Carelia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carelia (Finnice: Karjala, Russice: Карелия (Karelija)) regio vetus Europa aquiloni sita. Divisa est inter Finniam et Russiam, haec Careliam rem publicam et regionem Leninopolitanam complexa, illa autem regiones Carelia Septentrionalis et Carelia Meridionalis. Populus Carelianus, Finni, Carelii, Russi, lingua, cultu, religione inter se differunt.

Geographica[recensere | fontem recensere]

Partes Careliae

De situ regionis[recensere | fontem recensere]

Carelia sita inter Mare Balticum et Mare album ad Aquilonem Europae spectat. Limes borealis est Circulus polaris. Ad orientem Mare album, Lacus Onegae, Lacus Ladogae et -spatio exiguo- Sinus Finnicus regionem definiunt. Ad occidentem solem Carelia in Savoniam et Caianiam regiones transit. Area est 200 000 km2.

Lacus Ladoga Onegaque iungit Swir flumen

Modo solito Carelia omnis divisa est in partium sex, quarum septentrionalis, sita inter Mare album et fines Finniae, appellatur Carelia Alba. Finitima ad meridiem est Carelia Olonessia (??) inter lacus Onegae et Ladogae. Carelia Ladogana quae lacum Ladogae ad meridiem habet et Isthmus Carelianus Finniae erant usque ad annum 1944. Res publica Carelia Careliam albam, Olonessiam et Ladoganam complectitur, isthmus autem regionis Leninopolitanae est, quarum utraque pars Russiae est. Careliae pars Finnica divisa est in regiones duas; appellantur Carelia Septentrionalis et Carelia Meridionalis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Inter Finniam et Unionem Sovieticam[recensere | fontem recensere]

B.O.T. II Carelia vehementer decertabatur. Bello Hiemale magna pars Careliae occidentalis olim Finnicae Unioni Sovieticae adiuncta est.

Annis 1941 usque ad 1944 Finnia regiones amissas recuperavit atque partem maximam Careliae orientalis oppugnavit. Finnia denuo devicta 1947 Pax Lutetiana fines Careliae descripsit, quae adhuc valent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!