Aboa
| Via Universitatis (Yliopistonkatu) noctu | |||||
|
|||||
| Situs | |||||
|---|---|---|---|---|---|
| Situs Aboae in Finnia | |||||
| Res politicae | |||||
| Provincia | Finnia Occidentalis | ||||
| Urbs condita | ante saeculum XIII | ||||
| Praefectus | Alexis Randell | ||||
| Res geographicae | |||||
| Area - tota - terrestris - aquosa |
306.42 km² 245.67 km² 60.75 km² |
||||
| Numerus incolarum 2006 - Spissitudo - Area |
175 354 147 incolae/km² 298 452 |
||||
| Coordinata | 60° 27′ 00″ Sept., 22° 16′ 00″ Ort. | ||||
| Situs interretialis: http://www.turku.fi | |||||
Aboa[1] (Finnice: Turku; IPA: [ˈturku], Suecice: Åbo) est urbs antiquissima Finniae et olim caput, quod nunc est caput provinciae Finniae Occidentalis et regionis Finniae Propriae. Per Aboam fluit Aurajoki fluvius, qui urbem in duas partes dividit, partem orientalem, quae dialecto Aboensi iocose nominatur täl pual jokke ('cis fluvium'), et partem occidentalem, quae autem tois pual jokke ('trans fluvium') vocatur. Aurajoki prope castellum Aboense in mare Balticum influit. Castellum Aboense et ecclesia Cathedralis Aboensis sunt duo notabilia loca visenda urbis. Cor quoddam Aboae forum mercatorium est, circum quod sita sunt tria pantopolia et ecclesia orthodoxa Aboensis. Prima universitas Finnica a Christina regina anno 1640 Aboae condita, quae Academia Regia Aboensis appellabatur, in Helsingiam post magnum incendium urbis 1827 translata est. Hodie Aboae sunt et Universitas Turkuensis (Finnice:Turun yliopisto) et Academia Aboensis (Suecice: Åbo Akademi), universitas studiosis Suecice loquentibus dedicata. Aboae urbes vicinae sunt Aura, Oppidum Sanctae Catharinae, Lieto, Parainen, Mynämäki, Vallis Gratiae, Nousiainen, Pöytyä, Raisio, Rusko.
Index |
Oppida coniuncta [recensere]
|
Alia [recensere]
Coniunctiones commercii tenet apud urbes:
Tarbatum, Estoniae
Castrum Danorum, Estoniae
Arensburgum, Estoniae
Pinacotheca [recensere]
-
Aurajoki per Aboam fluens
-
Academia Aboensis, universitas Suecica
Notae [recensere]
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |
| Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes! |
| Aboa · Akaa · Anjalankoski · Arctopolis · Caianeburgum · Carolina Vetus · Espo · Forssa · Fredericia · Granivicus · Helsinkium · Imatra · Kouvola · Kuopio · Lahti · Lieto · Neo-Carolina · Neostadium · Oppidum Sancti Michaelis · Pemar · Portus Mariae · Quercuum Paeninsula · Sala · Suomussalmi · Tammerforsia · Tavasteburgum · Uloa · Vallis Gratiae · Vantania | ||
| Index · Porta · Index divisionum administrativarum | ||