Viburgum (Russia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Viburgi

Viburgum[1] (Russice Выборг, Vyborg) seu Viburgum Careliorum[2] est urbs in Russia, in regione Leninopolitana, in litore Sinus Finnici sita. Circa 78 milia incolarum habet (anno 2009).

Viburgum est valens sedes mercaturae, industriae et culturae. Portum et stationem ferriviarum habet. Urbi sunt multa monumenta historiae et architecturae.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Castrum Viborgense

Saeculis XIXII loco hodierni Viborgi exsistebat arx lignea Carelorum, quam anno 1293 Suedi deleverunt et suum castrum lapideum loco eius construxerunt, quod nominatum est Viburgum (Suecice Viborg). Anno 1403 Viburgum factum est urbs. Anno 1710, tempore Belli Borealis inter regna Suecicum et Russicum, haec urbs, a copiis Russicis capta, facta est pars Russiae. Ab anno 1744 Viburgum fuit metropolis gubernii Imperii Russici. Anno 1811 gubernium Viborgense inclusum est in Magnum Ducatum Finlandiae ut partem Imperii Russici. Postquam Finnia anno 1917 facta est res publica sui iuris, Viburgum (Finnice Viipuri) fuit secunda maxima urbs terrae illius. Anno 1940, Belli Hiemalis causa, Viburgum factum est pars Unionis Sovieticae, ubi initio in Rem Publicam Sovieticam Socialisticam Carelo-Finnicam, et dein in Russicam SFSR inclusum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ph. Ferrarius, M.-A. Baudrand, Novum lexicon geographicum, p. 264
  2. Lexicum nominum geographicorum latinorum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Viburgum spectant.