Edwin Linkomies

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Edwin Linkomies

Edwin Johan Hildegard Linkomies (natus 22 Decembris 1894 Viburgi, mortuus 8 Septembris 1963, Helsingiae) fuit latinista, professor Litterarum Romanarum, vir rerum politicarum peritus et primus minister Finnicus. Professor Litterarum Romanarum in Universitate Helsingiensi factus est anno 1923, cum tantum 29 annos natus esset. Delegatus parlamentaris electus est anno 1933 et primus minister fuit a mense Martio 1943 usque ad Augustum 1944. Professor fuit usque ad mortem, anno 1963, quo fit ut omnia quattuor decennia magistratum gereret. Edidit etiam lexicon Latino-Finnicum et Grammaticam Latinae.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!