Bellum hibernum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Bellum hibernum
Pars secundi belli mundani
Milites Finnici nartatores
Milites Finnici nartatores
Annus: 30 Novembris 1939 - 13 Martii 1940
Locus: Carelia et Lapponia
Fortuna: Carelia Finniae dempta est
Casus belli: Impetus Finnicorum militum ab Unione Sovietica simulatus
Territoriae mutatae: Finnia
Exercitus
Finnia Unio Sovietica
Duces
Carolus Gustavus Aemilius Mannerheim Clemens Vorošilov, dein Simeon Tymošenko
Copiae
circa 250 000 circa 1 000 000
Mortui sauciique
66 548 391 783

Bellum hibernum[1] (Finnice: talvisota, Suecice: vinterkriget, Russice: Зимняя война seu Советско-финская война 1939—1940 годов, i.e. 'Bellum Sovieto-Finnicum annorum 1939-1940') motum est cum Unio Sovietica Finniam oppugnaret, die 30 Novembris 1939. Cum impetus ille nefarius esse censeretur, Unio Sovietica expulsa est e Societate Civitatum 14 Decembris eiusdem anni. Iosephus Stalin arbitrabatur se Finniam omnem expugnare posse anno 1939 exeunte; Finnici autem militibus Russicis audacter repugnabant, quamquam numerus militum illorum erat quarta pars Russicorum. Mense Martio 1940, pax Moscuensis pacta est, qua Finnia partem decimum finium suarum amisit populo Careliano patriam relinquente, partem quintam industriae.

Bellum Unioni Sovieticae victrici haud feliciter evenit: praeter damna ingentia bellum non solum Unionis Sovieticae famae apud civitates externas detrimento fuit, sed etiam Exercitus Rubri, quae res Germaniam impulit ut Unionem Sovieticam securius adgrederetur (vide: Bellum Magnum Patrium). Finniam, ut voluerant, copiae Unionis Sovieticae non expugnabant.

Pace inter Unionem Sovieticam et Finniam 15 Martii facta, consilium Regni Britanniarum Franciaeque perdebatur de auxiliis per Scandinaviam septentrionalem in Finniam mittendis, quo pacto et Germania ab aere Suecico arceri potuisset. Postea ab illis vehementius de Norvegia decertabatur.

Bellum hibernum cum clades esset pessima Unioni Sovietico, Iosephum Stalin docebat Exercitum Rubrum ab hominibus politicis non iam regendum. Immo vero coepisset duces meritos militibus praeponere, exercitum impedimentis melioribus adficere.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad bellum hibernum spectant.