Suomi-latina-suomi-sanakirja

E Vicipaedia

Suomi–latina–suomi-sanakirja (Latine Lexicon Finnico-Latino-Finnicum) est lexicon a Reijo Pitkäranta exaratum, primum anno 2001 Helsingiae editum. Pars Finnico-Latina fere 17 000 verba continet, pars autem Latino-Finnica fere 15 000. Multa verborum neolatinorum lexici primum in Nuntiis Latinis audita sunt, quaedam autem verba neolatina ad hoc ipsum lexicon excogitata sunt.

Lexicon novi generis est, quod omnia verba temporalia in modo infinitivo sunt et non in persona prima singulari sicut verba temporalia in lexicis linguarum antiquarum exprimi solent.

Nexus interni

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Prohoemium lexici ipsius
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.