Alvar Aalto
| Alvar Aalto | |
|---|---|
| Alvar Aalto | |
| Natus | 3 Februarii 1898 Kuortane |
| Obiit | 1 Maii 1976 Helsinkium |
Tutkimalla ihmisen perustarpeita arkkitehti voi ratkaista myös monimutkaisten rakennustehtävien keskeiset ongelmat.
("Humanas perquirendo necessitates architectus potest etiam implicatorum aedificandi coeptorum quam maximas expedire difficultates.")
Hugo Alvar Henricus Aalto fuit architectus praeclarus Finnicus.
De vita [recensere]
Parentes Alvar Aaltonis fuerunt Finnici mensores nominibus Iohannes Enricus Aalto et Selly Matilda Aalto (Sueda).
Cum Alvar quintum annum agebat, Aalto familia ex Kuortane in Granivicum sese traduxit. Finitis scholae studiis Aalto nomen universitati anno 1916 dedit. Postea statuit ut architecturae studeret apud Universitatem Technologicam Helsingiensem. In suis studiis Aalto Bellum civile Finnicum suscepit. Anno 1921 factus est architectus.
Ante autem claritatem (et opera multa Helsingiae facta), Granivicum rediit ut munere architecti anno 1923 fungeretur. Illic, collegam femininam invenit, quae postea esset prima uxor (1924-1949).
Familia anno 1927 in Aboam sese traduxit ad properandam operam Finniae Meridionalis rusticorum domus ("Länsi-Suomen Maalaistentalo"). Aboae, novus filius familiae natus est.
Familia Aalto anno 1933 ex Aboa in Helsingiam migravit.
De operibus [recensere]
-
Theatrum Assindiae
Aalto multa clara opera per annos fecit. Opera Helsingiae facta sunt Domus Finlandia (1962–1971), Kulttuuritalo (Domus Culturae; 1952–1958) et Kansaneläikelaitos (Officina pensionum; 1950–1957), Rovaniemi est Bibliotheca Lapponicae Provinciae, Säynätsaloni (pars Granivici) est Säynätsalonis curia, Seinäjoki sunt bibliotheca atque multa aedificia administrativa et Esponi est Universitas Polytechnica. Extra Finniam, Aalto aedificavit bibliothecam Viburgi, hospitium discipulis apud Institutum Techologicum Massachusettense (MIT) Bostoniae, domum Turici et, in Germania, theatrum Assindiae. Alia opera non perfecta sunt, exempli gratia museum artis apud Shiraz in Irania.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Alvar Aaltonem spectant. |