Musica classica

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Compositores:
in primo ordine sunt Antonius Vivaldi, Ioannes Sebastianus Bach, Georgius Fridericus Handel, Wolfgangus Amadeus Mozart, Ludovicus van Beethoven.
In secundo: Ioachim Rossini, Felix Mendelssohn-Bartholdy, Fridericus Chopin, Wilhelminus Richardus Wagner, Iosephus Verdi.
In tertio: Ioannes Strauss (iunior), Iohannes Brahms, Georgius Bizet, Petrus Ilyich Tchaikovski, Antoninus Dvořák.
In ultimo: Eduardus Grieg, Eduardus Elgar, Sergius Rachmaninov, Georgius Gershwin, Aram Khachaturian.

Musica classica est musica artis in moribus musicae liturgicae et saecularis Occidentalis producta, circa saeculum nonum nata et per aetatem latam ex eo tempore ad tempora praesentia exstans.[1] Praecipuae huius memoriae normae inter circa 1550 et 1900 digestae sunt, quod aevum ergo tempus communis usus appellatur. Non confundendum est cum Aetate Classica.

Musica classica a musica non-Occidentali et musica vulgari usu notationis musicae distinguitur, itaque improvisatio, quae saepe in musica non-Occidentali et musica vulgari auditur, non sinitur solet, nisi in finiendae compositionis locis quibusdam. Musica classica a musica vulgari semper differt, quamquam compositores possunt locos e carminibus vulgaribus laudare; non autem multa differt a musica populari ante saeculum vicensimum.

Inter compositores maximi momenti in historia musicae post Aevum Medium sunt Perotinus, Gulielmus de Mascandio, Gulielmus Dufay, Iosquinus Pratensis, Claudius Mons Viridis, Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus, Iohannes Sebastianus Bachius, Ludovicus van Beethoven, Ricardus Wagner, Ioannes Brahms, Arnoldus Schoenberg, Inguarus Strawiński.

Aetates musicae sunt Mediaevalis (ante annum 1400), Renascentia (saeculis 15 et 16), Baroca (inter annos 1600 et 1750), Classica (inter 1750 et 1820), Romantica (inter 1820 et 1920), hodierna.

Quamquam musica classica carmina et alias formas comprehendit quae in aliis musicae generibus composita sunt, aliquae formae sunt propriae musicae classicae: motetus, opera, symphonia, concentus, sonata, quadricinium nervorum.[2] Musica pantomimi ballationis saepius est musica classica. Paene omnia instrumenta musicam classicam canunt, sed violina et tibia altisona rarius alia genera canunt; clavile quoque, quamquam saepe in rock et praecipue in jazz inventum,[3] magnum thesaurum compositionum classicarum habet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sancta Caecilia, patrona musicae.

Per aetates, a Medio Aevo usque ad tempus praesens, licentia melodiae, harmoniae, rhythmi ita auget, ut musica involutior et magis multiplex fiat. Nihilo minus, homines musicam aetatum anteriorum semper audiverunt: nunc, musica classica mille fere annos imprimitur, canitur, auditur.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Musica Mediaevalis veterrima erat monophonica; hoc est omnes voces et instrumenta eandem melodiam canunt. Cantus Gregorianus est musica ecclesiae illius temporis. Extra ecclesiae carmina popularia, et lyrica et epica, cantantur. Saeculo duodecimo, trobatores carmina scripserunt.[4]

Circa autem annum 1000, usus polyphoniae crescere coepit.[5] Genus organi organum purum appellatum est prima forma polyphonica, ubi altera vox melodiam canat, altera tonum singulum tenet (quare nominatur vox tenor). Saeculo duodecimo exeunte, compositores in ecclesia Nostrae Dominae Lutetiae (quae nondum cathedralis fuit) organa trium et adeo quattuor vocum cum melismatis iungerunt, quae iunctio erat initio polyphoniae (vide Scholam Nostrae Dominae). Compositores saeculis quarto decimo et quinto decimo carmina motetos dicta, et musicam Missae, componebant.[6]

Musica secundi dimidii saeculi duodecimi et totius saeculi tredecimi ars antiqua nunc appellatur, quia saeculo quarto decimo ineunte ars nova coepit. Philippus Vitriacensis librum hoc titulo anno fere 1325 scripsit, in quo nova ratio temporis mensurandi descripsit.[7] Compositor princeps artis novae fuit Gulielmus de Mascandio (circa 13001377), qui motetos, alia carmina, et Missam Nostrae Dominae composuit (exemplum 1 supra). Suum carmen clarissimum fortasse est Ma fin est mon commencement ('Finis mea inceptio'), in quo vox altissima melodiam vocis tenoris retrorsum canit.

Gulielmus Dufay (13971474) praecipue in Ducatu Burgundiae carmina et missas composuit, cum aliis qui schola Burgundia nominantur. Missae horum compositorum primae fuerunt ubi omnes partes—Kyrie, Gloria, Credo, Sanctus, Agnus Dei—saepe uno tempore compositae, in polyphonia, et in unum opus congruentes. Saepius una melodia, cantus firmus dicta, in singulis partibus Missae adhibetur; exemplum notissimum est melodia L'Homme Armé ('Vir armatus'), qua permulti compositores usi sunt.

Renascentia[recensere | fontem recensere]

Compositores sicut Ioannes Ockeghem et Iosquinus Desprez Renascentiam circa annum 1440 introduxerunt. Polyphonia et contrapunctus maximi momenti fuerunt. Madrigales, carmina saeculares (generaliter) quae plures voces canunt, nunc componunt Claudius Monteverdi (exemplum 2 supra), Orlandus Lassus, Ioannes Dowland, Thomas Tallis (exemplum 3 supra), Gulielmus Byrd, necnon alii compositores. Musica sacra quoque floruit, cum Missis et motetis sacris, quorum clarissima composuit Ioannes Petrus Aloysius Praenestinus. De theoria musicae primi libri nunc apparebant.

Instrumenta nova, inter quae clavicymbalum, tibia altisona (praecipue genus "tibia amoris"), et viola curaris, inveniuntur; organa instrumenta, in ecclesiis aedificata, thesaurum compositionum nunc habuit.

Nova ars typographica musicam sicut litteras transmutavit. Notatio musica aetate Renascentiae formam quasi hodiernam cepit.

Aetas Baroca[recensere | fontem recensere]

Anno fere 1600, cum ornamenta et chromatismus magnopere adhibita sunt, musica baroca inceptum habuit. Primae operae hac aetate in scaena prolatae sunt; opera, cum oratorio et cantata, forma princeps musicae vocalis Barocae fuit. Musica instrumentalis autem novum pondus invenit (id quod iam priore saeculo coeperat); novae formae fuerunt sequentia cantuum ad saltationes aptorum et concertus grossus. Nulla alia aetas tantas formas, tantos compositores claros, virum tam magnum atque Bach habet.[8]

Bassus figuratus: numeri intervalla supra tonum datum nominant. E.g., numerus 8 cum nota C octavum significat; 6 et 4 cum nota D significant B, sextum intervallum supra D, et G, quartum intervallum supra D.

Polyphonia in usu manet, praecipue in fuga, genus contrapuncti ubi duae, tres, aut plures voces eandem melodiam, non eodem tempore, canunt. Sed genus harmoniae proprium aetati Barocae basso figurato vel continuo usum est: melodia princeps, melodia bassa ei concinens, et harmonia inter eas quasi minoris momenti in clavicymbalo aut instrumentis intensis, fortasse improvisata.

Harmonia Baroca tonis tonico et dominante utitur, non modo in fine operis sed etiam in partibus melodiarum. Quamquam claves (una cum diagrammate maiore et minore) iam existabant, compositores ante hoc tempus melodias in unum tonicum non semper resoluerunt, nec progressionem harmoniae coluerunt. Nunc autem consonantiae I (tonicus), IV (subdominans), V (dominans) inter se cohaerere sentiuntur, et progressiones in fine melodiae usitatae sunt IV-I et V-I. Consonantiae septimo gradu clavis utentes, modulationes inter tonicos, et dissonantiae nunc adhibentur.[9] In opere Claviatura Bene Temperata dicto, Bach omnes tonicos, maiores minoresque, demonstrat.

Inter compositores magni momenti huius aetatis sunt Henricus Sagittarius, Marinus Marais, Theodoricus Buxtehude, Ludovicus Couperin (cum aliis suae familiae), Georgius Philippus Telemann, Antonius Vivaldi, Domenicus Scarlatti, Georgius Fridericus Handel. Sed compositor Barocus clarissimus est procul dubio Ioannes Sebastianus Bach (exemplum 4 supra), qui paene omnia genera praeter operam coluit. In Arte Fugae, Bach contrapunctum perficere habetur; Passio secundum Matthaeum est oratorium ubi Bach fidem pietatemque monstrat; permulta opera pro organo sunt artis huius instrumenti cor.

Aetas Classica[recensere | fontem recensere]

Quadricinium Fitzwilliam meditatur.

Classicismus musicae contra ornamentatissimam musicam barocam egit, medio saeculo duodevicensimo. Nova forma sunt symphonia et quadricinium, quae forma sonatae classicae utuntur. Instrumenta formas novas capientes simillima sunt atque instrumenta hodierna. Clavile nunc in loco clavicymbali substituit.

Filii Sebastiani BachGulielmus Fridericus, Emanuel, Ioannes Christianus, Ioannes Chrisophorus—compositores classici sunt. Alii sunt Christophorus Willibald Gluck, Mutius Clementi, et praecipue Franciscus Iosephus Haydn (exemplum 5 supra) et Wolfgangus Amadeus Mozart (exemplum 6 supra).

Aetas Romantica[recensere | fontem recensere]

Motus romanticus in musica tardior est quam in litteris; Ludovicus van Beethoven (qui 17701827 vixit, exemplum 7 supra) a nonnullis dicitur primus compositor romanticus esse, quamquam prima opera classica fuerunt. Compositores et musici motuum animi per musicam exprimere volunt. Genera eadem existant, sed mixtura generum nunc in usu fit: symphonia cum cantatoribus, ut scribunt Beethoven et Gustavus Mahler (exemplum 10 supra); melodiae e musica vulgaris inventae, ut utuntur Antoninus Dvořák; nova instrumenta, ut saxophonum. Dissonantia et inusitatae chordae in harmoniam intraverunt; propter nationalismum novum, aliqui compositores melodiis et rhythmis musicae vulgaris suarum patriarum usi sunt.

Opera scaenica romantica longiores et maius mirificae sunt. Iosephus Verdi et Ricardus Wagner artem scaenicam praecipue colebant; Wagner opus totius artis (Theodisce Gesamtkunstwerk) facere vult (exemplum 8 supra).

Pantomimus ballationis quoque in scaena fuit (nonnumquam in eisdem theatris atque opera), et compositores novam musicam saltationis scripserunt, quae potest etiam sine saltationibus in concentu cantari. Petrus Ilyich Tchaikovski plures clarissimos pantomimos fecit, ut Romeo et Iulietta (exemplum 9 supra), Nucifrangibulus, et Lacus cycnorum.

Pagina manu Schubert scripta; incipit carmen Der Erlkönig (h.e. Rex Alforum) cum verbis a Goethe scriptis.

Forma minoribus quoque compositores usi sunt. Carmina, praecipue in seriebus vel cyclis, Franciscus Schubert scripsit, insigniter Die schöne Müllerin (Pulchra pistrix) et Winterreise (Iter hiemale); carmina Ioannis Brahms et Hugi Wolf etiam clara sunt. Musica pro clavile floruit, dum instrumentum forma hodierna cepit; praeter sonatas et concentus (a Beethoven, Schubert, Friderico Chopin, Tchaikovski, Francisco Liszt scriptos), plures scripserunt carmina parva habitus dicta.[10] Inter talia carmina sunt Carmina sine verbis a Felice Mendelssohn-Bartholdy, carmina lyrica ab Eduardo Grieg, Novelette (Fabulae) et alia a Roberto Schumann, carmina ad saltationem apta a Chopin, necnon alia ab aliis scripta.

Musica recentior[recensere | fontem recensere]

Leonardus Bernstein, compositor Civitatum Foederatarum musicae classicae saeculi vicensimi.

Bello Orbis Terrarum Primo confecto, usque ad nostrum tempus, musica cum aliis artibus aetatem hodiernam habet. Nova systemata tonorum et harmoniae inveniuntur; musica classica a musica jazz formas, melodias, rhythmos mutuatur, cum etiam a musica vulgari; nationalismus et idiomata musica populis propria persistent; plures compositores neoclassici formas et artes aetatis classicae redintegrant.

Musici docti modum musicae aetatum veterrimarum canendae student ut melius intellegatur: quamquam saeculo undevicensimo musica Baroca instrumentis hodiernis, modis hodiernis, canebatur, nunc modus historicus colitur. Instrumenta veterrima, ut clavicymbalum et viola, nunc iterum faciuntur.

Primum novum systema tonorum est impressionismus, ita dictum quod compositores musicam picturarum impressionisticarum similem facere voluerunt. Princeps inter compositores impressionisticos est Claudius Debussy, cui Mauricius Ravel et alii secuti sunt. Musica impressionistica tonico et dominante non utitur, sed harmonia pentatonica aut modo; notae chromaticae vel semitoni saepius adhibentur. Sequentia chordarum differt ab eis quae per aetates praecedentes praetulerunt, nec cum una clave cohaerent, etiamsi musica impressionistica tonalis est.

Dodecaphonum, exempli gratia.

Aliud systema est musica dodecaphonica, ubi dodecaphonum in loco scalae adhibetur. Hoc est, nullus tonus est tonicus, sed omnes scalae gradus pondus aequum habent. Dodecaphonum est quasi melodia, omnes duodecim tonos continens, quae fundamentum compositionis est; sensu strictissimo, nullus tonus iterum antequam alius audiuntur.[11] Compositor potest dodecaphonum invertere aut retroagere aut aliis modis variare. Arnoldus Schoenberg musicam dodecaphonicam invenit; Albanus Berg et Antonius Webern a Schoenberg artem didicerunt; alii ut Americani Milton Babbitt, David Del Tredici, La Monte Young quoque dodecaphonis usi sunt.[12]

Sunt autem qui musicam scriberent omnino sine clave, vel atonalem. Carolus Ives musica vulgari Civitatum Foederatarum usus est in symphoniis et aliis compositionibus, ubi chordae dissonantiae et plures melodiae inter se quasi pugnantes sonum Americanum faciunt. Dixit "Quare tonalitas ipsa eiicienda sit, non video; quare semper praesens sit, non video."[13]

Minimalismus est schola musicae atonalis cuius compositores principes sunt La Monte Young, Stephanus Reich, Philippus Glass.[14] Haec musica fragmentis melodiarum, vel chordis quae quam lentissime mutantur, vel sonis simplicissimis utitur. Compositio minimalistica prima fortasse fuit 4' 33" a Ioanne Cage facta, quam clavilista David Tudor anno 1952 Woodstock primus egit. Tudor ad clavilem sedit et, ut videtur, nihil cecinit per quattuor minutas et triginta-tres secundas.[15]

Contra compositores qui dodecaphonia aut atonalitatem coluerunt sunt compositores neoclassici. Inter eos sunt Inguarus Strawiński, Emmanuel de Falla, Adalbertus Bartók, Leo Janáček, Aaron Copland, Leonardus Bernstein. Musica neoclassica harmoniis chromaticis et modalibus utitur, ut faciebant compositores Romantici. Opus illius Strawiński clarissimum quod aetatem hodiernum quasi solum incohavit est Ritus Vernalis, musica pantomimi ballationis anno 1913 Lutetiae primi acti.

Tabula compositorum[recensere | fontem recensere]

Hoc schema tempora compositorum clariorium monstrat, per aetates digesta.

Wolfgangus RihmLudovicus AndriessenPhilippus GlassStephanus ReichArvo PärtLa Monte YoungTerry RileyCarolus Henricus StockhausenPierre BoulezGeorgius LigetiBeniaminus BrittenIoannes CageSamuel BarberOlivarius MessiaenHenk BadingsHarrius PartchDarius MilhaudSergius ProkofievEduardus VarèseInguarius StrawińskiBela BartokMauritius RavelArnoldus SchoenbergSergius RachmaninovRadulphus Vaughan WilliamsLudovicus VierneAmy Cheney BeachEricus SatieClaudius DebussyGustavus MahlerIacobus PucciniGabriel FauréNicolaus Rimsky-KorsakovEduardus GriegAntoninus DvořákPetrus Ilyich TchaikovskiModestus MussorgskiMaximus BruchGeorgius BizetCamillus Saint-SaënsIohannes BrahmsIoannes Gerard PalmIoannes Strauss (iunior)Iosephus Antonius BrucknerBedrich SmetanaCaesar FranckIacobus OffenbachIosephus VerdiWilhelminus Ricardus WagnerFranciscus LisztRobertus SchumannFridericus ChopinFelix Mendelssohn-BartholdyIoannes Strauss (senex)Hector Ludovicus BerliozCaetanus DonizettiFranciscus SchubertCarolus LoeweIoachim RossiniCarolus CzernyCarolus Maria de WeberNicolaus PaganiniLudovicus van BeethovenWolfgangus Amadeus MozartMutius ClementiDemitrius BortnjanskyAntonius SalieriIohannes Christianus BachFranciscus Iosephus HaydnCarolus Philippus Emanuel BachChristophorus Willibald GluckIohannes Baptista PergolesiGeorgius Fridericus HandelDomenicus ScarlattiIoannes Sebastianus BachIoannes Philippus RameauGeorgius Philippus TelemannAntonius VivaldiThomas AlbinoniAlexander ScarlattiHenricus PurcellIosephus TorelliMarinus MaraisArcangelus CorelliHenricus Ignatius Franciscus von BiberTheodoricus BuxtehudeIoannes Baptista LullyLudovicus CouperinHenricus SagittariusHieronymus FrescobaldusClaudius MonteverdiKryštof Harant z Polžic a BezdružicIoannes Pieterszoon SweelinckGulielmus ByrdRolandus LassusIoannes Petrus Aloysius PraenestinusThomas TallisIoannes TavernerIosquinus DesprezIoannes OckeghemGulielmus DufayGulielmus Machaut

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Classical", The Oxford Concise Dictionary of Music, ed. Michael Kennedy (Oxoniae: Oxford University Press, 2007), Oxford Reference Online, accessum 23 Iulii 2007.
  2. Nomina Latina e glossario Davidis Morgan proveniunt.
  3. Vide clavile jazz
  4. Grout (ed. 1), ch. II.
  5. Grout (ed. 1), p. 68.
  6. Grout (ed. 1), ch. IV, V.
  7. Grout (ed. 1), p. 106.
  8. Secundum Apel, Harvard Dictionary, s.v. "History of Music."
  9. Apel, Harvard Dictionary, s.vv. "Harmony" et "Baroque Music."
  10. Theodisce Charakterstück, Francogallice pièce charactéristique; Latine fortasse 'carmen proprium.'
  11. Grout, cap. XX.
  12. Ross 2007:402, 489-493.
  13. "Why tonality as such should be thrown out for good, I can't see," scripsit Ives; "Why it should always be present, I can't see" (Ross 2007:132).
  14. Ross, p. 492-507.
  15. Ross 2007:368–369.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]