Maximilianus I (imperator Mexici)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maximilianus Habsburgi

Maximilianus Ferdinandus Iosephus Habsburgi (18321867) natus est Archidux Austriae et Princeps Hungariae Bohemiaeque, sed repudiavit titulos ad Imperium Mexici recipiendum, in quo stetit ab anno 1864 usque ad annum 1867, secundus erat Imperator Mexicanorum.

Iuventus[recensere | fontem recensere]

Maximilianus natus est Vindobona in Austria, prognatus Archiduce Francisco Carolo Iosepho Austriae et Sophia Frederica Bavariae. Cum iuvenis prominuit in studio botanicae et nauticarum scientiarum. Participatio sua fuit magna incremento portus Tergestis in Italia.

Anno 1857, uxorem duxit Principissam Carlotam Amaliam Belgii, filiam Leopoldi I Regis Belgarum, qui Imperatori Francisco Iosepho ursit ut Maximilianum Vicerregem Langobardiae Venetiaeque faceret. Vixerunt igitur Maximilianus et Carlota Mediolani usque ad annum 1859, cum Franciscus Iosephus Maximilianum removit et Archidux recessit in Castello Miramaris, prope Tergestem.

Secundum Imperium Mexicanum[recensere | fontem recensere]

Maximilianus I Mexici Imperator

Anno 1859, factio conservatorum Mexicanorum Maximilianus coronam Mexicanam obtulit in Secundo Imperio, cuius creationem Francia et Ecclesia Catholica Romana fulciebant, sed Maximilianus maluit in expeditionem scientificam ire Americam Meridionalem. Anno 1863 Maximilianus regressus est et admissit coronam, Napoleonem III audiens. Maximilianus Veracrucem portum advenit et deinde Mexicopolin anno 1864. Elegit Castellum Chapultepecis sedem.

Exsecutus est omnia officia et munera modo liberalium Mexicanorum et conservatores eum reliquerunt, Liberalis praeses tamen Benedictus Juarez conabatur Maximilianum vincere et Rem Publicam iterum restaurare. Napoleo III abstulit militare subsidium Maximiliano, qui imperio abdicavit et Benedicto Juarez se tradit. Capite damnatus, Queretari anno 1867 interemptus est. Reliquiae suae Vindobonae iacent.