Seitsemän veljestä

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina prima libri Seitsemän veljestä picturis ornata

Seitsemän veljestä (sc. Septem fratres) est prima et sola mythistoria Alexii Kivi, scriptoris proprii Finniae; quae etiam prima mythistoria notabilis Finnice scripta habetur. Sunt, qui eam praeterea optimam narrationem Finnicam omnium temporum aestimant. Kivi Seitsemän veljestä scribendam annis 1860 ineuntis coepit, eam saltem bis rescripsit, donec anno 1873 opus editum est. Nullae manuscriptiones manent.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Alexius Kivi, auctor Seitsemän veljestä libri anno 1873 delineatus

Mythistoria narrat vitam septem fratrum Jukolae, in fundo ficto, habitantium. Primum rustici, haud imbelles, semper ad rixandum cum hostes suos vici Toukolae parati videntur. Cum difficultates occurrerint legere discere conati, consilium capiunt fugae se dare. Immigrant in Impivaaram, in mediam silvam feram, nec bene gerent; die natalis Christi per errorem domum suam exurunt, et postea a grege boum paene necati sunt. Post decennium eis, ut mutentur necnon fratre minimo natu adiuvante legere discant, contingunt, et in Jukolam redeunt.

Septem fratres[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes sive Juhani – maximus natu ac dux quidam fratrium, ferventis animi, haud acri ingenio
  • Thomas et Abraham sive Tuomas et Aapo gemini – Thomas est robustissimum fratrium, animo aequus, Abraham autem vir prudens et deliberans
  • Simon sive Simeoni – solus vir religiosus fratrium, praedicator sed potator
  • Timotheus et Laurentius sive Timo et Lauri gemini – Timotheus est vir stultior sed honestus, Laurentius autem quietus, naturam amans, paene tamquam eremita
  • Ericus sive Eero – natu minimus, acutus, mordax, crebro fratres alios (plerumque Ioannem) irridens

Vide etiam[recensere | fontem recensere]