Enontekiö

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Enontekiö municipii in Finnia

Enontekiö (Finnice: Enontekiö, Linguá Samicá Septentrionali: Eanodat, Suecice: Enontekis) est municipium fere 1 870 incolarum in Lapponia, Finnia situm. Nomen suum Finnicum derivatur vetere substantivo Finnico eno, quod amnem significat, et verbo tehdä, quod facere convertur; initium enim amnis Ounasjoki in Enontekiö situm est, sive ab Enontekiö "factum" est. Municipium etiam "bracchium Finniae" nominatur; quod eo fit, ut apud Finnicos sua civitas interdum "Suomi-neito" (sc. Virgo Finnia) personificetur, et Enontekiö ut bracchium videatur. Bracchium alterum scilicet sit regio Petsamo, quem Virgo Finnia "amiserit", cum regio Russiae tradita sit partim anno 1940 et omnino 1947.

Kilpisjärvi lacus in Enontekiö


Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!