Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Lingua Arabica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Arabica (عربية `Arabiyya)
Fabulatus est: Algeria, Aegypto, Cuvaito, Iemenia, Iracia, Iordania, Israel, Libano, Libya, Mauretania, Maroco, Omania, Palaestina, Quataria, Sudania, Syria, Tunesia, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, et multis aliis
Regio: Orbis Arabicus
Fabulantes: 225 miliones (secundum Ethnologue; fabulantes nativi totarum dialectorum)
Status:
Classificatio
genetica:
Afrasiaticae

 Semiticae
  Centrales
   Meridionales
    Arabica

Notae linguae
ISO 639-1 ar
ISO 639-2 ara
SIL ABV
Linguasphere 12-AAC
Lingua Arabica
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Lingua Arabica[1] sive sermo Arabicus[2] (-onis, m) est lingua in familia linguarum Semiticarum, linguis Hebraicae Aramaicaeque cognata, qua centena milia hominum non tantum in paeninsula Arabica, sed etiam in Africa Septentrionali et magna Orientis Proximi parte loquuntur. Haec lingua est etiam liturgicus religionis Islamicae sermo.

Nomen Arabici potest significare vel Arabicam litterarum vel multa genera sermonum eiusdem; ab Arabis prioris ut dialecti posterioris videntur, et Arabica litterarum ut lingua normalis.

  • Arabica litterarum, اللغة العربية الفصحى (i.e., lingua Arabica pura) lingua et Alcorani et mediorum praesentium per Africam Septentrionalem a Maroco usque ad Iraciam est.
  • Arabica colloquialis sive dialectalis significat multa genera linguarum seu dialectorum nationum regionumve, quae a lingua Arabica classica derivatae sunt et per Africam Septentrionalem et Orientem Medium ut sermo cottidianus adhibentur. Hae nonnunquam inter se affatim differunt et mutuo inintellegibiles esse possunt. Dialecti infrequenter scriptae sunt, sed nonnusquam in litteratura (praesertim in arte scaenica poësique) adhibentur, notabiliter in Libano et Aegypto. Etiam per instrumenta communicationis socialis informaliter adhibentur.

Aliquando difficilis est reddere ideas Islamicas Arabicasque nisi si verbis Arabicis utetur. Alcoranus lingua Arabica expressus est et traditionaliter Muslimi credunt quod id impossibilis reddere est ac constare fideliter cum originali—vero, ante nuper nonnulli scholae cogitationis credunt quod nunquam reddendum est. Quamquam lingua Arabica frequenter cum religione Islamica associata est, Christiani tamen Arabici, Iudaei Orientales, ac Mandaei Iraciani etiam Arabice loquuntur; etiam quoque maioritas Muslimorum non loquuntur, solummodo locutiones conditas cognoscunt ut precantur.

Verbum Latinum algorismus derivatum est a nomine inventoris algebrae—quod etiam verbum Arabicum est quam alchemia, alcohol, et azimutum. Vide indicem verborum Latinorum ab origine Arabica. Numeros arabicos (0 1 2 3 4 5 6 7 8 9) Europaenses et alii cum glyphis variis utuntur. Lingua Hispanica plurima verba Arabica habet.

Dialecti[recensere | fontem recensere]

Arabica colloquialis nomen pro linguis seu dialectis quibus homines per orbem Arabicum utuntur, quae a lingua litterarum differunt. Divisio principalis dialectorum inter dialectos Occidentis (vulgo: Maghreb) et Orientem Medium est; etiam divisio inter dialectos manentes et dialectos conservativiores vagas Beduinorum sequitur. Lingua Melitica descensa ab Arabica, tamen imputa est ut lingua distincta. Fabulantes nonnullarum dialectorum cum fabulantibus aliarum dialectorum nequent invicem comprehendere; praesertim, quamquam Medioorientalenses invicem comprehendere possunt, non possunt comprehendere Occidentalenses (tamen conversus non verus est, propter ubiquitatem pellicularum et aliorum mediorum Medioorientalium, praesertim ex Aegypto.)

Substrata linguistica dissimilitudinem dialectorum afficiunt, dantia multa verba nova, ac afficientia appellationem syntaximque; tamen factor maior in plurimas dialectos quam in linguis Romanicis retentio vel mutatio verbum classicarum. E.g., Iracianum aku, Levantinum fiih, et Africanum Septentrionale kayen significant 'adest', ab yakuun, fiihi et kaa'in Arabice litterarum.

Coëtus principales sunt:

  • Arabica Occidentalis
  • Arabica Baetica (exstincta)
  • Arabica Aegyptia
  • Arabica Sudanica
  • Arabica Orientalis
  • Arabica Iraciana
  • Arabica Sinus
  • Arabica Najdi
  • Arabica Iemenica

Alphabetum[recensere | fontem recensere]

Alphabetum Arabicum ab Aramaico oriundum et eius est simile, ut abecedarium Cyrillicum vel Copticum similia alphabeti Graeci sunt. Traditionaliter differentiae aliquot erant inter versiones scripturae Occidentalis Orientalisque; praecipue, fa punctum inferum et qaf punctum unicum superum habebant in Occidente, ac ordo litterarum differebat in usu numerali. Atqui versio Occidentalis relicta est, praeter calligraphiam et scholas Alcoranicas Africae Occidentalis. Alphabetum Arabicum, quam Hebraicum, dextra ad laevum scripta est.

Consonantes[recensere | fontem recensere]

Standard Arabic consonant phonemes
  Labialis Inter-
dentalis
Dentalis/Alveolaris Palatalis Velaris Uvularis Pharyn-
galis
3
Glottidalis
plana emphatica plana emphatica
Nasalis م m     ن n            
Muta surda       ت طt̪ˁ   كk قq   ء ʔ
sonora بb     د ضd̪ˁ جdʒ~g1      
Fricativa surda ف f ث θ   سs ص ش ʃ خx~χ4 حħ هh
sonora   ذ ð ظ ðˁ~zˁ ز z     غ ɣ~ʁ4 ع ʕ  
Approximans       ل l2   ي j و w  
Tremula       ر r            

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Nomen Arabicum habet tres casús tresque numeros. Casus sui sunt nominativus, genitivus, et accusativus. Numeri sunt singularis, pluralis, et dualis (pro duabus rebus). Illi casus indicantur cum 'u' pro nominativo casu, 'i' pro genitivo casu, et 'a' pro accusativo casu.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 9v; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 193-201. "Lingua Ismaelitica" seu "Hagarena": Kircherus (ibid.).
  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri antiquiores
Libri recentes
  • Grigore, George. 2007. L'arabe parlé à Mardin: Monographie d'un parler arabe périphérique. Bucharest: Editura Universitatii din Bucuresti. ISBN (13) 978-973-737-249-9.
  • Haywood, et Nahmad. 1965. A New Arabic Grammar. London. ISBN 0-85331-585-X.
  • Lane, Edward William. 1893, 2003. Arabic English Lexicon. ISBN 81-206-0107-6.
  • Mumisa, Michael. 2003. Introducing Arabic. Goodword Books.
  • Thelwall, Robin. 2003. Arabic: Handbook of the International Phonetic Association. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-63751-1.
  • Traini, R. Vocabolario di arabo. Romae: I.P.O.
  • Vaglieri, Laura Veccia. Grammatica teorico-pratica della lingua araba. Romae: I.P.O.
  • Versteegh, Kees. 1997. The Arabic Language. Edinburgh University Press.
  • Watson, Janet. 2002. The Phonology and Morphology of Arabic. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Wehr, Hans Wehr. 1952, 1985. Arabisches Wörterbuch für die Schriftsprache der Gegenwart: Arabisch-Deutsch. Harassowitz. ISBN 3-447-01998-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Arabicam spectant.