
11 Extrema Durii Estremadura

Urbes Lusitanae[recensere | fontem recensere]

Area Luís de Camões, media in vico Chiado, Olisipone.
Parque das Nações, Olisipone.
Templum Romanum Eborae, in Algarbia.
Palatium Pena Sintrae.
Pons Dom Luís, Portus Cale.

Praecipuae urbes[recensere | fontem recensere]

  • Olisipo, cui sunt fere 1 500 000 incolarum, est civitatis caput et maxima urbs, principali portu maritimo praeditus. Anno 1994 Europaeum culturae caput fuit, anno 1998 expositionem universalem EXPO'98 hospitio accepit. Olisipone Tagus flumen in oceanum influit. Vici et monumenta eius in orbe terrarum clara sunt, velut vicus Sanctae Iustae (cum inclito anabathro) aut splendida Turris Bethleem in fluminis ostio sita.
  • Portus Cale, "Urbs Invicta", "Capital do Norte", urbs fere 1 220 000 incolarum, magnitudine civitatis secunda, maritimo portu praedita, in fluminis Durii (Douro) ora sita, inter alia ob vina incluta est.
  • Amadora, urbs in Grande Lisbona, fere 179 000 incolarum.
  • Cale, ad flumen Durium sita, urbs fere 178  255 incolarum.
  • Bracara Augusta, urbs fere 163  000 incolarum. Antiqua archidioecis.
  • Conimbriga, urbs fere 128  000 incolarum, locus medius industrialis, antiqua universitate studiorum notissima, ad Mundam flumen (Mondego) sita.
  • Funchalia (Funchal), in Insula Materiae, urbs fere 100  255 incolarum.
  • Caetobriga (Setubal), ad Sado flumen sita, urbs fere 100 100 incolarum.
Panorama urbis veteris Portus Cale, quae est in indice UNESCO Mundi Hereditatis. Urbs nota est ob vinum nomine Port.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Lusitaniam, Azoribus et insulis Materiae inclusis, circiter 10 6000  000 hominum incolunt (2008)[17], spissitudo incolarum 108 homines per chiliometrum quadratum est.

Etsi per saecula multae gentes in regionibus hodiernae Portugalliae vixerunt (Hiberi, Romani, Visigothi, Mauri et alii), quae plura minorave vestigia reliquerunt, his diebus incolae tamen lingua, ethnei ac religione admodum aequales sunt. Lingua Lusitana tota terra loquuntur, vicis circa Miranda do Douro exceptis, ubi fere 5000 incolarum sermone cottidiano lingua Mirandica, dialecto linguae Asturianae, loquuntur, quae lingua minoritaria agnita est.

Maxima incolarum pars ad litus inter confinium Hispanicum a septentrionibus usque ad Olisiponem habitat. Cum his plagis 70 % incolarum vivant, in Portugallia interiore et meridiana spissitudo minima est. Iam plus quam 10 % incolarum in duabus urbibus (Olisipone et Portu Cale) habitant, sed urbanizatio adhuc progreditur.

Homines clari[recensere | fontem recensere]

Petrus IV, rex Portugalliae, et imperator Brasiliae nomine Petro I.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Tabula terrarum, ubi lingua Lusitana loquuntur.

Lingua Lusitana sive Portugallica est Portugalliae lingua publica. Lingua Romanica est, quae in regionibus hodiernae Gallaecia in Hispania et in Portugallia septentrionali ex Lusitana vetere sive Gallaeciana-Portugallica orta est, quae rursus a lingua Latina repetit, ut apud incolas paeninsulae Ibericae in usu erat. Saeculis quinto et sexto decimo per mundum diffusa est, cum Lusitani imperium coloniale condiderunt (1415-1999).

His diebus lingua Lusitana sermo patrius est in quattuor continentibus, maxima pars hominum Lusitane loquentium in Brasilia vivit. Lingua publica est in Brasilia, Angola, Mozambico, Promontorio Viridi, in insulis Sancti Thomae et Principis, Guinea Bissaviensi, Macao (hodie pars Sinarum), Guinea Aequatorensi et Timoria Orientali.

Lingua Mirandica, quae ad dominium linguisticum Asturicum pertinet, in Portugallia boreo-orientali in vicis circa Miranda do Douro a 5000-12000 incolarum sermone cottidiano adhibitur. Ab anno 1999 lingua minoritaria agnita, secunda lingua in scholis concilii Mirandae Durii (Lusitane: Miranda do Douro, Mirandice: Miranda de l Douro) ac concilii Vimiosi (Lusitane: Vimioso, Mirandice: Brumioso) docetur. Cuius usus, nihilominus, in foro publico valde circumscriptus est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Plurimi Portugalliae incolae Ecclesiae Catholicae Romanae adhaerent indiciis inter 85 %[18] et 95 %[19] differentibus.

Constitutione libertas religiosa confirmata et, postquam Lex de fide libera (Lei da Liberdade Religiosa)[20] promulgata est, publice etiam aequalitas religionum. Re vera autem aequalitas nondum consecuta est: Ecclesiae Catholicae in Portugallia institutiones culturales magni momenti sunt, ad hoc universitas insignis, multae scholae et Statio radiophonica. Praeterea lex de fide libera non nisi partim ad Ecclesiam Catholicam conferenda est.[21]

Politia[recensere | fontem recensere]

In Portugallia regiminis organa quattuor sunt, rei publicae praeses, rei publicae consilium (parlamentum), gubernatio, tribunalia.

Rei publicae praeses est civitatis dux, qui suffragio universali eligitur ad spatium quinque annorum. Exercitui praeest et ministrum primarium ac consilium ministrorum nominat.

Rei publicae consilium sive parlamentum, cui nunc 230 deputati sunt, ad spatium quattuor annorum eligitur. Olisiponi in "Regia Sancti Benedicti" sedem habet. Gubernationi minister primarius praeest. Dux factionis, ad quam quaque electione maxima suffragiorum pars perventa est, a rei publicae praeside invitari solet, ut gubernationem formet. Minister primarius alios ministros nominat.

Regia Sancti Benedicti (Palácio de São Bento) est parlamenti sedes.

Tribunalia in nomine populi iustitiam administrant, iura civilia et politica protegunt, legum violationi obstant, commodorum intra societate conflictus solvunt.

Portugallia a democratia instaurata duabus factionibus regebatur, a Factione Socialistica Lusitaniae (Partido Socialista, PS) et a Factione Sociali Democratica (Partido Social Democrata, PSD), quae magis cives conservativos attrahit. Aliae factiones nunc in parlamento praesentes sunt Factio Communistica Portugalliae (PCP), Factio Popularis (Centro Democrático e Social – Partido Popular, CDS-PP), quae factio "dextera-populistica" habetur, et Consociatio sinistra (Bloco de Esquerda, BE). Factio oecologistica nomine "Virides" (Partido Ecologista Os Verdes, PEV) una cum Communistis in electiones ire solent, quomodo iis sedes parlamentarius contingit.

Status in Unione Europaea[recensere | fontem recensere]

Foedus Olisiponense in monasterii Sancti Hieronymi anno 2007 signatum est.

Hodie Portugallia est unum ex viginti septem membris Unionis Europaeae, cui anno anno 1986 coniuncta est. Etiam ad duodecim civitates pertinet, quae Eurone utentes "Zonam Euronis" formant. Lingua Lusitana est una ex undecim linguis publicis Unionis Europaeae.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Decennio 1990-2000 multae autoviae factae sunt. In photographemate A28 prope Portum Cale videtur.

Inter annos 1940-1950 Portugallia materiis naturalibus in terras Europae bello devastatas exportandis quodam rerum oeconomicarum incrementum experta est. Praeterea Salazar reditus civitatis post turbationes primae rei publicae (1910-1926) in ordinem adduxit. Tamen terra pauper manebat. res mutatae sunt, cum generatio nova "technocratarum" in Portugalliam revertit et societates industriales Salazar persuaserunt, ut Portugallia nove conditae Zonae Europaeae commercio libero favendo (EFTA) anno 1959 coniungeretur. Annis, qui secuti sunt, Portugallia etiam membrum Conventus generalis de vectigalibus ac commercio (GATT), Aerarii Monetarii Internationalis et Argentariae Mundanae facta est.

Anno 1958 consilia annuntiata sunt, quibus annis 1959–64 res oeconomicae vivificarentur, imprimis quod ad bella gerenda, quae anno 1961 in coloniis exorta sunt, plus pecuniae desideratum est. Re vera his annis et usque ad revolutionem anni 1974 res oeconomicae valde meliores factae sunt, quae progressus revolutione finitus est duobus causis praecipuis: Prima quod plus quam 1 000 000 Lusitani ex coloniis reverterunt (retornados), qui operis caruerunt, secunda quod multis societatibus sine ordine nationalizatis res oeconomicae perturbatae sunt.

Postquam Portugallia se Unioni Europaeae anno 1986 coniunxit, administratio reformata, industria excitata, infrastructura multa pecunia ameliorata est, quod celerrimi oeconomiae incrementi causa factum est. Inter annos 1970 et 2003 Par acquirendi potestas (PPP) a fere 50% ad 70% illius Europaeae mediae crevit.

Ab anno 2008 oeconomia Portugalliae non aliter ac aliarum civitatum Europae gravibus difficultatibus affecta est.

Moneta[recensere | fontem recensere]

Die 1 Ianuarii 2002 Euro (EUR) Escudo Lusitanicum (scutum) (PTE) substituit. Conversionis taxatio: 1 Euro = 200.482 Scuta.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Portugallia" e.g. apud Hofmannum.
  2. "Portugalia": e.g. Portugaliae monumenta historica. Vide etiam Ciberdúvidas da lingua portuguesa, "Nomes botânicos relacionados com Portugal" (commentationem Lusitane scriptam)
  3. Nomen antiquum regionis magna parte congruentis, saepe ad civitatem hodiernam accommodatum. Vide: Ephemeris expeditionis Norreysij & Draki in Lusitaniam (1589).
  4. Verbum Graecum 'Cale (quod Latine 'pulcher' valet) anteriorem coloniam Graecam admonet.
  5. "The Lusiads". 1800-1882 
  6. A. R. Disney, A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807 (Novi Eboraci, 2009), pp. 5-15.
  7. A. R. Disney, A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807 (Novi Eboraci, 2009), pp. 16-19.
  8. A. R. Disney, A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807 (Novi Eboraci, 2009), pp. 20-33.
  9. A. R. Disney, A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807 (Novi Eboraci, 2009), pp. 34-50.
  10. A. R. Disney, A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807 (Novi Eboraci, 2009), pp. 51-57.
  11. A. R. Disney, A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807 (Novi Eboraci, 2009), p. 68.
  12. A. R. Disney, A History of Portugal and the Portuguese Empire, vol. 1: From Beginnings to 1807 (Novi Eboraci, 2009), pp. 75, 80-81.
  13. Die Portugiesen im Ersten Weltkrieg ("Lusitani in primo orbis terrarum bello"
  14. Lexicon Universale Hofmann
  15. Vide fr:Liste des noms latins des villes de la péninsule Ibérique.
  16. Lexicon Universale Hofmann
  17. Instituto Nacional de Estatística: Estatísticas Demográficas - 2008, Olisipone 2009. ISBN 978-972-673-961-6, p. 9
  18. European Studies on Religion & State Interaction: State and Church in PORTUGAL
  19. Wir in Portugal: Religion
  20. Lei da Liberdade Religiosa. (PDF)
  21. Num instructio religiosa in scholis publicis offerenda sit, in Portugallia a 25 annis disputatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jorge de Alarcão, L'Antiquité romaine au Portugal. Lutetiae, 2008. ISBN 978-2-917735-00-8
  • Aníbal Barreira, Mendes Moreira, Rumos da história. Oporto: Edições ASA, 2003. ISBN 972-41-2899-7
  • Dietrich Briesemeister, Axel Schönberger, edd., Portugal heute. Politik, Wirtschaft, Kultur. Francofurti ad Moenum: Vervuert, 1997. ISBN 3-89354-564-6
  • Isabel Alexandra Fernandes, Reis e Rainhas de Portugal. 5a ed. Olisipone: Texto Editores, 2006. ISBN 972-47-1792-5
  • Patrick Frilet, Jacqueline Wilmes, Portugal. Lutetiae: Éditions de Lodi, 2003. ISBN 978-2-84690-027-0
  • Mark Gielen, Le Portugal. Lutetiae: Artis-Historia, 2003. ISBN 978-2-87391-416-5
  • Paulo Alexandre Loução, Portugal, Terra de Mistérios. 3a ed. Olisipone: Ésquilo, 2000. ISBN 972-8605-04-8
  • Eckhart Nickel, Gebrauchsanweisung für Portugal. Monaci: Piper, 2001. ISBN 3-492-27520-6
  • Christophe Picard, Le Portugal musulman - VIIIe-XIIIe siècles Lutetiae: Maisonneuve et Larose, 2001. ISBN 2-7068-1398-9
  • Henry Thorau, ed., Portugiesische Literatur. Francofurti ad Moenum: Suhrkamp, 1997. ISBN 3-518-39270-0

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg