Saulus Niinistö

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Saulus Niinistö
Res apud Vicidata repertae:
Saulus Niinistö: imago
Saulus Niinistö: imago
Saulus Niinistö: subscriptio
Saulus Niinistö: subscriptio
Nativitas: 24 Augusti 1948; Sala
Patria: Finnia
Nomen nativum: Sauli Väinämö Niinistö

Familia

Coniunx: Ioanna Haukio, Marja-Leena Alanko
Proles: Aaro Niinistö

Insignia heraldica

Saulus Niinistö: insigne
Saulus Niinistö: insigne

Saulus Niinistö (Finnice: Sauli Väinämö Niinistö, natus 24 Augusti, 1948, Salae) est praeses Finniae et iuris consultus. Officium eius incepit 1 Martii anno 2012, cum duodecimus praeses Finnicus factus esset. Ab anno 1987 usque ad annum 2003 et iterum ab anno 2007 usque ad annum 2011 delegatus parlametaris, annis 1994-2001 praeses partium suarum Kokoomus, annis 1996-2003 autem minister aerarii publici erat. Coniunx Sauli Niinistö est poetria Ioanna Haukio.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Saulus Niinistö cum Jyrki Katainen anno 2011
Niinistö una cum coniuge Ioanna Haukio anno 2012

Niinistö iuris prudentiae in Universitate Turkuensi studebat et postquam actor causarum factus est anno 1977, officinam legistae habebat in patria Sala per fere decennium. Cursus politicus suus initium cepit, cum delegatus municipalis in Sala electus est anno 1976. In administratione municipali manebat usque ad 1992, tres annos etiam munere praesidis curiae civicae functus.

Ter delegatum in parlamento Finniae petivit et tandem anno 1987 delegatus est creatus. Collega sua Ilkka Kanerva postea dixit se dubitare an Niinistö non iterum electus fiat; ille tamen quattuor annos post non solum electus sed etiam praeses commissionis legis fundamentalis ferendae est creatus. Ab anno 1995 minister iustitiae fuit gubernationis Pauli Lipponen, sed ineunte proximo anno officium ministrii aerarii publici gerere coepit perrexitque gerere usque ad annum 2003.

Niinistö parlamentum reliquit, cum praeses vicarius ab anno 2003 esset argentariae European Investment Bank. In comitiis praesidentalibus Finniae anni 2006 candidatus factionis Kokoomus fuit, sed in comitiis bipertitis tandem cladem accepit Dariae Halonen centesimis 48,2 contra 51,8; haec autem usque sex annos praesides manuit. Proximo anno delegatum parlamentarem iterum petivit et 60 563 votis, quae quantitas maxima est omnium temporum in comitiis parlamentariis, iterum est electus. 5 Februarii anno 2012 in comitiis praesidentialibus tandem votiis 62,6 centesimarum Petro Haavisto candidato secundo Niinistö factus est praeses Finniae.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 2005 : Viiden vuoden yksinäisyys, Helsinki, Teos (ISBN 978-951-8-51040-9) (Finnice)
  • 2007 : Hiljaisten historia, Helsinki, Teos (ISBN 978-951-8-51132-1) (Finnice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Store norske leksikon