Arma ignifera
Arma ignifera[1] omnia arma designantur, quae proiectiles vi ignica mittunt.
Quod sclopetare dicitur actus quo proiectiles vi ignica mittantur, saepe sensu lattissimo homines omnia arma ignifera appellant sclopeta. Sensu autem stricto sclopetum[1][2][3] specialiter designat arma ignifera longa duabus manibus tenta quae glandes metallicas ignis vi eiciunt. Etiam sensu latissimo nonnulli auctores sclopeta appellant manuballistas.[1] [4] Sensu autem stricto, manuballistae maxime dicuntur arma medievalia Romana quae tela vi elastica eiciunt.
Inventum pulveris pyrii sclopetique Sinae saeculis 13-14 per totum orbem terrarum postea naturam belli et panoramam politicam magnopere commutaturum erat. Sclopeta potentia commenta, de quo usu milites facile docebantur, omnia tegumina vincere potuerunt. Deinde, tam vilia facta sunt, ut saeculo duodevicensimo fere omnes ea habere possent. Sclopeta notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, de quo habemus, exempli gratia, deductionem Americanam et subsequentia independentiae bella, numerosas res novas gestas, bella Napoleonica, et Bellum Orbis Terrarum I et II, et cetera.
Saepe id dicitur, quod homines vi sclopeti facti sunt aequales.[5] Nam diu homines afflictati sclopetis armati assurecti bella contra afflictatores ubique gesserunt, sed ob sclopeta facti sunt potentiores non solum viri boni sed etiam malefici sicut tromocrates et greges criminales; quam ob rem multi (non solum tyranni) hodie volunt armorum frequentiam imminuere.
Index |
[recensere] Genera
[recensere] Tormenta
[recensere] Arma duabus manibus tenta
- Arquebusum
- Mosquetus
- Sclopetum
- Sclopetum polybolicum
- Sclopetum dispergens
- Carabina
- Carabina semi-automatica
[recensere] Arma una manu tenta
[recensere] Pinacotheca
-
Canno hodiernus Francicus.
-
Arquebus, primum sclopetum quod cannonem manualem surrogavit.
-
Moskettae, quae gravioriae arquebis sunt, sed tamen fistulas teretes praebent.
-
Igniarium pyriticum, quo moskettae fociles usae sunt.
-
Mosketta torquens Springfield anni 1861, inter primas cuius igniaria apicibus percussivis usa sunt et quae fistulam machinatam habuerunt glandes torquentem.
-
Sclopetum torquens Ferguson, putatum primum quod glandes a tergo accepit.
-
Sclopetum venatorium Browning 270, sclopetum torquens saeculi vincensimi, quod glandes vaginatas sclopetat.
-
Sclopetum dispergens Remington M870 12 Gauge, quod globulos plumbeos dispergit.
-
Sclopetum automaticum M240G quo milites Americani utuntur.
-
Carabina Saginaw-M1, sclopetum torquens abbreviatum.
-
Carabina Semi-Automatica AK-47 Kalashnikov, celebrum sclopetum militare.
-
Pistolium Colt Python .357 Magnum, sclopetum revolvens manuale.
-
Pistolium Glock 17, sclopetum manuale semi-automaticum.
-
Glandes metallicae a Claudio Etienne Minié anno 1849 excogitatae, quae in moskettis torquentibus adhibitae sunt.
-
Glans charta vaginata qua sclopeta Dreyse acu ignita usa sunt. Descriptio monstrat vaginam chartaceam, sabot dictam, et glandem plumbeam.
-
Glans metallo vaginata, species proiectilis pulverim pyrium includens, quam plurima sclopeta torquent.
[recensere] Nota
- ↑ 1.0 1.1 1.2 Glossarium Anglicum-Latinum non iam editum a Davide Morgan, Prof. Linguae Francogallicae.
- ↑ Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X
- ↑ Vide Words.
- ↑ Sic Petrus Needham in suo Harrio Potter.
- ↑ Sic in America dicebantur saeculo undevicensimo, e Vicipaedia Anglica: (Anglice): "God made man; Samuel Colt made them equal." vel Latine "Deus hominem creavit; Samuel Colt eos fecit aequales."
[recensere] Alia coepta Vici
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Arma ignifera spectant. |