Uloa (urbs)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Uloa

Vide etiam paginam discretivam: Ula (discretiva)

Uloa (Finnice: Oulu)
Municipium Uloae noctu
Municipium Uloae noctu
Vexillum Uloae Insigne Uloae
Vexillum Insigne


Situs
Situs Uloae in Finnia
Situs Uloae in Finnia
Res politicae
Provincia Uloa
Factura est 8 Aprilis 1605
Praefectus Matthias Pennanen
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

3 881 km²
3 031 km²
850 km²
Numerus incolarum 2013
 - Spissitudo
190 050
63.14 incolae/km²
Coordinata 61° 5′ 00″ Sept., 25° 28′ 00″ Ort.
Situs interretialis: http://www.ouka.fi

Uloa[1] (-ae, f.) seu Ulaburgum[2] (Finnice: Oulu; [ˈɔu̯lu]; Suecice: Uleåborg; [ˈʉːlɛoːˌbɔrj]) est urbs Finniae circiter 191 100 incolarum, caput provinciae Uloensis, et urbs amplissima Finniae Septentrionalis.

Communia vicina Uloae sunt Hailuoto, Ii, Kempele, Liminka, Lumijoki, Muhos, Pudasjärvi, Tyrnävä, Utajärvi.

Historia[recensere | fontem recensere]

Uloa anno 1375 condita est a Suecis, cum erant hostes Russorum. Tunc erat arx, sed anno 1610 est cum Finnia coniuncta, et Saeculo 19 erat centrum florens mercaturae[3]

Geographia urbis[recensere | fontem recensere]

Ordine magnitudinis urbium Finniae Uloa est quinta. Est in provincia Uloa et in regione Bothniae septentrionalis. Iacet in litore Sinus Bothnici. Flumen Uloense (Oulujoki) urbem interfluit. Uloa est septentrionalissima Unionis Europaeae magna urbs.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Merces urbis sunt farina, varii cibi et res coriaceae.[3].

De meatu[recensere | fontem recensere]

Aeroportus[recensere | fontem recensere]

Excepto Aeroportu Helsinki-Vantaa Aeroportus Uloensis est maximus Finniae. Per viam aeream itur ad aeroportus Helsingiensem, Holmiensem, Rovaniemi, Europae Meridionalis et Canariensium Insularum.

Statio ferriviaria Uloensis

Mari[recensere | fontem recensere]

Portui Uloae sunt quattuor partes.

Ferrivia[recensere | fontem recensere]

Per ferriviam ad Helsingiam, Kolari, Tammerforsiam et Seinäjoki itur.



Oppida Coniuncta[recensere | fontem recensere]

Etiam[recensere | fontem recensere]

Urbes 'Adoptatae' sunt[4]:

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen "Uloa" extrahitur secundum librum Johannes Snellmann, Sari Kivistö, Arto Kirri, Oulu-seura, Oulun kaupungista = De urbe Uloa (2000) ISBN 951-96461-2-4
  2. Friedrich Rühs, Finland und seine Bewohner (Lipsiae: Göschen, 1809) textus
  3. 3.0 3.1 "Oulu." Microsoft® Student 2006 [DVD]. Microsoft Corporation, 2005.
  4. http://www.ouka.fi/english/business.html