Mare Caribaeum

E Vicipaedia
(Redirectum de Mare Caribicum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Maris Caribici

Mare Caribicum[1] seu Caribaeum[2][3] est mare Oceani Atlantici, in tropicis Hemisphaerii Occidentalis situm. Finitur ad occidentem et meridio-occidentem a Mexico et America Media, ad septentriones ab Antillis Maioribus, et ad orientem ab Antillis Minoribus.[4]

Omnis Maris Caribici regio, permultae insulae Indiarum Occidentalium, et litora adiacentia Regio Caribica (vel breviter tantum Caribica) una appellantur. Mare Caribicum est unum ex maximis orbis terrarum maribus aquae salsae, et aream circa 2 754 000 chiliometrorum quadratorum (1 063 000 milium quadratorum) habet.[5] Profundissimus maris locus est Alveus Caimanensis, inter Insulas Caimanenses et Iamaicam situs, ad 7686 metrorum (25 220 pedum) sub aequor maris. Litoribus Caribicis sunt multi sinus: Sinus Gonâve, Sinus Venetiolae, Darién, Sinus Culicum (Hispanice Golfo de los Mosquitos), Sinus Pariae, et Sinus Honduriae.

Mediae temperaturae superficiei Caribicae Oceani Atlantici partis, 25–27 Augusti 2005.[6] Typhon Katrina aliquantulum ad boreoccidentem Cubae videtur.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Civitates continentales, Mari Caribaeo circumiacentes, sunt Mexicum, Beliza, Guatemala, Honduria, Nicaragua, Costarica, Panama, Columbia et Venezuela; si Sinus Mexicanus includendus sit, enumerationi addere oporteat Civitates Foederatas Americae. Civitates insulares maris Caribaei sunt Cuba, Iamaica, Haitia, Respublica Dominicana, Antiqua et Barbuda, Sanctus Christophorus et Nevis, Dominica, Sancta Lucia, Sanctus Vincentius et Granatinae, Barbata, Granata, Trinitas et Tabacum; quidam addunt insulas Bahamenses quae septentrionem versus iacent, necnon insulas Turcenses et Caicenses haud longe distantes sed Britanniarum Regno tributariae. Inter territoria obnoxia enumerantur Portus Dives, Virginis Insulae Americanae et Navassa, Civitatibus Foederatis tributariae; Guadalupa, Martinica et Sanctus Bartholomaeus, Franciae tributariae; Virginis Insulae Britannicae, Anguilla et Montserrat, Britanniarum Regno tributariae; Saba, Sanctus Eustathius, Aruba, insula Boni Aëris et insula Curacensis, regno Nederlandiae subiunctae; atque insula Sancti Martini quae inter Franciam et Nederlandiam dividitur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 58; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009. Sunt etiam nomina scientifica, sicut Byrsochernes caribicus, Cephalotes caribicus, Apocheiridium caribicum, Epiphragma caribicum.
  2. Vide ITIS paginas nomina Caribaeus, Caribaea et Caribaeum continentes.
  3. Adiectiva alia sunt: Caribiensis, Caribeus, Caribensis, Caribaeus, Caribaeensis, Caribbaeus, Caribbeus, Caribbeanensis, Caribbeanicus, Caribbeanus, Caribbensis, Caribbicus, Caribbianus, Caribbiensis. Lege etiam disputationem.
  4. The Caribbean Sea World Wildlife Fund. Accessum die 5 Decembris 2008.
  5. The Caribbean Sea (All The Sea). Accessum die 7 Maii 2006.
  6. "A Month for the Hurricane History Books," apud www.nasa.gov (NASA Satellites Record).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Caribicum spectant.
  • Glover K., Linda. 2004. Defying Ocean's End: An Agenda For Action. Island Press. ISBN 1-55963-755-2.
  • Peters, Philip Dickenson. 2003. Caribbean WOW 2.0. Islandguru Media. ISBN 1-929970-04-8.
  • Reefs at Risk in the Caribbean: Economic Valuation Methodology. 2007. World Resources Institute.
  • Snyderman, Marty. 1996. Guide to Marine Life: Caribbean—Bahamas—Florida. Aqua Quest Publications, Inc. ISBN 1-881652-06-8.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mare Caribicum spectant.

Coordinata: 15°N 75°W / 15°N 75°W / 15; -75


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg