Vaasa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Vaasae in Finnia

Vaasa (Suetice: Vasa) est oppidum Finnicum fere 65 600 incolarum in regione Ostrobothnia, in Finnia Occidentali provincia situm. Vaasa et Helsingia, caput Finniae, 419 chiliometris distant; Vaasa et Seinäjoki, proximum magnum oppidum Finnicum, 78 distant chiliometris; Vaasa autem et Uma, urbs Sueciae, chiliometris 80 distant. Isokyrö, Laihia, Maalahti, Mustasaari, Vöyri sunt oppida municipiaque vicina Vaasae.

Oppidum conditum est nomine Mustasaari (quod nomen Finnicum Insula nigra significat) 2 Octobris anno 1606 a Carolo IX rege Sueciae. Ille locus hodie est Vanha Vaasa sive Vaasa vetus, Mustasaari autem nominatur municipium Vaasam oppidum circumstans. Annis 18551917 oppidum Nikolainkaupunki sive Oppidum Nicholai est appellatum.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!


Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!