Siberia
Siberia[1] sive Sibiria[2] (Russice Сибирь, tr. Sibir’) nomen est finis ad Russiam pertinentis, qui magnam partem Asiae borealis occupat.
Index |
[recensere] Geographia
Area Siberiae geographicae (sine Oriente Extremo Russico) est circiter 13 milia km², quod est circa 74 % territorii Russiae. In hac terra opes naturales amplae sunt. Flumina maxima Siberiae sunt Obius, Irtis, Ienisea et Lena. Lacus amplissimus est Baical. Mons altissimus est Belucha in montibus Altaicis. Urbes maximae sunt Novosibirscum, Omsk, Crasnoiarium, Barnaulia, Ircutia, Cusnezia, Tumen, Kemerovo, Tomium, Udinium et Tschita.
Clima Siberiae continentale est. Hiemibus (quae in hac terra longae sunt) frigora extrema accidere possunt. Aestis saepe calor non parva est.
[recensere] Historia
Ortus nominis "Siberia", saeculo tredecimo primo commemorati, non clarus est.
Circiter anno 1495 regnum Siberia in parte occidentali territorii Siberiae hodiernae formatum est. Anno 1555 regnum illud libenter subregulus Russiae factum fuit, sed anno 1572 novus monarcha Siberiae contra Russiam bellare incepit et bellum perdidit. Russi Siberiae metropolim, quae prope hodiernum Tobolium locabatur, anno 1581 ceperunt. Ultimo saeculo sedecimo Russia Siberiam adiunxit.
Tempore Belli Civilis Russici, mense Iunio anni 1918, declarata fuit Res Publica Siberica sui iuris (cuius metropolis Omsk urbs fuit), quae ad mensem Novembrem anni illius exsistabat.
Anno 2000 formatus est Districtus Foederalis Sibericus (Russice Сибирский федеральный округ, tr. Sibirskij federal'nyj okrug) Foederationis Russicae, sedem suam administrativam Novosibirsci habens.
[recensere] Notae
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Siberiam spectant. |
- I. I. Hofmannus, Lexicon universale, tom. IV, p. 165 (cum textu de Siberia)
- I. G. Gmelin, Flora Sibirica sive Historia plantarum Sibiriae
- G. Spassky, De antiquis quibusdam sculpturis et inscriptionibus in Sibiria repertis
| Asia — Civitates |
|
Adrabigania | Afgania | Arabia Saudiana | Armenia | Baharina | Bangladesha | Birmania | Bruneium | Butania | Cambosia | Casachia | Chirgisia | Cuvaitum | Cyprus | Emiratus Arabi Uniti | Georgia | †Iaponia | Iemenia | India | †Indonesia | Iordania | Iraquia | Irania | Israel | Laotia | Libanus | Malaesia | Maldivae | Mogolia | Nepalia | Omania | Pakistania | †Philippinae | Quataria| Corea Meridionalis | Corea Septentrionalis | Respublica Populi Sinae | Russia | Singapura | Sri Lanca (Taprobane) | Syria | Tadzikistania | Thailandia | †Timoria Orientalis | Turcia | Turcomannia | Uzbecia | Vietnamia |
|
Asia — Territoria
|
|
Territoria Palaestinensia | Respublica Sinae (Taivania) †Etiam membrum Oceaniae est.
|