Verbum (generale)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Verbum

Codex Claromontanus scriptura continua exaratus.

Verbum est minima orationis et scriptionis pars individua, quae proprium habet sensum.[1] In scriptione verbum a verbo spatio a saeculo quinto distingui coeptum est. Verbum sensu generali omnes partes orationis complectitur, sicut nomina, verba temporalia, adverbia, praepositiones. Idem autem verbum potest et nominis et verbi vice fungi (e.g. Anglice love 'amor'; 'amare'), aut adverbi et praepositionis (e.g. Latine versus et contra).

De ambiguitate verbi[recensere | fontem recensere]

Constat verbum duo habere intellectus, nam modo generali modo temporali sensu intellegitur. Quae ambiguitas non praeteriit auctores antiquos. Itaque Quintilianus in primo Institutionis libro dicit:[2]

Verba nunc generaliter accipi volo: nam duplex eorum intellectus est, alter qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium:
verbaque provisam rem non invita sequentur.[3]
alter in quo est una pars orationis: lego scribo; quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones. Singula (sc. verba) sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut tralata, aut usitata aut ficta.

Qua in ambiguitate interdum proderit pro verbo, si opus erit, synonymum aliquod, sicut vocabulum, aut aliquid infinitius, sicut dictionem, locutionem, vocem substituere.

De verbo definiendo[recensere | fontem recensere]

Sensus verbi adeo involutus est, ut definitione generali ad omnes linguas apta vix possit aperiri. Nec prodest verbum sine ulla oratione generali ad singulas linguas definire. Praestat igitur verbum ad certas proprietates exemplares definire, quas typologicas appellare consuevit aetas recentior. Praesertim typologia morphologica in notione verbi posita est. Itaque linguas possumus in analyticas, syntheticas, polysyntheticas dividere secundum gradum compactionis verborum.[4]

Linguarum analyticarum proprium est quod verba structura interna carent, id est, (1) casu genere numero non declinantur nec modo persona tempore coniugantur; (2) cuique verbo una tantum notio est. Itaque functiones grammaticae praesertim verborum ordine particulisque inter partes orationis insertis signantur. Sententiarum constructio fit verbis tamquam insulatis[5] secundum certum carmen ordine dispositis. Celeberrimum exemplum linguae analyticae est Sinica. Ecce sententia "Omnes amici mei volunt ovum edere" Sinice:

de péngyou men dōu yào chī dàn
Ego POSSESSIVUM amic(us) PLURALIS omn(is) cup(ere) ed(ere) ov(um)

Linguarum autem syntheticarum talis est nota, ut verbum quodque ex lexicali constet stirpe variis affixis grammaticis declinata et coniugata. Huius generis linguae duas in formas dividi possunt pro gradu synthesis. In una, verba ita formantur, ut suffixa stirpibus et saepe aliis suffixis ordinatim agglutinentur. Finnica quam optimum praebet exemplum: Verbum kouluissammekin 'etiam in scholis nostris' ex quattuor morphematibus grammaticis constat alterum alteri secundum certum ordinem suffixis, quorum cuique propria est functio grammatica:

koulu +i +ssa +mme +kin
schola PLURALIS intra nostra etiam

Sed nullae sunt purae linguae agglutinantes. Itaque stirpes suffixaque nonnumquam immutationibus (morpho)phonologicis deformantur, sicut Fin. lipuissammekin 'etiam in vexillis nostris' cui gradu consonantali commutato lippu 'vexillum' stirps subiacet:

lippu → lipu +i +ssa +mme +kin
vexill(um) PLURALIS intra nostr(um) etiam

In altera autem forma linguarum syntheticarum, suffixa artiore contactu stirpibus adhaerent ita ut determinatu difficilia sint confinia. Quod plus est, formae affixorum sunt involucra quaedam morphematum grammaticorum.[6] Ecce verba Latina amārēs et insulārum:

am ā s
'amare' CONIUGATIO I CONIUNCTIVUS
IMPERFECTUM
ACTIVUM
2PERSONA
SINGULARIS

Lineamenta morphematum grammaticorum amārēs formae admodum bene discerni possunt. Insulārum autem forma magis est ambigua:

insul a ˉrum
'insula' DECLINATIO I GENETIVUS
PLURALIS

De -ārum enim forma non liquet, ā vocalis utrum declinationem primam an genetivum pluralem exponat. Idcirco ipsa vocalis ab longitudine sua vi et arte in tabella dirempta est.[7] Quo artificio quidem, quo munere morphologico quidque elementorum fungatur, articulatim exponitur, sed sunt alii quoque accessus intellegendi veluti hic: ā vocalem multiplicem exponendi functionem explere.[8]

Linguarum polysyntheticarum est proprium quod paene nihil interest inter verbum et sententiam. Itaque verba plerumque sunt longissima morphematum complexiones totam fere sententiam exponentes. Ecce verbum tuntussuqatarniksaitengqiggtuq 'nondum dixit se tarandros venaturum esse' Iupicae linguae (Escimaicae familiae):[9]

tuntu +ssur +qatar +ni +ksaite +ngqiggte +uq
'tarandrus' 'venari' FUTURUM 'dicere' 'non' 'adhuc' 3PERSONA
SINGULARIS
INDICATIVUS

Linguae polysyntheticae etiam eo conspiciuntur quod ratione nituntur, quae incorporatio lexicalis appellatur, vocabulo incorporation ab Anglica lingua mutuato.[10] Qua ratione incorporandi, puta, obiectum syntacticum logicum (TUNTU 'tarandrus') velut in compage corporis verbi praedicati (SSUR 'venari') includitur ita ut tuntussur (quasi **tarandrovenari[11]) verbum compositum producatur.

De verborum agnitione[recensere | fontem recensere]

Ecce sententia PATERNAVEMIMPETRAVIT, quae scriptura continua exarata est. Quisquis Latinam bene didicit statim sententiam recte intellegit perspicitque illam ex tribus constructam esse dictionibus. Animo possumus concipere agnitionem gradatim hoc modo fieri:

P (nil)

PA (nil)

PAT (nil)

PATE (nil)

PATER (pater NOM SG)

NAVE (navis ABL SG)
MIMPETRAVIT (repudiatur haec via, nam MIMPETRAVIT describi non potest)
NAVEM (navis ACC SG)
IMPETRAVIT (impetro PF IND ACT 3SG)

PATER NAVEM IMPETRAVIT.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De sensu videlicet lexicali agitur. Exempli causa, lupus et lupi eundem habent sensum lexicalem, cum vi grammatica differant.
  2. Quint. Inst. 1.5.2-3.
  3. Hor. De arte poetica311.
  4. Sapir (1921).
  5. Linguae analyticae Anglice isolating languages appellantur (isolate, etymologice insulatus).
  6. Matthews (1972: 65-69); Spencer (1991: 50-51).
  7. Hoc artificio nixus est Hall (1946).
  8. Anglice multiple exponence (Matthews 1972: 82; Spencer 1991: 51).
  9. Payne (1997: 27-28).
  10. Baker (1988); Spencer (1991: 275-296).
  11. Quod compositum ab indole quidem Latina abhorret, at nihil obstat, quin Graece per incorporationem *ταρανδροθηρεύω 'tarandros venor' dicatur, siquidem μυοθηρεύω 'mures venor' habemus exemplum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adger, David (2003). Core Syntax: A Minimalist Approach. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Baker, Mark C. (1988). Incorporation. A theory of grammatical function changing. Chicago: University of Chicago Press.
  • Barton, David (1994). Literacy: An Introduction to the Ecology of Written Language. Blackwell Publishing.
  • Bauer, Laurie (1983). English Word-Formation. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-28492-9.
  • Brown, Keith R., ed. (2005). Encyclopedia of Language and Linguistics. Ed. 2a. Elsevier. 14 voll.
  • Crystal, David (1995). The Cambridge Encyclopedia of the English Language. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-40179-8.
  • Fleming, Michael, et al. (2001). Meeting the Standards in Secondary English: A Guide to the ITT NC. Routledge.
  • Goddard, Cliff (2002). The search for the shared semantic core of all languages. Meaning and Universal Grammar: Theory and Empirical Findings, ed. Cliff Goddard & Anna Wierzbicka, vol. 1, 5–40. Amstelodami: John Benjamins.
  • Hall, Robert A., Jr. (1946). Classical Latin Noun Inflection. Classical Philology 41:84–90.
  • Katamba, Francis (2005). English Words: Structure, History, Usage. Routledge. ISBN 0-415-29892-X.
  • Matthews, Peter H. (1972). Inflectional morphology: A theoretical study based on aspects of Latin verb conjugation. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Payne, Thomas E. (1997). Describing morphosyntax: A guide for field linguists. Cambridge & New York: Cambridge University Press.
  • Plag, Ingo (2003). Word-formation in English. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-52563-2.
  • Sapir, Edward (1921). Language. Londini: Granada.
  • Spencer, Andrew (1991). Morphological Theory: An Introduction to Word Structure in Generative Grammar. Cantabrigiae Massachuesttae: Blackwell.
  • Wierzbicka, Anna (1996). Semantics: Primes and Universals. Oconiae: Oxford University Press. ISBN 0-19-870002-4.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg