6 Decembris
E Vicipaedia
6 Decembris dies 340ª anni (341ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano est. 25 dies manent.
- VIII ad Idus Decembres est.
| Nov – December – Ian | ||||||
| So | Lu | Ma | Me | Io | Ve | Sa |
| 1 | 2 | 3 | ||||
| 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
| 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
| 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
| 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
| ordo dierum 2005 Index dierum |
||||||
Index |
[recensere] Eventa
[recensere] Saeculo 5
- 402 - Honorius imperator occidentalis Ravenna, novo capite imperii Romani occidentalis, primum decretum promulgavit. Eo imperator regiam transtulerat, quod Visigothi iterum iterumque Mediolanum obsidebant. Ravenna paludibus magnis contra Barbaros tuta esse videbatur.
[recensere] Saeculo 16
- 1534 - Quitum, quae urbs olim ad Imperium Incarum pertinuerat atque Hispanis deleta erat, a Sebastianus deBenalcázar Conquisitatore iterum conditum est.
[recensere] Saeculo 18
- 1768 — Editio princeps Encyclopaediae Britannicae edita est.
[recensere] Saeculo 19
- 1879 - Clemens Turnovski Praeses ministrorum principatus Bulgariae nominatus est.
[recensere] Saeculo 20
- 1944 - Nicolaus Rădescu a Michaele rege Romaniae novus praeses ministrorum nominatus est.
- 1978 - Constitutio Hispaniae a rege scripta et a populo Hispano referendata est.
- 1983 - In Turcia populus primo post res novas anno 1980 a militibus motas suffragio libero parlamentum creavit.
[recensere] Nati
[recensere] Saeculo 15
- 1421 – Henricus VI (rex Angliae) († 1471).
[recensere] Saeculo 17
- 1609 - Nicolaus II Franciscus, episcopus, cardinalis ac breviter dux Lotharingiae; mortuus est die 1670.
- 1637 - Edmundus Andros, Britannicus gubernator Novi Eboraci (1674–1681), Novae Angliae (1686–1689), Virginiae (1692–1697), Terrae Mariae (1693–1694) necnon Lisiae Insularum Normannorum (1704–1706); mortuus est anno 1714.
[recensere] Saeculo 18
- 1742 - Nicolaus Leblanc, chemicus Francicus; mortuus est anno 1806.
[recensere] Saeculo 19
- 1813 - Nicolaus Ogarëv, poeta et rerum novarum cupidus Russicus (mortuus 1877).
[recensere] Saeculo 20
- 1904 - Fridericus Heine, factionis SPD politicorum peritus et editor Germanicus qui inter alia contra Adolfi Hitler tyrannidem pugnavit; mortuus est anno 2002.
- 1913 - Nicolaus Amosov, chirurgus Sovieticus et Ucrainicus (mortuus 2002).
- 1942 - Petrus Handke, scriptor et poeta Austriacus.
- 1947 - R. R. Soares, missionarius et ostentator televisionis Brasiliensis.
- 1953 - Galfridus Hoon, rerum politicarum peritus Britannicus factionis Laboris.
- 1957 - Michael Evdokimov, actor et rerum politicarum peritus Russicus (mortuus 2005).
- 1979 - Timotheus Cahill, pedilusor Australianus.
- 1993 – Elihannes González, profugus Cubanus.
[recensere] Mortes
[recensere] Saeculo 12
- 1185 — Alphonsus I, rex Lusitaniae; natus est anno 1109.
[recensere] Saeculo 14
- 1352 — Clemens VI, Papa (natus 1291).
[recensere] Saeculo 17
- 1613 - Antonius Praetorius, parochus reformatorius, theologus, et scriptor Theodiscus; natus est anno 1560.
[recensere] Saeculo 19
- 1882 - Antonius Trollope, scriptor linguae Anglicae; natus est anno 1815.
- 1892 - Alfredus Escher, politicorum peritus et officinarum magister Helveticus; natus est anno 1819.
[recensere] Saeculo 20
- 1971 - Matilda Krzesińska, saltatrix ballica Russica (nata 1872).
- 1974
- Robertus Bartini, constructor aeroplanorum Sovieticus (natus 1897).
- Nicolaus Kuznecov, navarchus Sovieticus (natus 1904).
- 1976 - Ioannes Goulart, vir publicus Brasilianus; natus est anno 1918.
[recensere] Festa et Feriae
- Festum Sancti Nicolai
5 Decembris – 7 Decembris
6 Novembris – 6 Ianuarii
Index dierum
| Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius seu Quintilis | Augustus seu Sextilis | September | October | November | December |