Schlusselburgum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Schlusselburgi

Schlusselburgum [1] (Russice Шлиссельбург, Šlissel’burg) est urbs Russiae, in regione Leninopolitana, in ripa sinistra Nevae fluvii prope Lacus Ladogam sita. Circa 13 milia incolarum habet (anno 2009).

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Anno 1323 dux Novogardiae Magnae Georgius Danielis filius (Russice Юрий Данилович, Jurij Danilovič) conditit castrum, Oresca [2] (Орешек, Orešek, i.e. "Nucicula") vocatum, in insulam eiusdem nominis. Anno 1613 Oresca occupata est a Suecia et renominata est Notteburgum[2] (Suecice Nöteborg). Anno 1702 Petrus I, monarcha Russicus, Notteburgum bello recepit et nomen hodiernum urbi dedit, e Theodisco Schlüsselburg, i.e. "Clavis castrum". Annis 19441992 urbs Petrokrepost (Russice Петрокрепость, Petrokrepost’, i.e. "Petri castrum") vocabatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The modern part of an universal history, p. 48
  2. 2.0 2.1 A.Bure, Orbis Arctoi, imprimisque Suciae nova et accurata descriptio

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Schlusselburgum spectant.