Lingua Castellana antiqua

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Castellana antiqua
Roman paladino, castellano
Taxinomia: lingua Indoeuropaea

 Linguae Romanicae
  Linguae Romanicae occidentales
   Linguae Ibero Romanicae
    Lingua Castellana antiqua

Status: status popularis linguae Latinae
Sigla: 1 , 2 , 3 osp
Usus
Aevum: saec. X – XIV
Situs: Regnum et Corona Castellae
Litterae: Litterae Hispanicae Medii Aevi
Scriptura: Abecedarium Latinum
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Cantar de Mio Cid, opus magnum in castellana antiqua lingua
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae et depictio Cantaris Mio Cid.

Lingua Castellana antiqua (ipso sermone Roman paladino vel Castellano ; IPA: [ro'man pala'dino, kaste'ʎano]) fuit lingua Romanica, qua homines in Castella inter saecula decimum et quintum decimum usi sunt, et lingua Hispanica hodierna saeculo quinto decimo, postquam consonantes in hodiernos sonos Hispanicos plene mutaverunt, facta est, et Saeculum Aureum Hispanicum dici coepisse.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Lingua Castellana vocatur nam hoc sermo Romanicus in Castella ortus est, e Latina lingua et permulis verbis et sonis Vasconicis. In ipso autem sermone, Gundisalvus de Berceo saeculo tredecimo scripsit

Quiero fer una prosa en roman paladino,
en cual suele el pueblo fablar con so veçino
Hispanice: Quiero hacer una prosa en romance, en que el pueblo suele hablar con su vecino
Latine: Volo prosam scribere in sermone romanico, quo solet vulgus cum vicino uti.
– Gundisalvus de Berceo, Vida de Sancto Domingo de Silos

Phonetica et grammatica[recensere | fontem recensere]

Phonetica linguae Castellanae antiquae persimilis erat aliarum linguarum Romanicarum, sed ob causam sonorum Vasconicae linguae, soni prisci amissi sunt. Inter saecula decimum et quartum decimum fuerunt soni isti:

consonans labialis consonans dentalis consonans alveolaris consonans palatalis consonans velaris
obstruiens surda p t ç = ts ch = č c = k
obstruiens sonora b d dz ĵ g
fricativa surda f, v = ɸ s š
fricativa sonora β z ž
consonans nasalis m n ñ
consonans vibrans ɾ, r
consonans lateralis l ʎ

De grammatica, haec Castellanae antiquae lingua similis est quam hodiernae, sed cum differentiis maximis quattuor:

  • Verbum auxiliare, praeteritos creandi causa, est ser necnon haber (cum verbis motionis):
Las mugieres son llegadas a Castiella.
Las mujeres han llegado a Castilla.
Feminae in Castella adveniunt.
  • Possessio et tenentia cum verbo haber necnon tener designatur:
Pedro dos fijas ha.
Pedro tiene dos hijas.
Petro sunt duae filiae.
  • Participium verbale cum accusativo congruet in numero et genere:
María ha cantadas dos canciones.
María ha cantado dos canciones.
Maria dua carmina cecinit.
  • Praeteritum verbale simul Latinum cum desinentia -uve creatum est:
Conocer > conuve [conocí; cognovi]
Traer > truje [traje; traxi]

Opera et auctores[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alvar, M., director. 1996 & 2007. Manual de dialectología hispánica: El Español de España. Barcinonae: Ariel Lingüística. (Hispanice)
  • Cano, Ra, coordinator. 2005. Historia de la lengua española. Barcinonae: Ariel Lingüística. (Hispanice)
  • Gargallo Gil, I. H, et M. R. Bastardas, coordinatores. 2007. Manual de lingüística románica. Barcinonae: Ariel Lingüística. (Hispanice)
  • Penny, Radulphus. 1998. Gramática histórica del español. Barcinonae: Ariel. ISBN 84-344-8265-7. (Hispanice)


Stipula Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!