Baptismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Baptismus multitudinis" e serie de vita Ioannis Baptistae ab Andrea Sartio picta.
"Baptismus Augustini ab Ambrosio" e serie de vita Sancti Augustini a Benotio picta

Baptismus aut Baptisma (-tis) (a Tertulliano etiam Tinctio), est ostium ad omnia sacramenta, et a quasi omnibus Christianis notus. Sacramentum Baptismatis explicite a Christo commendatur discipulis, in ultimis verbis Evangelii Matthaei:

Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi”. Matthaeus 28:18-20

Importantia etiam Baptismatis a Iesu proclamatur in Evangelium secundum Ioannem:

Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei”. Ioannes 3:5

Iesus ipse a Ioanne Baptista est tinctus in flumine Iordano, non tamen in sacramentum sed in symbolum et ad aquas sanctificandas ad baptisma credentium, descendente Spiritu Sancto super eum in forma columbae.

In multis ecclesiis sacramentum baptismatis hoc modo efficitur haec verba dicendo et aquam ter super caput infantis infundo: "N., ego te baptizo in nomine Patris (fundit primo), et Filii (fundit secundo), et Spíritus Sancti (fundit tertio). Amen." In aliis ecclesiis, notissime in Ecclesia Baptistica, dictis eisdem verbis, baptizandus per totum corpus in aquam summergitur

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Tertulliani De Baptismo Liber