Otho Manninen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Otho Manninen cum sponsa Anni Swan

Otho Manninen sive vulgo Otto Manninen (natus 13 Augusti 1872 in Kangasniemi, mortuus 6 Aprilis 1950 Helsingiae, in Finnia) fuit scriptor, poeta, interpretator Finnicus. Opus notabile fecit convertens in Finnicam Homeri Iliadem (1919) et Odysseam (1924) versu hexametro. Praeterea convertit quaedam opera Molière, Henrici Ibsen, Ioannis Volfgangi Goethii et singulas fabulas Sophoclis (Oedipus Tyrannus) et Euripidis (Medea).