Latinitas nondum censa

Lingua Samica Septentrionalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Samica Septentrionalis
Taxinomia:

Uralica
 Finno-Permica
  Finno-Volgaica
   Finno-Lappica
    Samica
     Occidentalis

      Lingua Samica Septentrionalis
Locutores: inter 15 000 et 25 000
Sigla: 1 se, 2 sme, 3 sme
Status publicus
Officialis
Privata Partes Norvegiae, Finniae et Suetiae
Litterae: Litteratura Samica Septentrionalis
Scriptura: Latina
Procuratio:
Tabula linguarum Samicarum
Tabula linguarum Samicarum, cuius Lingua Samica Septentrionalis est numerus 5

Lingua Samica Septentrionalis, sive Lappica, est lingua Samica quae hodie circiter 20 000 hominum in partibus borealibus Norvegiae, Finniae, et Suetiae habitantium utuntur. Omnium linguarum Samicarum, haec est diffusissima numero loquentium.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Lingua Samica Septentrionalis utitur Abecedario Latino (cum litteris propriis), anno 1979 excogitato. Litterae sunt (cum IPA symbolis):

A a Á á B b C c Č č D d Đ đ E e F f G g
a á be ce če de đe e eff ge
/ɑ/ /a/ /b/ /ts/ /tʃ/ /d/ /ð/ /e/ /f/ /ɡ/
H h I i J j K k L l M m N n Ŋ ŋ O o P p
ho i je ko ell emm enn eŋŋ o pe
/h/ /i/ /j/ /k/ /l/ /m/ /n/ /ŋ/ /o/ /p/
R r S s Š š T t Ŧ ŧ U u V v Z z Ž ž
err ess te ŧe u ve ez
/r/ /s/ /ʃ/ /t/ /θ/ /u/ /v/ /dz/ /dʒ/

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Casus[recensere | fontem recensere]

Lingua Samica Septentrionalis habet septem (vel sex) casus grammaticos: Nominativum, Genetivum-Accusativum (qui similes sunt semper), Locativum, Illativum, Comitativum, et Essivum:

Casus Singularis finis Pluralis finis
Nominativus - -t
Genetivus-Accusativus - -id
Locativus -s -in
Illativus -i -ide / -idda
Comitativus -in -iguin
Essivus -n

Pronomina[recensere | fontem recensere]

Pronomina personalia numeros tres habent: singularem, dualem, pluralem. Secunda in tabula, pronomina personalia nominative et genitive-accusative scribuntur.

  Latine nominativus Latine genitivus
I (singularis) ego mun meus mu
II (singularis) tu don tuus du
III (singularis) is, ea son suus su
I (dualis) nos (duo) moai noster munno
II (dualis) vos (duo) doai vester dudno
III (dualis) ei (duo) soai eorum sudno
I (pluralis) nos mii noster min
II (pluralis) vos dii vester din
III (pluralis) ei sii eorum sin

Tabula secunda declensionem pronominum personalium (is, ea, id) in variis casibus monstrat:

  Singularis Dualis Pluralis
Nominativus son soai sii
Genitivus-Accusativus su sudno sin
Locativus sus sudnos sis
Illativus sutnje sudnuide sidjiide
Comitativus suinna sudnuin singuin
Essivus sunin sudnon sinin

Vide etiam[recensere | fontem recensere]