Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Linux

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
ubuntu - GNU/Linux cum systemate fenestrae GNOME.
Linus Torvalds, qui Linucem systematium administrativorum nucleum creavit.

Linux, signum mercatorium Linux®, dicitur omnia systemata administrativa computatralia quae nucleum Linucem includunt. Quamquam ubique haec systemata simplius Linux appellantur, ea a rerum informaticarum peritis saepe potius GNU/Linux appellantur, quod omnia haec systemata programmatibus multis a incepto GNU prolatis utuntur.

In mundi mercatu, Linux est unus ex variis alternis systemati Microsoftis. Linux autem a communione programmatorium creatus est, sicut Vicipaedia. Linux est non solum gratis, sed etiam apertus, id est, programmatum librum omnes usores possunt inspectare et elaborare.

Historia[recensere | fontem recensere]

Linux ex cogitatione Lini Torvalds anno 1991 ortus est. Linus enim, qui systema Minicem amabat, hoc systema systemati Unici simile factum haud putabat esse perfectum, maluitque novum systema administrativum creare modo ad se delectandum (Anglice: just for fun) et ad se informaticam melius discendum.

Postea, anno 1991, Linus suo systemati administrativo versionem 0.1 nuclei creavit.

Tandem, anno 1992 Orest Zborowski Linucem X Server excogitavit, ad non solum systema texticum sed quoque systema graphicum habendum.

Et, anno 1994, Linus versionem 1.0 praebuit, post versiones 66 medias.

Distributiones[recensere | fontem recensere]

Linux exsistit in formis multis, quae species Linucis distributiones appellantur.[1] Quaeque distributio suum nomen propium habet. Una distributio moderna favorabilis est Ubuntu (vide ext.).

Alia exempla distributionium Linucis sunt:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice Linux distribution.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Linucem spectant.


computatorum Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes!