Avena sativa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Avena sativa
Avena sativa cum inflorescentia
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Monocotyledones
(inordinatus): Commelinidae
Ordo: Poales
Familia: Poaceae
Genus: Avena
Species: A. sativa
Binomen
Avena sativa
L.[1]
Inflorescentiae Avenae sativae.
Grana avenae
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 1628 kJ
Carbohydrata 66.3 g
Fibrum 10.6 g
Pingue 6.9 g
Proteinum 16.9 g
Thiaminum 0.763 mg (59%)
Riboflavinum 0.139 mg (9%)
Niacinum 0.961 mg (6%)
Acidum pantothenicum 1.349 mg (27%)
Folatum 56 μg (14%)
Calcium 54 mg (5%)
Ferrum 5 mg (40%)
Magnesium 177 mg (48%)
Manganum 4.9 mg (245%)
Phosphorus 523 mg (75%)
Potassium 429 mg (9%)
Zincum 4 mg (40%)
β-glucan 4 g
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database

Avena sativa (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum),[1] Latinitate classica avena, est species plantarum florentium generis Avenae et familiae Poacearum. Illius generis, ex Europa et Asia necnon Africa boreo-orientali oriundi, species fere tres ab hominibus cultae sunt quarum omnium A. sativa est celeberrima. Hodie inter cerealia principalia una cum tritico aestivo et hordeo recipitur in zonis temperatis regionibusque satis humidis, per exemplum in Europa boreo-occidentali. Ibi locis nonnullis melius quam triticum viget. Victuale humanum nutrimentumque animalibus energeticum praebet: grana enim proteina circiter 15-16%, lipida circiter 8% continent.[2]

Origo et historia[recensere | fontem recensere]

Varietates cultivatae speciei A. sativae omnes hexaploidae sunt et re geneticá stricte cognatae cum stirpibus silvestribus nonnullis hexaploidibus saepe sub speciebus A. sterili L. et A. fatua L. ordinatis. Sed aliae species generis Avenae aut diploidae aut tetraploidae sunt. Stirpes hexaploidae omnes, tam silvestres quam cultivatae, inter se fertiles hybridas naturá interdum producunt: oportet igitur has avenas silvestres in speciem singulam A. sativa comprehendere, quae ab aliis generis Avenae speciebus omnibus tam chromosomis quam reproductione sua distinguitur.[3]

Stirpes silvestres (rectius A. sativa subsp. fatua (L.) Thell. et A. sativa subsp. sterilis (L.) De Wet appellandae) inter se formá spicae et grani differunt. Avenae steriles crebrissime ad litora Mediterranea gignuntur a Maroco orientem versus et usque ad montes Zagros Iraniae, ubi saepe iuxta stirpes tritici et hordei silvestres florent. Sterilium varietas spicis parvis distingui potest, a quibusdam sicut species a se ipsa recognita, nomine A. ludoviciana Dur..; exstat et varietas spicis maioribus, cui nomen speciale A. macrocarpa Moench olim illegitime datum est. Avenae fatuae potius in regionibus humidioribus et frigidioribus crescunt et per loca montana. Avenae et fatuae et steriles saepissime sicut malae herbae in agris tritici hordeique reperiuntur.[4]

Agricultores Norvegici messem avenariam faciunt ad Fossheim communis Jølster annis fere 1890, a photographo Axel Theodoro Lindahl picti (Museum Populare Norvegicum NF.WL 02516)

In effossionibus archaeologicis locorum neolithicorum et aetatis aëneae Asiae occidentalis Mediterraneique orientalis signa cultivationis avenae nullibi reperiuntur, quamquam avenae steriles ibi pro certo crescebant: grana enim huius stirpis interdum inter vestigia frumentorum reperiuntur, sed silvestria. Vestigia avenarum domesticatarum, spicis non fragilibus, granis crassioribus, primum e locis archaeologicis mediae Europae effossa sunt neque ante millennium II a.C.n., per exempla in Helvetia aevi neolithici tardioris, in Saxonia Inferiori, in Cechia et Slovacia millennii I a.C.n. Avena igitur minime inter fruges conditrices lunae fertilis Asiaeque occidentalis ad usum humanum accommodata est. Ibi inter malas herbas provenit. Agricultura iuxta litora Mediterranei et per meridianam mediamque Europam millenniis insequentibus permeanti, avena ibi (et praecipue in regionibus septentrionalibus humidioribus) inter fruges secundarias recepta est.[5]

Stirpes cultivatae ab auctoribus nonnullis in tres species dividuntur, videlicet Avena sativa L., A. byzantina K.Koch et A. nuda L., sed distinctionibus minimis: omnes inter se fertiles sunt.[6]

Agricultura hodierna[recensere | fontem recensere]

Messis avenaria mundialis sic enumeratur: anno 2012/2013 in Unione Europaea tonnae 7 999 000 collectae sunt, in Russia 4 027 000, in Canada 2 812 000, in Australia 1 115 000 et in Civitatibus Foederatis 929 000; in orbe terrarum omni tonnae 21 391 000 (sed anno 2009/2010 tonnae 23 419 000).[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De origine et historia
  • J. M. J. De Wet, "Species concepts and systematics of domesticated cereals" in Kulturpflanze vol. 29 (1981) pp. 177-198
  • "Oats" in James F. Hancock, Plant Evolution and the Origin of Crop Species, 2a ed. (Wallingford: CABI Publishing, 2004. ISBN 0-85199-685-X) pp. 183-185 (Paginae selectae apud Google Books)
  • G. Ladizinsky, D. Zohary, "Notes on species delimitation, species relationships and polyploidy in Avena L." in Euphytica vol. 20 (1971) pp. 380-395
  • H. Thomas, "Oats" in J. Smartt, N. W. Simmonds, edd., Evolution of Crop Plants, 2a ed. (Londinii: Longman, 1995. ISBN 9780470233726) pp. 132-137
  • M. Villaret-von Rochow, "Avena ludoviciana Dur. im Schweizer Spätneolithikum: ein Beitrag zur Abstammungdes Saathafers" in Berichte der Deutschen Botanischen Gesellschaft vol. 84 (1971) pp. 243-248
  • "Common oat: Avena sativa" in Daniel Zohary, Maria Hopf, Domestication of Plants in the Old World: the origin and spread of cultivated plants in West Asia, Europe and the Nile Valley. 3a ed. (Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 9780198503569) pp. 77-82
De usu
  • "Oatcakes"; "Oats"; "Porridge" in Alan Davidson; Tom Jaine, ed., The Oxford Companion to Food (2a ed. Oxonii: Oxford University Press, 2006)
  • Stephen Facciola, Cornucopia: a source book of edible plants (Vista: Kampong Publications, 1990) p. 153
Onomastica
Unam legis e paginis de
victualibus
disserentibus

WildWheat Erebuni Reserve.jpg
Vide etiam
categorias frumentorum, leguminum et radicum esculentarum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Avenam sativam spectant.
  • Oats apud Encyclopedia of Life
De specie
Wikispecies-logo.svg Vide Avena sativa apud Vicispecies.
De usu
Onomastica
  • "Avena" apud Multilingual Multiscript Plant Name Database

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg