Mors voluntaria

E Vicipaedia
(Redirectum de Suicidium)
Salire ad: navigationem, quaerere
Quot homines pro 100 000 sibi mortem in variis civitatibus consciverint.

Mors voluntaria,[1] sive suicidium,[2] est actus quo aliquis sibi mortem consciscit, se ipsum interficiens. Saepe mortis voluntariae causa morbus (sicut depressio aut intolerabilis corporis dolor) esse potest. Secundum Consociationem mundialem sanitatis, mortes voluntariae in orbe terrarum frequentes sunt apud adulescentes qui viliter semet ipsum colunt et vexatione condiscipulorum premuntur. Itaque necesse est administratores scholastici ludique magistri consilium capiant, ut tolerantia provehatur in scholis, qua ratione etiam mortes voluntariae prohibeantur. Aliae causae suicidii sunt abusus temeti, vis familiaribus inlata, separatio a parentibus, discriminatio propensionis sexualis generisve identitatis causa facta. Aliae res periculum suicidii augentes sunt indoles irritabilis, nimia sui dignatio cum sui contemptu alternans, mores impulsivi.[3]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cic. Fin. 7.3.3; Liv. 8.6.12; Sen. Ep. 77.7.
  2. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum. Morgan etiam alia, rariora quidem, verba praebet.
  3. De suicidio evitando: Consilia ad usum magistrorum et administratorum (Genavae, 2000), pp. 8–9 et 13.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png