Lacus Onega

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lacus Onega

Onega[1] (Russice Онего, tr. Onego), seu Lacus Oneganus[2] (Russice Онежское озеро, tr. Onežskoe ozero), lacus est in cauro Russiae, in re publica Carelia et regionibus Leninopolitana Vologdensique terrae illius situs.

Area huius lacus (sine area insularum) est 9,7 milia km2. Longitudo Onegae est circa 250 km, eius latitudo maxima est 91,6 km. Profunditas mediocris est 30 m, profunditas maxima est 120 m. Volumen aquae in lacu est circa 292 km3.

58 flumina in Onegam fluunt, sed solum Svir' fluvium (in lacum Ladogam effunditur) ex hoc lacu effluit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. I. Hofmannus, Lexicon Universale, T. 3., p. 442
  2. C. Egger, Lexicon nominum locorum, p. 228

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad lacum Onegam spectant.