Caiania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kainuun maakunta
Kajanalands landskap
Caiania
Insigne Caianiae Tabula Caianiae
Informatio
Caput: Caianeburgum
Magnitudo Terrestris:
 •Magnitudo:
 •Ordo magnitudinis:

24 452 km²
3
Numerus Incolarum:
 •Anno 2006:
 •Densitas:
 •Ordo numero incolarum:

84 350
3.5/km²
18
Situs interretialis: kainuu.fi
Alia
Gubernator: Ioannes Leskinen
Linguae Officiales: Finnica, Suecica
Symboli Caianiae:
 •Avis:
 •Piscis:
 •Planta:

Perisoreus infaustus
Osmerus eperlanus
Calluna vulgaris
Despectus in Caianiam
Sunset in Kainuu, Finland.jpg
Solis occasus Caianiae, hieme visus
Flag of Finland (bordered).svg
Portal.svg
Visitare Portam Finniae

Caiania[1] (Finnice Kainuu ; Suecice Kajanaland) est regio Finnica in provincia Uloa sita. Habet circiter 84 000[2] incolas, sed numerus eorum semper decrescit quod agricultura loci non est fructuosa. Regio erat media provinciae historicae Ostrobothniae pars, et per eam Careli attingere potuerunt Sinum Bothnicum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Lapponi Caianiam ab origine colentes venatione et piscatu vivebant. Saeculo septimo decimo Petrus Brahe, gubernator generalis Finniae, hortatus est Finnos ut in Caianiam adirent, regionem liberam, omnium vectigalium statuens. Voluit enim terram, quam Russi ex orientali latere minabantur, incolis frequentioribus repleri. Novi coloni, maxima e parte agricolae, plerumque a Savonia venerunt; ergo lingua eorum dialecti Savonianorum simillima est. Caiania erat pars provinciae historicae Ostrobothniae, sed anno 1634 factus est Kexholmensis Comitatus.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Pagi finitimi sunt Ostrobothnia Septentrionalis, Savonia Meridionalis, Savonia Septentrionalis, et Russia. Caput et urbs maxima est Caianeburgum. Continet montes, lacus, et silvas plurimas (terra regionis ad 95% silvestris est): itaque insigne silvam sempervirentem monstrat. Numerus incolarum graviter decrescit omnibus annis ob infructuosam loci agriculturam. Anno 2006, Caiania habuit maximam dicrescentiam incolarum in Finnia (– 1.1%).[3]

Origo nominis[recensere | fontem recensere]

Origo nominis Latini Caianiae est res controversa inter glottologicos Finnicos: sunt qui opinantur ex coniunctione ortum esse inter Kainuu (nomen Finnicum regionis) et Kvenland (nomen terrae historicae in Finnia australi).

  1. Terra Paludosa. Secundum placita Joukonis Vahtola, professoris Universitatis Uloensis, Kven et Kainuu ambo e verbo Protogermanico *χwainō 'terra paludosa' deducuntur; sed *χwainō idem esse ac Kainuu nullus fons adseverat.
  2. Cavum. Secundum Jormam Koivulehto, professorem philologiae Germanicae apud Universitatem Helsingiensem, Kainuu e verbo Germanico *gain- 'cavum' vel 'os' deducitur; facile enim credimus Kven et Kainuu nullam conexionem historicam habere, dialectis nonnullis Satagundiae verbo antiquo kainu 'palus retinaculis in scoldias' etiam utentibus.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Municipia Caianiae

Subregiones[recensere | fontem recensere]

Sunt duo subregiones:

Municipia[recensere | fontem recensere]

Sunt novem municipia:

1. Caianeburgum
2. Vaala
3. Paltamo
4. Ristijärvi
5. Sotkamo

6. Kuhmo
7. Suomussalmi
8. Hyrynsalmi
9. Puolanka

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Suomi–latina–suomi-sanakirja. (Helsinkii, 2001). ISBN 951-0-22506-1
  2. Statistics Finland: Kainuu—84 350 die 31 Decembris anni 2006.
  3. Statistics Finland, Kainuu: –1.1 anno 2006.