Panama

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


República de Panamá
Vexillum Panamae
Vexillum
Insigne Orae Panamae
Insigne
Nationis sententiola : Pro Mundi Beneficio
Situs Panamae
Lingua publica Hispanica
Nomen incolarum adiectivum Panamensis-e [1]
Caput Urbs Panamensis[2]
Praeses Ricardus Martinelli
Area
 - Tota
 - % aquae
loco 118e
75,517 km²
2,9
Numerus incolarum
 - Totus (2013)
 - Spissitudo
loco 156e
3 661 868 inc.
54,2 inc./km²
Moneta Balboa PAB (Hispanice; balboa)
et dollarium Statunitense $ sive USD
(Hispanice dólar estadounidense)
Circulus temporalis UTC-5
Hymnus nationalis Himno Istmeño
Interretis abbreviatio .pa
Praefixum telephonicum +507

Panăma[3] sive Panamia[4] sive publice Respublica Panamensis[5] est civitas sui iuris circiter 3 220 000 incolarum in America Media sita et finitima Septemtrione Mari Caribico, Oriente Columbiae, Meridie Oceano Pacifico et Occidente Costaricae. Caput est Urbs Panamensis[6]. In angustissimo Mesamericanae continentalis partis loco, in ithmo usque ad Americam Australem patente, sita est. In medio Canale Panamense, Oceanum Atlanticum et Oceanum Pacificum alligante, divisa est. Quotannis, circiter 14 000 navium (5% mundani maritimi commercii) 82 chiliometra canalis transeunt, cuius dominium cessum est e Civitatibus Foederatis Panamae anno 2000. A die Kalendis Iuliis 2009, Panamae praeses est Ricardus Martinelli. Civitatis sententia est: "Pro mundi beneficio."

Nationis incolae a plerisque Mixticiis, scilicet Amerindis cum Europaeis mixtis, formantur. Praecipuus oeconomicus campus diaconiarum est, qui pecuniarias activitates et reditus impetratos a Columbense liberi commercii zona, canalis cultu ac navium actuariarum patefactione amplectitur.

Panamensis oeconomia valde variata est et ultimis decenniis propter portum Urbis Panamensis[7] satis crevit, ubi in praesenti canalis urbis nationisque nomen ferens est. Panama fortis industrialis polus est, cum oeconomica sat variata in agripecuariis areis, specificius in maizii, bananae, coffeae, oryzae et cannae saccharíferae cultu. Praecipuum minerale sal est. Oeconomia etiam in periegesi excellit.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Panamensis ars Praecolumbiana.

Respublica Panamensis suum nomen ex Urbs Panamensis[8] accipit, ubi celebratum est consilium municipale et statuta est Regalis Audientiae Panamae (Hispanice; Real Audiencia de Panamá) iurisdictio, quae totum Isthmum Panamensem comprehendebat. Nomen Panăma (Hispanice; Panamá) per territorii ad Viceregna Peruvianum et Novae Granatae, per Hispanicam colonialem perihodon, pertinentiam invaluit, et denique officiale factum est post obsignationem Actorum de Panamae Separatione a Columbia. Vocabuli Panămae etymologia Amerindicae originis, probabiliter e lingua Cueva, est. Sunt varia significata et referentiae ad nomen Panămam assignatae, nihilominus communiter acceptum significatum est "piscium et papilionum abundantia".

Aliqui historici nomen attribuunt ad augustam arborem sterculiam apetalam localiter Hispanice panamá nuncupatam, frondosae umbrae et multo communem in area, sub quam congregatae sunt aboriginales familiae.

Respectu Urbis Panamensis, prope locum ubi urbs a Petro Arias Dávila condita est, inveniebantur parvae piscatorum catoeciae qui Panămae (Hispanice; panamá) nuncupabantur, ut indicatur in epistula, quod aliquibus auctoribus esset causa ad baptizandam urbem hoc nomine. Alia significata sunt: linguā Amerindicā "ultra" significat et erat huius regionis cacici nomen.

Historia[recensere | fontem recensere]

Prima tempora[recensere | fontem recensere]

Panamam Amerindi Muiscae, Caribae,[9] Embĕrae et Cioci (Hispanice; muiscas, caribes, emberá' et chocó, respective) incolebant. Isthmus una inter primas Americanas terras ab Hispanis inventas et exploratas fuit. Anno 1501, Rodericus de Bastidas Caribica litora percucurrit. Christophorus Columbus anno 1501 in Sinu Portus Beli[10] (Hispanice; Portobelo) ancoram iacuit et, anno sequenti, Sanctam Mariam Bethlehemitam, primam Europaeam catoeciam in Americanis continentalibus terris, condidit.

Anno 1508, Corona Isthmi Panamensis (Terrae Firmae[11]) colonizationem iussit et Didacum de Nicuesa primum territorii gubernatorem, designavit, quod Castellam Auream[12] (Hispanice Castilla de Oro) nuncupabatur. Anno 1510, Didacus de Nicuesa portum Onomatheopoleōs sive Nominis Dei (Hispanice Nombre de Dios), in Caribico litore, condidit.

Colonia[recensere | fontem recensere]

Condita anno 1519 a Petro Arias Dávila, Castellae Aureae gubernatoris, Urbs Panamensis postea evoluta est gratiā viae constructae usque ad Onomatheopolin sive Nomen Dei (Hispanice Nombre de Dios). Opus erat ut Peruvianum aurum, et hominum ac mercium commeatus inter colonias et metropolin, isthmum transirent. Classis portum Callai, prope Limam, cum Panama conectebat.

Saeculo XVIII, commeatus maritimus in area defloruit. Anno 1739, Portus Beli[13] occupatio a Britannis commercialem motum dissolvit. Panama traditus est ad Viceregni Neogranatensis iurisdictionem, postquam hic separatus est e Peruviano.

Libertas et vinculum cum Columbia[recensere | fontem recensere]

Hispanicarum coloniarum motus in America denique Panamam affecere, quae die 28 Novembris anni 1821 independentiam proclamavit. Paucis mensibus postea, se in Simonis Bolívar Magnam Columbiam (Hispanice Gran Colombia) integravit, iuxta cum Venetiolam, Columbiam et Aequatoriam, cum nomine Departamenti Isthmi. Hospitio accepit paulo postea primus Congressus Interamericanus, a Simone Bolívar anno 1826 convocatus. Anno 1840 fuit evanida independentia tredecim mensium, quam secuta est rursus territorii incorporatio in Columbiam, velut Departamentum Panamae.

Anno 1846, foedus inter Gubernationem Columbianam et Civitates Foederatas construi interoceanicam ferriviam sivit, cui tuta effecta est neutalitas et liber transitus. Aurum in California, anno 1849, inventum, isthmi munus velut viam communicationis inter Civitates Foederatas orientales et occidentales litora revaloravit?. Sex annos postea, inaugurata est ferrivia, unus inter promissorissimos exterarum monetarum fontes Gubernationi Columbianae, qui Panamam adduxit ut multiplices et interminabiles negotiationes ad construendum canalem coeperet, solum anno 1880 inceptam. Societas ad notabile inceptum curam agens, praesertim Francogallici capitalis, opera anno 1889 interrupit et, anno 1898, opus decretorie impeditum est. Civitates Foederatae cum Columbia negotiari coepere et statuere ad perficiendam constructionem temporarium foedus quod a Columbiano Senatu nunquam ratificari consecutum est.

Respublica Panamensis[recensere | fontem recensere]

Canalis Panamensis constructio.

Die 3 Novembris anni 1903, separatisticus motus Panamae independentiam e Columbia proclamavit. Civitates Foederatae novam civitatem confestim agnovere et vires navales quae quominus Columbianae copiae rebellionem suffocatum venirent impedirent misere. Quindecim dies postea, obsignatum est Foedus Hay-Bunau-Varilla, a temporaria Panamae gubernatione ratificatum et concedens Civitatibus Foederatis usum, dominium atque perpertuam Zonae Canalis Panamensis occupationem, laciniae sedecim chiliometra amplae per isthmum. Anno 1904 denuo coepta sunt opera. Canalis commeatui solum offialiter apertum est die 15 Augusti 1914.

Februarii 1904 constitutio Statunitensium virum armatarum interventionem publicarum perturbationum casu auctorizabat, quod, in usu, protectoratus instaurationi aequipollet. Politica instabilitas ad varias interventiones primis saeculi decenniis incitavit, quod vicissim, iuxta cum Zonae Canalis alienatione, nationale territorium in duo dividente, in plebe hostilitatis sensationes versus Civitates Foederatas et crescentem nationalismum aluit.

Anno 1924 normalizatae sunt relationes inter Panamam et Columbiam. Anno 1936, "programma bonae vicinitatis" quod profitebatur Statunitensis praeses Franklinus D. Roosevelt principium revidendi Foederis Hay-Bunau-Varilla permisit. Arnulphus Arias Madrid, praeses Iunio 1940 electus, fructum e delicata internationali re cepit ad requirendum a Statunitensi gubernatione maiores pensitationes propter belicum Zonae Canalis usum et nominaliter Panamensis vexilli. Hoc demisso, anno 1941, natio in Secundum Bellum Mundanum intravit, Civitatum Foederatarum normas sequens, cui permissum est ut operarentur in stationibus extra Zonam Canalis sitis.

Anno 1949, Arnulphus Arias Madrid denuo electus est, sed praxicopēma potestatem duo annos postea Iosepho Antonio Remón Cantera, Custodiae Nationalis commandanti, dedit, qui cum Statunitensi praeside Dwight D. Eisenhower novum foedus de canali obsignavit, sed Panamensia desideria plus secundans.

Iosephi Antonii Remón Cantera homicidium, Ianuario anni 1955, induxit in brevibus Iosephi Raimundi Guizado Valdés et Ricardi Arias Espinosa praesidialibus mandatis. Ernestus de la Guardia Iunior inter 1956 et 1960 gubernavit, cum opera cum Argentariae Mundanae pecunia et intratum peregrinum capitale ad construenda ergasteria petroleo purgando nationali progressioni favere.

Per Roberti Chiari mandatum inter 1960 et 1964 programma erradicandorum saccorum paupertatis et amplificandae opitulationis magnis incolarum circulis confectum est. Illo tempore, Pons Americarum, structura super Canali Panamensi viā terrestri isthmum coniungens, die 12 Octobris 1962inauguratus est. Ianuarii 1964 tumultus et temporaria relationum ruptio cum Civitatibus Foederatis in novam interventionem induxerunt. Marcus Aurelius Robles, inter 1964 et 1968, nova foedera Iunio 1967 obsignavit.

Generalis Omar Torrijos (dexterā) Panamensis ruris agricolas comitatus. Omaris Torrijos gubernatio propter sua programmata de distribuendis denui terris nota est.

Arnulphus Arias Madrid, rursus anno 1968 electus, tertia vice praxicopēmate dimissus est. Instauratum est consilium militare, extraofficialiter conversum ad utilitatem Omaris Torrijos, Custodiae Nationalis commandantis, qui anno 1972 sibi speciales potestates exsecutivas per sex annorum perihodon concedi fecit. Nationis praesidatus, privatus secundum constitutionem anni 1972 politicarum potestatum parte pro Custodia Nationali, inter annos 1972 et 1978 occupatus est a Demetrio Lakas.

Omaris Torrijos gubernatio depicta est operum publicorum confectione et oeconomico socialique civitatis interventionismo. Externo gradu, tensionem cum Civitatibus Foederatis auxit in eo quod ad canalem attinet, sed bona Statunitensis praesidis Iacobi Carter dispositio in novum foedus, Septembre 1977 obsignatum, induxit, per quod determinata est de canali ac eius zona Statunitensium iurum gradualis abalienatio ad Panamae, processus anno 2000 perfectus.

Die Pridie Kalendas Augustas 1981, praeside Aristide Royo et natione seriam crisin oeconomicam passa, Omar Torrijos aëreo accidente mortuus est. Cui successit, Custodiae Nationalis mandato, Florentius Flores Aguilar et, anno secuto, Ruben Darius Paredes. Ricardus de la Espriella praesidatum anno 1982 sumpsit et munere Februario 1984 se abdicavit. Diei 30 Maii eiusdem anni comitia potestatem Nicolao Ardito Barletta dedere, qui se abdicavit anno postea. Ericus Delvalle, e 1985 praeses a Conventu Nationali demissus est cum anno 1988 Custodiae Nationalis commandantem Emmanuelem Antonium Noriega, a Statunitensi tribunali de internationali narcomercatura participanda accusatum, cassare conaretur.

Vexillum Panamense in Cirro Ancone (Hispanice; Cerro Ancón).

Maio 1989 habita sunt comitia, sublata post apparentem oppositionis triumphum, et Franciscus Antonius Rodríguez Poveda, Emmanueli Antonio Noriega conexus, temporarius praeses appellatus est. Ante crescentem internationalem oppositionem contra regimen, Decembre Emmanuel Antonius Noriega maximus nationis praepositus designatus est sed eodem mense nova Statunitensi interventione demissus est. Guliermus David Endara Galimany, apparens Maiorum comitiorum victor, praeses declaratus est.

Zona Canalis Panamensis Panamae pridie Kalendas Ianuarias 1999 data est, secundum Foedera Torrijos-Carter. E 22 Octobris 2006, Panamenses canalem amplificare decrevere ut oppetant commeatus incrementum et ut competitivi in metaphortōsi maneant

Geographia[recensere | fontem recensere]

Respublica Panamensis isthmica lacinia est cum tota area 75 517 km². Loca altissima Mons Ignifer Baru, 3475 m altus, Cirrus Fabrĕga, 3375 m altus, Cirrus Itămut, 3280 m altus, et Cirrus Echandi, 3163 m altus, sunt. Praecipuae insulae Coiba, Insula Regis et Cebăco sunt. Extensissimi Lacus Gatun, 423,15 km² latus, et Baianus, 185,43 km² latus, sunt. Praecipuum territorii flumen propter eius oeconomicum effectum Chagres, impraescindíbilis? ut Canalis Panamensis exitum assequatur, est.

Panama naturalem pontem Boreoamericanam et Austroamericanam subcontinentes coniungentem format. Dominans topographiae proprietas in civitate Cordillera Centralis continentalem divisionem formans est. Haec divisio magnarum Boreoamericanarum cordillerarum partem non format et solum prope Columbianos fines ad Austroamericanum Antisense systema refertur. Cordillera civitatem dividens Cordillera Talamanca prope Costaricenses limites est. Plus versus orientem in Montes Tabasăram commutatur et portio propinqua canali crebro Cordillera Veraguensis nuncupatur; coniunctim omnes cordillerae velut Cordillera Centralis notae sunt.

Panama in regione tropica sita est et tertia regionis pars silvis tropicis tegitur, dum reliqua territorium frugibus et educationi animalium in semiarida Paeninsulae Azuerensis regione facta est. Clima calidum et humidum est, sed temperatum propter oceanos.

Flora et fauna[recensere | fontem recensere]

Panama est civitas meridianissima in regione et una inter biodiversissimas. Propter Americae Australis vicinitatem, hospitio accipit varias species velut hydrochoerus, maximum rodens in toto orbe terrarum; velut Tremarctos ornatus et Ara ararauna. Hoc Panamam maiorem biodiveristatem quam alias regionis civitates velut Salvatoriam ac Belizam et maiorem generum numerum habere facit. Panama est prima civitas in regione secundum piscium numerum (1497, dum propinquae Costarica et Nicaragua hospitio 1254 et 1176 specierum respective accipiunt); secundum avium (957 specierum); et secundum mammalia (229 specierum, inter quas est maximus primatum numerus in regione) cum notabilissimis endemismis velut Alouatta coibensi, dasyprocta Coibae, et Bradypode pygmaeo Scuti Veraguae. Habet 10 115 specierum plantarum, reptilium 229 specierum et amphibiorum 179 specierum. Secundum Indicem Effectionis Ambitalis, Panama una civitatum adaequatum ambitalis pollutionis dominium ostendentium est.

Flora et fauna Panamae
Dendrobates pumilio.jpg Red eyed tree frog edit2.jpg Alouatta palliata (feeding).jpg Hawksbill Turtle.jpg 133quetzal.JPG Tapir colombia.JPG
Dendrobates pumilio Agalychnis callidryas Alouatta palliata Eretmochelys imbricata Pharomachrus mocinno Tapirus bairdii
Erdeikutya.jpg Standing jaguar.jpg Tayassu pecari -Brazil-8.jpg Ocelot.jpg Boa constrictor (2).jpg
Speothos venaticus Panthera onca Tayassu pecari Leopardus pardalis Boa constrictor
Bradypus variegatus.jpg Ceiba pentandra 0008.jpg Field-pines-mountain.jpg Starr 030807-0044 Cedrela odorata.jpg Dysoxylum pettigrewianum.jpg Cattleya skinneri0.jpg
Bradypus tridactylus Ceiba pentandra Abies religiosa Cedrela odorata Dysoxylum pettigrewianum Cattleya skinneri

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Panama respublica parlamentaria est. Suffragium omnibus civibus maioribus quam duodeviginti annos natis concessum est. Non obligatorium suffragari est.

Praeses Reipublicae et parlamenti membra et praesides vicarii per suffragium universale directum quinquennii durationi eliguntur.

Praesens Praeses Reipublicae Panamensis conservator Ricardus Martinelli est. Ricardus Martinelli, Panamensis pragmateuta et politicus, antiquus candidatus Praesidiatui Reipublicae anno 2004, vicit in comitiis Maii 2009, ubi triumphavit cum 61% suffragiorum contra Balbinam Herrera, Martini Torrijos ministram. Mutationis Democraticae (Hispanice; Cambio Democrático) socius, Martino Torrijos successit velut Praeses Panamae Kalendis Iuliis 2009.

Gubernationis membra a Praeside designantur. Parlamentum unicamerale, solum a Conventu Nationali compositum.

De eo quod ad iudiciariam auctoritatem attinet, decem iudices Tribunal Supremum Iustitiae perihodo, hac vice, decennii componunt. Potestas legisfera solum ab una camera, cata quinquennio renovata, exercetur. Quae 72 sedes habet.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Panamae tabula, ubi decem provinciae et commarcae ostenduntur.

E Kalendis Ianuariis 2014, politico-administrativa Reipublicae Panamensis divisio 10 provincias (Hispanice; provincias); 75 districtus (Hispanice; distritos) sive municipia; 5 commarcas indigenicas (Hispanice; comaras indígenas), e quibus 3 provinciali gradu; et 640 corregimenta (Hispanice; corregimientos) comprehendit.

Provinciae[recensere | fontem recensere]

# Provincia Latine Provincia Hispanice ISO 3166-2 Incolae (2010) Area (km²) Caput Latine Caput Hispanice Tabula
1 Flag of Bocas del Toro province.svg Buccae Taurinae[14] Bocas del Toro PAN-1 125 461 3 643,9 Buccae Taurinae[15] Bocas del Toro Panama - Bocas del Toro.svg
2 Flag of Cocle province.svg Cocle Coclé PAN-2 228 676 4 927 Poenonŏme[16] Penonomé Panama - Cocle.svg
3 Flag of Colón province.svg Columbus Colón PAN-3 232 748 4 868,4 Urbs Columbensis[17] Ciudad de Colón Panama - Colon.svg
4 Flag of Chiriqui province.svg Vallis Lunae[18] Chiriquí PAN-4 416 873 6 548 David[19] San José de David Panama - Chiriqui.svg
5 Dariene[20][21] Darién PAN-5 46 951 11 896,5 Palma La Palma Panama - Darien.svg
6 Flag of Herrera province.svg Herrera Herrera PAN-6 111 647 2 340,7 Citre[22] Chitré Panama - Herrera.svg
7 Flag of Los Santos province.svg Sancti Los Santos PAN-7 89 592 3 809,4 Tabulae Las Tablas Panama - Los Santos.svg
8 Panama Panamá PAN-8 1 251 766 8 763 Urbs Panamensis Ciudad de Panamá Panama - Panama.svg
9 Flag of Veraguas province.svg Veragua[23][24] Veraguas PAN-9 226 641 10 629,6 Sanctus Iacobus Veraguensis[25] Santiago de Veraguas Panama - Veraguas.svg
10 Panama Occidentalis Panamá Oeste PAN-13 461 304 3 123,8 Chorrera La Chorrera Panama - Panama Oeste.svg

Commarcae indigenicae[recensere | fontem recensere]

  • Provinciali gradu
# Commarca indigenica Latine Commarca indigenica Hispanice ISO 3166-2 Incolae (2010) Area (km²) Caput Latine Caput Hispanice Tabula
C1 Embĕra Vounaan Emberá-Wounaan PAN-EW 9 544 4 383,5 Unio Cioca Unión Chocó Panama - Embera-Wounaan.svg
C2 Flag of Guna Yala.svg Kunayala[26] Guna Yala PAN-KY 31 557 2 340,7 Futurum El Porvenir Panama - Guna Yala.svg
C3 Flag of Ngobe Bugle.svg Commarca Guaimica Bugleica Ngäbe-Buglé PAN-NB 154 355 6 968 Planities Tugri Llano Tugrí Panama - Ngabe-Bugle.svg
  • Corregimenti gradu
# Commarca indigenica Latine Commarca indigenica Hispanice Incolae (2010) Area (km²) Caput Latine Caput Hispanice Tabula
C4 Commarca Madugandica Kuna de Madugandí 4 271 2 319 Aquayala Akua Yala Panama - Madugandi.svg
C5 Commarca Vargandica Kuna de Wargandí 1 914 775 Morti Mortí Panama - Wargandi.svg

Demographia[recensere | fontem recensere]

Panamensis Index Evolutionis Humanae cum quinque Centramericanarum nationum collatus.

Secundum anni 2010 censum, Panamae numerus incolarum 3 405 813 incolarum est, quod eam unam inter nationes cum minimo numero incolarum in Americana continente facit. Inter 1950 et 2010 numerus incolarum e 839 000 incolarum in 3,4 milliones incolarum transivit. Amplius 70% Panamensium urbanas areas incolunt et dimidius numerus incolarum Urbem Panamensem et conurbanas zonas incolunt. Altera ex parte, 30% incolarum quam 14 annos nati minores, 63,6% inter 15 ac 64 et 6,4% quam 64 annos nati maiores sunt.

Classificata est intra nationes magnum Indicem Evolutionis Humanae possidentes, cum punctuatione 0,768 (anno 2011), quod eam collocat loco 58 inter 169 nationes, dum est natio cum optimo Indice Evolutionis Humanae]] in America Centrali et cum sexto in America Latina. Index alphabetismi anno 2010 94,5% attigit. Altera ex parte, index scholarizationis 93,4% est, cum maximo 95,1% in provincia Columbo et cum minimo 77,8 in Archipelago Sancti Blasii (Hispanice; Archipiélago de San Blas).

Ethnē[recensere | fontem recensere]

Cuna femina suens.

Panama est una inter nationes ethnice variatissimas in toto orbe terrarum. Cuius incolae componuntur a Mixticiis, Mulatis, Nigricoloribus, Albicoloribus, Indigenis et a variatarum nationalium originum: Seribus, Indis, Iudaeis, Hispanis, Statunitensibus, Columbianis, Italianis, Argentinis, Graecis, Francicis, Arabibus, Centramericanis, Mexicanis, Venetiolanis, Antillanis, Dominicanis, Chilensibus. Praeterea septem Amerindici circuli incolunt. De eo quod ad ethnicam distributionem attinet, 68% Panamensium Mixticii, 15% Albicolores, 10% Nigricolores, 6% Amerindi et 1% Asiani sunt, qui ultimi praesertim sunt Sericae originis (praesertim e Taivania).

Societas[recensere | fontem recensere]

Usque ad ineuns saeculum vicensimum, societas Panamensis in classem superiorem et inferiorem inamovibiles dividebatur, sed e decennio 198, natio praevalentem ordinem medium creare consecuta est. Nihilominus, in Panama paupertas et inaequalitas socialis persistunt, quamquam diminutae sunt paupertas ac inopia operarum et perfectus est magnus Index Evolutionis Humanae ultimis duobus decenniis. Anno 2010, paupertas 25.8 centesimas incolarum attigit, quod eam ponit infra Latinamericanam mediam cum 31.4 centesimis.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Quamquam natio plerumque Hispanophona monolinguis est, quia Hispanica lingua nationalis et officialis est, numerosae linguae in Panama in usu sunt. Praeter Hispanicam, agnitae sunt velut linguae officiales Amerindae lingua Guaimica (Guaimice; ngäbe et Hispanice; movere sive guaymí), lingua Bugleica (Hispanice; buglé), lingua Cuna (Cune; dulegaya et Hispanice; kuna), lingua Embĕra (Embĕre; ẽberá bedéa et Hispanice; emberá), lingua Vounaanica (Vounaanice; maach meu), lingua Terrăba (Terrăbe; naso tjerdi et Hispanice; téribe sive térraba) et lingua Bribrica (Bribrice; bribri sive se'ie et Hispanice; bribri). Immigrantes, praeter linguam Hispanicam, propriis linguis loquuntur. Arabice loquuntur Syriacae et Libanenses coloniae in provincia Columbo. Lingua Anglica est lingua peregrina maximi usus et quaesiti, et est in usu multis Afroantillanis in Atlantico nationis litore et Urbe Panamae. Etiam praecipuae sunt Sericae, Italianae et Francicae coloniae.

Religio[recensere | fontem recensere]

Bahaisticum templum Sancti Michaeletti (Hispanice; San Miguelito).
Catholica ecclesia Portu Cainitone (Hispanice Puerto Caimito) sita, ecclesiae genus commune in Panamae intestinis.

Culturalem propter varietatem, in natione ampla religionum multiplicitas colitur, nihilominus circiter e 30 annis abhinc ignoratur exacta accuratione quantos asseclas habeat quaeque denominatio quia Ratiocinium Generale Reipublicae Panamensis (Hispanice Contraloría General de la República de Panamá) ultimis tribus censibus, scilicet ultimis 30 annis, de religione a quoque nationis cive culta non quaesivit.

Numeri usque ad praesens gesti Catholicam Romanam religionem praevalentem esse, indicant, quam circuli clare crescentes velut Christiani Evangelici et circuli aliarum varietatum e Christianismo proventarum sicut Adventistae, Testes Iehovah ac Mormones sequuntur. Quamquam non actae sunt in censibus, variae percontationes nationali gradu de religionis themate tractavere. Secundum hanc percontationem Iunio 2004 factam, respiciuntur secuta data:

Commune est Orientales religiones invenire, inter quas Religio Iudaica, Buddhismus, Hinduismus, Religio Islamica, Bahaismus, etc...

Constitutio Nationalis statuit: "est liberum et omnes religiones et omnium cultuum exercitia colere, sine alio limite ut repectus Christianae ethicae et ordinis publici."

Exspectatio vitae[recensere | fontem recensere]

Anno 2007, exspectatio vitae in Panama 76 annos secundum Ordinem Mundi Sanitarium attigit, et anno 2009, crevit usque ad 77 annos. Anno 2007 fuit 75,8 annorum secundum Consociationis Nationum data. Secundum Ordinem Mundi Sanitarium, Panamenses mulieres exspectationem vitae 78 annorum habent, quae est in tertio optimo loco in America Latina. Ex altera vero, Panamenses viri exspectationem vitae 74 annorum habent, quae est in secundo optimo loco in America Latina.

Exspectatur ut per saeculum XXI, numerus incolarum Panamensis senescentiae processum patiatur, cum incremento incolarum senium. In secuta tabula ostenditur hic processus, numeris millionum hominum.

Anno Numerus incolarum totus Numerus maiorum quam 60 annos Percentatio
2000 2 840 000 234 000 8,2%
2025 4 239 000 597 000 14,1%
2050 5 002 000 1 114 000 22,3%

Urbes cum maximo numero incolarum[recensere | fontem recensere]

Positio Districtus Provincia Incolae Photographemata
1  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Panama Panama 880 691
2  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Sanctus Michaelettus Panama 315 019
3  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Arrăiian Panama Occidentalis 220 799
4 Columbus Columbus 206 693
5  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Chorrera Panama Occidentalis 161 470
6 David Vallis Lunae 154 858
7 Poenonŏme Cocle 85 737
8 Sanctus Iacobus Veragua 81 244
9 Bugāba Vallis Lunae 75 395

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Incrementum PDG.
Navis Canalem Panamensem transeuns.
Navis societatis Maersk trans Canalem Panamensem.

Panama potentissimam oeconomiam in America Centrali possidet. Natio praesertim suam oeconomicam prosperitatem Canali Panamensi debet. Urbs Panamensis praecipuum centrum pecuniarium in America Centrali est. Ex altera vero, cum debilibus tributis, Panama paradisus fiscalis ab aliis nationibus classificatur. PDG per capita, 13 000 dollariorum (secundum aestimationem anni 2010), etiam maximus in regione est. PDG percentatio ependysi dedita 26,8% PDG anno 2010 erat. Educationi dedita 3,8% anno 2008 erat et PDG percentatio defensioni dedita 1% PDG anno 2008 erat.

Diaconiae magnum locum Panamensi in oeconomia occupant. Praecipuae activitates diaconias pecuniarias, commercium et periegesin sunt. Ex altera vero, praecipua campi primarii producta in Panama sunt bananae ac alii fructus, oryza, maizium, coffeum, harundo sacchari, pecores, holera, aedificandi lignum et decapoda. Haec natio limitatas opes naturales continet velut cuprum et aurum. Quotannis, sunt 1 050 600 tonnarum bananarum in Panama productarum. Anno 2008, 29,96% terrarum Panamensium agriculturales arabiles terras constituunt. Itaque 7,36% Panamensium terrarum arabiles terrae sunt, dum campus secundarius in Panama industriā depingitur. Inter prosperrimas industrias sunt et eae aedificandi materias conficientes, velut caementum conficientes et epipla fabricantes; et eae alimenta ac lacticinia parantes; et eae saccharum purgantes; et eae vestimenta fabricantes; eae relatae ad producta petroleosa; et eae relatae ad producta chemica; et eae chartam ac producta chartacea producentes et relatae ad impressionem. Restitutio Zonae Canalis Panamensis, penes Civitates Foederatas usque ad 1999, nova incepta hortata est. Panama vexilla convenientiae participat.

Die 22 Octobris 2006, Panamenses per referendum Canalem Panamae amplificari decrevere ut competitivi in mercium commeatu manerent. Secundum Auctoritatem Canalis Panamensis, societas Canalem gerens, oeconomici reditus genitos ingentes erunt. Haec trium congerierum claustrorum amplificatio imponebatur quia exceptoriorum commeatus continenter ita crescit ut duo canales incessantem navium fluxum absorbere nequirent. Haec amplificatio naves maximas et magni amphorati non circumnavigare et ita enorme tempus consequi permittet, quod plus lucri colligere permittet. Panamae, hoc fere 40 000 directorum indirectorumque munerum creationem gignet et Panamenses, quorum 40% sub paupertatis limine sunt, oeconomicā mannā frui permittet. Quod etiam regionem afficere poterit ubi collocatores pecuniae status proficuos collocationi invenire, paulum tributorum invenire et zonā liberā parili ei in Meridionali Civitatum Foederatarum limite inventae frui poterunt. Praeterea, tertia amplificatio iam praevisa est ad oppetendum commeatus incrementum et ut maneant competitivi.

Importationes[27]
Natio %
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Iaponia 23,9%
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Respublica Populi Sinarum 23,5%
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Singapura 18,4%
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Civitates Foederatae Americae 13,3%
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Corea Meridionalis 6,1%

Moneta balbōa est. Solum metallici nummi circulant, schedinummus Statunitense dollarium est.

Anno 2011, praeciporum camporum activitatis pars in PDG est:

Praecipuae Panamae sociae commerciales secundum exportationes sunt: Civitates Foederatae 45,9%, Suecia 8,1%, Benelux 5,3% et Costarica 5,1%.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Corredor sur est praecipua autovia Meridionalem Urbis Panamensis peripheriam percurrens.

Praecipuum infrastructurae opus in natione Canalis Panamensis est, cuius constructio anno 1869 a Francica societate coepit. In praesenti natio 5250 milliones dollariorum ad ampliandam hanc viam collocat. Saeculo XIX ferriviae transithmicae constructio etiam eminuit, quae interoceanicam communicationem facilitavit.

In praesenti aedificatur Linea 1 Subterraneae Panamensis, quae Albrook cum Los Andes coniunget.

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Anno 1974 creatum est Institutum Nationale Telecommunicationum (Hispanice; Instituto Nacional de Telecomunicaciones, INTEL), cuius munus telecommunicationum diaconias describere, dirigere, meliorare, extendere et praebere est. Lege 5 anni 1995, reformatum est hoc gubernativum ens. Processus anno 1997 finit privatizatione, venditatis 49% sortium Britannicae societati Cable & Wireless sive C&W. Reliquae sortes inter Gubernationem (49%) et operarios (2%) dividuntur. Haec divisio societati C&W regimen exclusivitatis usque ad 2 Ianuarii 2003 concessit. Panama fibrae opticae systemata quattuor totam per nationem sparsa habet. Haec submarina retia nationi internationales conexiones quattuor per altam fasciam latam, nucleares fibrae opticae tramites, dant, substituendo commeatus systemate per satellitalem nexum.

Telephonia cellularis[recensere | fontem recensere]

Societatis Claro Panamá S.A. logotypon.

Anno 1995 introductae sunt modificationes in Lege 17 anni 1991 ut auctioni publicae subiiceretur fascia A telephoniae cellularis. Ianuario 1996, Gubernatio fasciam A telephoniae cellularis societati BCS de Panamá (Bellsouth), quae postea societati Telefónica, nomine Movistar Panamá operanti, venditata est, adiudicavit. Anno 1997, societas C&W telephoniae cellularis subsidiariam C&W Móvil nuncupatam creat. Decennio postea, anno 2008, duae societates plus licitationes ad offerendam hanc diaconiam assecutae sunt, Digicel Panamá S.A. et Claro Panamá S.A., quae ita conformant quattuor societates telephoniae cellularis diaconiam offerentes. Dum medius numerus subnotatorum pro 100 incolis cum diaconia telephoniae cellularis in America Latina et Caribaeo 106,9, in nationibus ad progressionem nitentibus 77,8 et in mundo 85,7 fuit, in Panama fuit 203,9 secundum hanc relationem. Panamae proportio aequivalet agnitioni ut quique incola medio numero duo gestabilia habuerit.

Interrete[recensere | fontem recensere]

Primae interretiales conexiones Iunio 1994 coepere per Rete Hemisphaericum Interuniversitarium Informationis Scientificae et Technologicae (Hispanice; RedHUCyT sive Red Hemisférica Interuniversitaria de Información Científica y Tecnológica) et Rete Academicum et Investigationis Nationalis (Hispanice; PANNet sive Red Académica y de Investigación Nacional). Nihilominus, decretorius saltus in multitudinarium huius medii usum gratiā creandi Intered Panamá anno 1995 fit, propter Legem Restructurationis INTEL. Diaconia interretis a variis societatibus nationali internationalique gradu ofertur velut Columbus Networks, C&W Panamá, Cableonda, Wipet aut Mobilnet inter alias.

Etiam ofertur diaconia interretis publici, nuncupata Rete Nationale Interretis (Hispanice; Red Nacional de Internet), areis velut viridariis publicis, scholis, valetudinariis et bibliothecis totam per nationem.

Ineuntibus annis 2000, erant circiter 45 000 usuariorum, qui penetrationem 1,5% repraesentabant. Ineuntibus annis 2010, aestimantur esse circiter 959 900 usuariorum, qui incrementum 2033% repraesentant et penetrationem 43% attingunt. Secundum Unionem Internationalem Telecommunicationum, Panama natio cum maximo numero subnotatorum interretialium in America Centrali est.

Panama oeconomia cum maxima interretis penetratione in America Centrali est, quia 42,7% incolarum accessum ad interrete habuere secundum relationem ab Unione Internationali Telecommunicationum datis anni 2011 paratam, et est tertia in America Latina, solum a Chilia (53,9%) et Brasilia (45%) superata. Panama locum 70 apud 177 evaluatas nationes occupavit et maiorem ad interrete conexorum usuariorum proportionem habet quam medius numerus Americae Latinae ac Caribaei (38,8%), nationum ad proressionem nitentium (24,4%) et mundi (32,5%), secundum eandem relationem.

Prelum[recensere | fontem recensere]

Panama diaria septem nationalis circulationis habet: La Prensa, Mi Diario, La Estrella de Panamá, El Siglo, Crítica, Día a Día, Panamá América, P.M. et Metro Libre. Primum isthmi diarium a Mariano Arosemena anno 1820 editum est.

Radiophonia[recensere | fontem recensere]

In Panama sunt totam per nationem 184 commercialis radiodiffusionis frequentiae a societate ASEP auctorizatae in fascia FM et 101 in fascia AM. Prima auctorizata Panamensis commercialis AM statio radiophonica die 25 Decembris 1934 coepit.

Televisio[recensere | fontem recensere]

Anno 2009 Panama Europaea exemplaria DVB-T sive Emissionis Visificae Digitalis televisioni digitali terrestri adoptavit. Sunt amplius decem tramites televisifici publicam diaconiam totam per nationem offerentes. Inter quos sunt TVN Panamá Canal 2, RPC TV Canal 4, FETV Canal 5, Tele7 (usque ad 2011), Mall TV (tramitem Tele7 ex 2011 substituens), TVMax, Telemetro Canal 13, SERTV, NexTv, Mas 23 Canal 23, Mas 23 Canal 33 (ante 2012 MixTv) et Plus Canal 35.

Primus trames televisificus apertus in Panama virum armatarum Statunitensium trames, SCN Canal 8, qui die 6 Maii 1956 transmittere coepit, et primus Panamensis trames RPC TV Canal 4, Martio 1960 apertus et canalem 4 Urbis Panamensis operans, fuit. Iam anno 1961 Statunitensis originis societas ABC iuxta cum Panamensibus ergolabis tramitem Televisora Nacional, canalem 2 Urbis Panamensis operantem et cum signis formae HDTV, condidit. Die 13 Octobris 1981, Telemetro Canal 13 transmissionem coepit velut trames in pelliculis specializatus. Per cuius initia ex hora 4:00 a.m. ad 10:00 p.m. transmittebat. In frequentia VHF 13 operatur et ex 2009 per 24 horas et ex 2011 formā HDTV transmittit. In praesenti unus trames publicus et octo privati sunt.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Pons Centenarii (Hispanice; Puente del Centenario) super Canali Panamensi.

Praecipua autovia Via Panamericana totam Panamam transeuns est. Via Panamericana revera Americam Septemtrionalem cum America Meridionali conectit et ex Alasca usque ad Chilia Meridiem patet, sed in finibus inter Panama et Columbia, in silvosa regione Darieni est spatium nuncupatum Obturamentum Dariense (Hispanice; Tapón de Darién) quod nondum perfectum est. Hoc debetur quia palustris area est penes Columbianos bellatores clandestinos, narcomercaturam atque subintroductionem, et quia securitatis impensae ad construendam eam magnae sint. Praeterea, ortae sunt oecologistarum curae, quamobrem Panamericana conexio inter Septemtrionem et Meridiem verisimiliter proximo futuro non complebitur.

Conexio inter Septemtrionem et Meridiem inter Oceanum Atlanticum et Urbem Panamensem apud Pacificum litus Transisthmica (Hispanice; Transístmica) nuncupatur. Hodie, praeter Canalem, transit ferrivia, nuper renovata, et ab ea distans conexio per viam autocineticam inter Urbem Panamensem et Urbem Columbensem, ubi accidunt multa accidentia propter magnam commeatus quantitatem et malam servationem. Inter 2007 et 2009 constructa est autovia, 42 chiliometra longa et Transisthmicae parallela, a Brasiliensi societate Odebrecht ut via inter Urbem Panamensem et Urbem Columbensem brevior et securior fiat

Educatio[recensere | fontem recensere]

Panamenses scholares.

Educatio in Panama obligatoria e primis educationis primariae septem annis usque ad tres educationis mediae annos est. Per annum scholarem 2004/2005 erant circiter 430 000 studentium adscriptorum inter gradus unum et sex (95% praesentiae). Tota adscriptio in sex secundarios gradus eodem perihodo erat 253 900 (60% praesentiae). Amplius 90% Panamensium litterati sunt.

Anno 2004 amplius 92 500 Panamensium studentium Universitati Panamae (Hispanice; Universidad de Panamá), Universitati Technologicae Panamae (Hispanice; Universidad Tecnológica de Panamá), Universitati Litoris Occidentalis Panamensi (Anglice; West Coast University of Panama) et Universitati Sanctae Mariae Antiquae (Hispanice; Üniversidad de Santa María La Antigua), privato Catholico instituto, intererant. Inclusis minoribus collegiis, sunt 88 educationis superioris instituta in Panama.

Salus et opitulatio socialis[recensere | fontem recensere]

Panamensis salus a Ministerio Salutis Panamae (Hispanice; Ministerio de Salud de Panamá) regitur. Vicissim, systema salutis publicum administratur a duabus dissimilibus societatibus quae sunt Ministerium Salutis (Hispanice; Ministerio de Salud sive MINSA) et Mensa Assecurationis Socialis (Hispanice; Caja de Seguro Social sive CSS).

Valetudinaria et centra curae primariae a MINSA administrata pecuniam nominum arcariorum e Civitate accipiunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Cultura Panamensis et ex Indigenis gentibus Panamensibus culturis et Europaeis musica, arti ac traditionibus in Panama ab Hispanis allatis orta est. Hegemonicae vires hybridicas huius formas creavere miscenda Africa et Nativa Americana cultura cum Europaea. Verbi gratia, tympanettum (Hispanice; tamborito) est Hispanica saltatio cum Nativis Americanis rhythmis, thematibus ac saltatoriis motibus coalita.

Saltatio et musica[recensere | fontem recensere]

Par Panamanensem cumbiam saltans.

Saltatio variarum culturarum in Panama coniunctarum symbolum est. Localis laographia per festorum, saltationum et traditionum multitudinem experiri potest quae distributa sunt e stirpe in stirpem. Locales urbes hospitio directa reggarum Hispanophonarum, Cubanae, reggaetonis, modi directi, iazensis, bluum, salsae, reggarum et rockianae acroamata accipiunt. Extra Urbem Panamensem, regionalia festa totum per annum celebrantur ubi insigniti sunt locales musici et saltatores.

Vestimenta[recensere | fontem recensere]

Cuna femina molas Urbe Panamensi vendens.

Intactae, unicae culturae exemplum est Cunarum qui noti sunt propter molas. Mola vocabulum Cunicum pelusiae erat, sed vocabulum mola denique cepit significatum elaboratarum plumatilium laminarum quae Cunicae femineae pelusiae partem anticam et posticam constituunt. Molae sunt opera artis a Cunae tribus feminis creata. Sunt variae textilis laminae, cum coloribus variatis, quae laxe consuta coniunctim, facta utendo ornatorio processu nuncupato "decoratione reversa".

Femina cum pullaria.

Traditionale Panamense femineum vestimentum pullaria (Hispanice; pollera), in Hispania saeculo sexto decimo orta, est. Postea pullaria fuit in usu velut typicum vestimentum in Panama ineunte decennium 181. Pullaria a feminis famulis aut feminis servis gerebatur: "fuit praecipue vestimentum nutricum quae familiae infantes lactavere" (secundum De Zárate 5). Annis interiectis, classis superioris feminae hoc vestimentum adoptavere.

Pullariarum Panamensium imago, rubra pullaria luxus (Hispanice; pollera de lujo), antiquior traditionalis pullaria, et caerulea pullaria luxus.

Originalis pullaria (Hispanice; pollera) e pelusia cum institis consistit quae de umeri geritur. Gunna super cingulo est cum aureis butonibus. Gunna etiam institam habet ut, eā sublatā, videatur velut pavonis cauda aut calvaticae flabellum. Gunnae et pelusiae designationes flores aut aves esse solent. Duo colore congruentes magni apices (Hispanice; motas) in parte antica posticaque sunt, quattuor taeniae pendent e parte antica posticaque super cincto, quinque capistrella sive aureae catenae (Hispanice; cabestrillos) e collo ad cinctum pendentes, aurea crux aut medalia super nigra taenia geritur velut monile et bombycinum marsupium super cingulo geritur. Inaures (Hispanice; zarcillos) aureas aut coralinas esse solent. t et, ad complendam vestem, feminae udones pullariae colori congruentes gerunt. Crines collyride, quae tribus magnis aureis pectinibus cum aliquibus margaritis et velut corona gesto tenetur, geruntur. Optima pullaria adhuc 10 000 dollariorum constare plerumque potest et annum postulare potest ut perficiatur. Viri traditionale vestimentum etiam gerunt. Quorum vestis ex albi xylini indusiis, bracis et texti straminis petaso consistit. Haec traditionalis vestis in pompis geri potest, ubi feminae virique traditionalem saltationem faciunt. Feminae blandam dicionem faciunt et suas gunnas contorquent, dum viri suos petasos manibus tenent et post feminas saltant.

Pullaria (Hispanice; pollera) e baptistino aut e tenui linteo fit, secundum Baker 177. Pullariae color semper albus est et circiter tredecim virgae materiae esse solet. Hodie sunt dissimilia pullariarum genera; pullaria sumptuosa (Hispanice; pollera de gala) e brevi chiridota gunnae pelusia cum institis, duabus plenae longitudinis gunnis et castula consistit. Feminae in crinibus temblequia (Hispanice; tembleques) sive aurei testiduneique pectines cum margaritis in se gerunt. Aurei nummi et iocalia vesti adduntur. Pullaria montana (Hispanice; pollera montuna) cotidianum vestimentum est, cum pelusia, solidi coloris gunna, singula aurea catena et pensilibus inauribus. Capillare ornamentum naturalis flos in crinibus est. Haec pullaria paulo dissimilis reliquarum est, quia, loco pelusiae de umeris, feminae compactilem albam iaccam, institas in umeris et modo campanae margines gerunt.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Monumentum scriptricis Ameliae Denis de Icaza Vici Ardui Secturae (Hispanice; Barrio Quarry Heights).

Secundum Professorem Rodericum Miró, prima narratio de Panama a Gundisalvo Fernández de Oviedo y Valdés scripta et in typis edita est velut Historiae Generalis et Naturalis Indiarum (Hispanice; Historia general y natural de las Indias) pars anno 1535. Aliqui pöetae et mythistorici in Panama nati sunt Manuel Maria Ayala (17851824), Amelia Denis de Icaza (18361911), Darius Herrera (18701914), Ricardus Miró (18831940), Gaspar Octavius Hernández (18931918), Demetrius Korsi (18991957), Ricardus Bermúdez (19142000), Marius Augustus Rodriguez (19172008), Iosephus Maria Sánchez (19181973), Raimundus Hebertus Jurado (19221978), Carolus Franciscus Changmarín (1922– ), Ioachimus Beleño (19221988), Tristanus Solarte (1924– ), Pedro Rivera (1939– ), Moravia Ochoa López (1941– ), Gloria Guardia (1940– ), Dymas Lydius Pitty (1941– ), Robertus Fernández Iglesias (1941– ), Iarlus Ricardus Babot (1946– ), Manuel Orestes Nieto (1951– ), Moyses Pascual (1955– ), Hector Michael Collado (1960– ), David Robinson Orobio (1960– ), Catharina Chiari (1969– ), Carolus Oriel Wynter Melo (1971– ), Iosephus Ludovicus Rodríguez Pittí (1971– ) et Sophia Santim (1982– ).

Artes visuales et acroamaticae[recensere | fontem recensere]

Alium Panamensis commixtae culturae exemplum redditum est in traditionalibus productis, velut xyloglyptica, mascis caerimonialibus et figlina, non minus quam in architectura, coquina et festis. Primis temporibus, corbes idoneis usibus texti sunt, sed nunc multa villagia paene exclusive a corbibus quae hominibus producuntur pendent.

Didacus Bowie actum #TheRatOfArt eliciens.

Cunae gentes notae sunt propter molas, elaboratas intextas laminas anticam posticamque partem in Cunarum feminarum pelusiis constituentes. Originaliter Cunicum vocabulum pelusiae, terminus mola nunc ad varias textilis laminas cum dissimilibus coloribus refert quae laxe coniunctim per decorationis reversae processum consuuntur.

Artes acroamaticae relative novae nationali musivae scaenae sunt. Primae expressiones ab exeunte decennio 200 originem trahunt, cum locales pictores aliquos acroamatis aspectus musivis spectaculis ac monstrationibus exploravere et incorporavere. Cabeza de Vélez, Panamensis pictor, fuit unus inter primos artifices quae eas introduxere. Artes acroamaticae sunt aliquod relegatum eo quod localiter "cultura alternativa" nuncupatur, sed paulatim agnitionem et ascitum in localibus artium hodiernarum circulis consequitur. Hodie, artifices velut Didacus Bowie Panamensium artium acroamaticarum antecursores sunt.

Musea[recensere | fontem recensere]

Lineamenta de Panamensi cultura in Museo Hominis Panamensis, Urbe Panamensi, invenitur. Alii conspectus in Museo Historiae Panamensis, Museo Scientiarum Naturalium, Museo Artis Colonialis Religiosae et Museo Artis Hodiernae, Museo Canalis Interoceanici et nationalibus culturae ac musicae institutis inveniri possunt.

Museum Nationalitatis in Sanctis.

Numerus museorum in parvis communitatibus passim Panamensia per intestina sitorum numerosos aspectus nationalis Praecolumbianae, colonialis et post independentiam hereditatis servare tendit. Inter exempla est Museum Nationalitatis in Sanctis, originali coloniali domo situm et regionalium Praecolumbianorum incolarum, colonialis perihodi ac pro independentia ab Hispania nascentis pugnae reliqua monstrans. Museum Herrerae collocatum est loco secundo inter sex res ad faciendum urbe Citre secundum Lonely Planet viatores. Museum duarum narrationum permanentes monstrationes Praehispanicam perihodon, primorum regionis mammalium et contactum inter Hispanos ac Indigenas tegentes includit. Praecipua res secundo tabulato curiose constructa Amerindici cacici Paritae sepulturae replica est.

Additionale museum brevi aperietur urbe Citre velut unicum periegeticum ac residentiale propositum in praesenti evolutum. Museum Cubĭta (Hispanice; Cubitá) salutatoribus et residentibus opportunitatem explorandae varietatis culturalium ponderum permittet quae Paeninsulae Azuerensis historiam, artem ac laographiam figuravere, et ad diligendum unicum ac accurate artificiatum localium cerdonum opus.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Tostones (Hispanice; patacones).

Panamensis coquina est unica Africarum, Hispanicarum et Amerindicarum technicarum, ferculorum et elementorum mixtura, variatam populositatem reflectens. Quia Panama terra pons inter duas continentes est, magnam tropicorum pomorum, holerum et herbarum varietatem habet quae sunt in usu in autochthonica coquina. Panamensia alimenta leviter condita sine acrore inter Panamae Latinamericanas et Caribicas vicinas nationes sunt. Communia elementa maizium, oryza, tritici farina, ariena coquinandi, mandioca, bubula, gallus, suilla et conchylia sunt.

Multa Panamensia fercula e maizio fiunt. Paratio est distincta ab eo aliorum Latinamericanorum maizii ferculorum (velut tortillae e maizio et arēparum), quia grana primum aquā coquuntur et tunc moluntur ut obtineatur conspersio (dissimiliter utendi maizii farinā ad obtinendam conspersionem). Vegetum maizium etiam in usu est in aliquibus ferculis.

Inter praecipuos cibos peculiares sunt:

  • Tortillae (Hispanice; tortillas), quae circiter inter decem et duodecim uncias diametri (haec semper craticulā coquuntur), aut minores, circiter quattuor uncias (plerisque tempestatibus friguntur) esse possunt.
  • Bulli (Hispanice; bollos) seu conspersio e maizio maizii cortice aut arienae foliis involuta et elixa. Sunt duae varietates: ex vegeto maizio bulli seu bulli maizii novi (Hispanice; bollos de maíz nuevo) et sicci maizii bulli. Sicci maizii genus aliquando butyro, maizio aut conditum aut bubulā refertum est, quod bullus praegnans (Hispanice; bollo preñado) nuncupatur.
Carmaniolae (Hispanice; Carimañolas).
Salpico (Hispanice; salpicón) bubulae.
  • Pisces fricti.
  • Tasaxum (Hispanice; tasajo) seu sicca, aliquando fumata, caro, plerumque bubula, quamquam vocabulum praecipue modo curandi potius quam generis carnis refert.

Inter tragemata eminent:

Tria lacta (Hispanice; tres leches).

Denique inter potiones excellunt:

Cahlūarum (Hispanice; kahlúa) lagoenae venditioni in taberna Fukushimae in Iaponia.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et dies festi
Dies anno 2014 Nomem Latinum Nomen Hispanicum Notae
Kalendae Ianuariae Annus Novus Año Nuevo
9 Ianuarii Dies Martyrum Día de los Mártires Dies historicus
13 Ianuarii Dies Martyrum Día de los Mártires Dies festus
Kalendae Martiae Carnelevarium Carnaval Variabile quotannis
2 Martii Carnelevarium Carnaval Variabile quotannis
3 Martii Carnelevarium Carnaval Variabile quotannis
4 Martii Dies Pinguis Martes de Carnaval Variabile quotannis
5 Martii Dies Cinerum Miércoles de Ceniza Variabile quotannis
17 Aprilis Dies Cenae Domini Jueves Santo Variabile quotannis
18 Aprilis Dies Passionis Domini Viernes Santo Variabile quotannis
19 Aprilis Sabbatum Sanctum Sábado Santo Variabile quotannis
20 Aprilis Pascha Domingo de Resurrección Variabile quotannis
Kalendae Maiae Dies Laboris Día del Trabajo
15 Augusti Conditio Urbis Panamensis Veteris Fundación de Panamá la Vieja
3 Novembris Separario Panamae e Columbia Separación de Panamá de Colombia
4 Novembris Dies Vexilli Día de la Bandera
5 Novembris Commemoratio Patriotica Urbe Columbense Conmemoración Patriótica en la ciudad de Colón
10 Novembris Primus Clamor Independentiae Primer Grito de Independencia
28 Novembris Dies Independentiae Panamae ex Hispania Independencia de Panamá de España Dies historicus
Kalendae Decembres Dies Independentiae Panamae ex Hispania Independencia de Panamá de España Dies festus
8 Decembris Dies Matris Día de la Madre
24 Decembris Vesper Sanctus Noche Buena
25 Decembris Christi Natalis Navidad
31 Decembris Vigiliae Anni Novi Fiesta de Fin de Año

Disportus[recensere | fontem recensere]

Panamensis basipilae captor Carolus Ruiz per Exercitationem Vernam anno 2007.

Statunitense pondus in Panama in nationlibus disportibus videri potest. Basipila Panamensis disportus nationalis est et natio regionales turmas et turmam nationalem quae eam internationalibus eventibus repraesentat habet. Saltem 140 Panamensium lusorum Statunitensi professionali basipila lusere, magis quam quaevis alia Mesamericana natio. Inter insignes lusores sunt Rodericus Carew, Marianus Rivera, Carolus Lee, Manuel Sanguillén et Carolus Ruiz.

Panamensis pugil Robertus Durán.

In pugilatione, quattuor Panamenses in Aula Famae Internationali Pugilationis sunt: Robertus Durán, Eusebius Pedroza, Ismaël Laguna et Panama Al Brown. Panama in praesenti duos regnantes campiones mundanos pugilationis habet, qui sunt Gulielmus Jones et Anselmus Moreno.

Canistriludium est populare in Panama, sunt regionales turmae simul et turma internationaliter contendens. Inter Panamenses celeberrimos canistriludii lusores Rolandus Blackman, quater in turma omnium celebrium societatis NBA et turmae Harlem Globetrotters celeber Coemgenus Daley sunt. Saltator in longum Irvinus Saladino primus Panamensis clipeo aureo laureatus olympionices anno 2008 fuit.

Apud alios populares disportus follis volatilis, taequondo, pediludium, pilamalleus et teniludus sunt. Longae distantiae trames montanus [transpanama.org trames Transpanama] nuncupatus e Columbia in Costaricam construitur.

Anno 2012, octo dissimiles athletae Panama in Olympiis Londiniensibus anno 2012 repraesentavere. Irvinus Saladino in saltu in longum, Andrea Ferris in athletismo, Didcaus Castillo in natatione et turmae iuvenissima, Carolena Carstens, quae sedecim annos nata erat cum contendit in taequondone. Ea prima repraesentans fuit quae contendebat Panamae in illo disportu.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Panamam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg