Propugnaculum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Recreatum propugnaculum anni 1832 in civitate Illinoesia, monstrat assuetum vallum et burgum.
Castellum Jefferson in civitate Florida, CFA est exemplum propugnaculi magni. Nulla autem magnitudo nec consitutio est usitata propugnaculis. Hoc castellum maritimum, quod ut propugnaculum iam non fungitur, est pars Dry Tortugas National Park.

Propugnaculum est locus militari pugnando aptus, vel leviter munitus vel parvus vel longe extra castra, urbem, oppidumque situs, sicut statio, agger militaris, moenia, pugnaculum, bunker, castellum primitivum, turris lignea, fortalitia longe ab urbe sita, etc.

Post arma ignifera inventa, potentibus cannonibus in campum bellicum interpositis, propugnacula celeriter statuta plerumque a militibus adhibentur. Ob telorum hodiernorum potestatem, propugnacula hodie possunt consistere sola in consaeptis strategice sitis, ubi arma, vehicula militaria, et milites tenentur.


stipula Haec stipula ad rem militarem spectat. Amplifica, si potes!