Nuntii Latini (Finnia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Nuntii Latini

Nuntii Latini sunt emissiones radiophonicae Latine effectae, quibus nuntii ad totum orbem terrarum pertinentes singulis septimanis adferuntur. Hae emissiones opera YLE Radio 1, radiophonicae stationis Finnicae producuntur. Si quis emissiones per radiophonum nequeat accipere, eas potest per Interrete audire .

Nuntii Latini mense Septembri anni 1989 transmitti coepti sunt a productore Hannu Taanila in YLE. Iidem expoliuntur a Tuomo Pekkanen, professore emerito, et Reijo Pitkäranta, lectore Universitatis Helsingiensis.

Nuntii ex rete possunt hauriri in Podcast et MP3.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Fons Interretialis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!