Dementia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Dementia est grave facultatis cognitivae damnum globale in homine olim non debilitato, praeter quod ex senectute ordinaria exspectari potest. Ea sit aut constans, effectus singularis vulneris cerebri globalis, aut progressiva, deminutionem diutinam ob detrimentum vel morbum in corpore efficiens. Quamquam dementia inter homines geriatricos communior sit, ante aetatem 65 fieri potest; quo facto, dementia impetus praematuri vel brevius dementia praematura appellatur.[1]

Dementia non est morbus unus, sed potius syndroma aegritudinis non disertae (i.e., copia signorum et symptomatum), in quibus adfectae cognitionis regiones sint memoria, attentio, lingua, et problem solving.? Diagnosis usitate requirit ut symptomata saltem sex menses adsint[2]; confusio cognitiva per tempora breviora, praecipue minus quam nonnulla hebdomada, rite delirium appellata. In omnibus confusionum cognitivarum generibus, superiores functiones mentis in progressione morbi primum adficiuntur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. H. Fadil, A. Borazanci, E. A. B. Haddou, M. Yahyaoui, E. Korniychuk, S. L. Jaffe, et A. Minagar, "Early Onset Dementia," International Review of Neurobiology, 84 (2009): 245–262, doi 10.1016/S0074-7742(09)00413-9, ISBN 978-0-12-374833-1, pmid 19501722.
  2. "Dementia definition". MDGuidelines. Reed Group .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!