Imatra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imatra
Deversorium Imatrae nomine Valtionhotelli
Deversorium Imatrae nomine Valtionhotelli
Insigne Imatrae
Insigne


Situs
Situs Imatrae in Finnia
Situs Imatrae in Finnia
Res politicae
Regio Carelia Meridionalis
Factura est 1837
Praefectus Pertti Lintunen
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

191.6UNIQc0385e0ffcd85c9b-nowiki-00000001-QINU1UNIQc0385e0ffcd85c9b-nowiki-00000002-QINU km²
155.3 km²
36.3 km²
Numerus incolarum 2007
 - Spissitudo
29 385[1]
189 incolae/km²
Coordinata 61° 10′ 20″ Sept., 28° 45′ 11″ Occas.
Altitudo inter 52 et 62[2][3] m
Situs interretialis: http://www.imatra.fi

Imatra[4] [ˈimɑtrɑ] est urbs Finniae, circiter 28 000 incolarum. Sita est in provincia Finnia Meridionale, regione Carelia Meridionale et iacet ad flumen Vuoksim et ad meridiem lacu Saimaa. Commune totum superficiem circa 200 chiliometrorum complectitur.

Imatra 7 km abest ab oppido Russico Svetogorsk, apud quod habuit, ab anno 1992, convictionem. Circum Imatram, oppida Lappeenranta, Svetogorsk et Viburgus "gemina" facta sunt ut negotium quam secundissime agerent[5].

De oeconomia[recensere | fontem recensere]

Imatra est urbs industria insignis, nam anno 2004 38.9% lucri incolarum ab industria deductum est.[6] Diu, conductores maximi Imatrae fuerunt duae officinae (quae papyrum et chartam spissam faciunt). Prima, Stora Enso vocatur, tenet circa 3 000 operarios[7]. Anno 2006 conductor magnitudine secundus erat ergasterium chalybi efficiendo societatis Ovako. Anno 2007 administratio urbana habebat 1 868 qui ei operam dabant, Societas Ferriviaria Nationalis 241 et Praesidium Limitare 201.

Imatra sita est ad Finniae viam autocineticam nationalem sextam. Via, longitudinis 48 km, partim duas semitas habet. Tamen frequentia et vehicularum et casuum autocineticorum crescente, gubernatio viam anno 2010 dilatet ut quattuor semitis complectatur.[8]

Statio ferriviaria praecipua Imatrae sita est inter urbem et partes Ferriviae Carelicae prope Mansikkalam. Statio oneraria sita est circiter tria chiliometra ad septentrionem. Ferrivia aedificata est post 1945, annum cessionis Finniae Unioni Societicae. Est ferrivia Imatra Viburgum quoque, anno 1892 aedificata, hodie autem tramina oneraria modo ea utuntur.

De cultura[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Imatrae Torrens

Multos annos, spectaculum clarissimum Imatrae fuit Imatrankoski Torrens, quod cum alii multi tum imperatores Russiae visitaverunt.

Etiam Ecclesia Trium Crucum (ab Alvar Aaltone deformata) in Vuoksenniska parte praeclara esse putatur.

Accedunt alii loci qui digni sunt ut videantur, sicut Kruununpuisto Horti, Valtionhotelli (deversorium), Koskenparras (via pedestris), domus fabricatoria, curriculum birotarum motoriarum 8 030 metrorum,[9] theatrum,[10] et sedes culturae. Musea quoque plurima sunt Imatrae: Museum Artis, Museum Historiae Culturae, Museum Villarum Carelicarum, Museum Domiciliorum Fabrilium, Museum Confine, et Museum Veteranorum. Hospitum in urbe numerus anno 2006 erat 31 593[1].

Festum Gregum Musicorum Magnorum celebratur omnibus annis partim ad ripam torrentis, in tabernaculo prope Valtionhotelli quod circiter 2500 sellas complectitur. Antea tamen, greges cantaverunt non solum in tabernaculo, sed etiam in viis et cauponis Imatrae.[11] Sunt circiter quadraginta concentus per festum totum quo praecipue musica Jazz, sed etiam ceteris musicae generibus indulgent ut swing, soul, blues, et rock.[12][13]

De administratione[recensere | fontem recensere]

De politica[recensere | fontem recensere]

Factio amplissima Imatrae est Factio Socio-democratica, quae viginti duo ex quadraginta tres decurionibus habet. Sequitur Factio Nationalis Coalitionum cum undecim. Factio Democratica Christiana et Factio Centralis (trans totam Finniam, factio amplissima) agmen claudunt.

Factiones politicae Imatrae (2005–2008) [14]
Factio Proventus electionis (2004) Numerus sedium
Factio Socio-democratica 46.5 % 22
Factio Nationalis Coalitionum 23.2 % 10
Factio Democratica Christiana 12.3 % 5
Factio Centralis 8.1 % 3
Foedus Novarum Rerum Cupida 4.7 % 2
Foedus Viride 3.2 % 1

De insigni[recensere | fontem recensere]

Insigne Imatrae ab Olavo Erikson anno 1950 confectum est. Monstrat scutum rubrum quod fulmina argentea tria, aciebus aureis clausa, continet. Hoc insigne momento officinae hydroelectricae ad Imatrae Torrentem pertinet[15].

Oppida coniuncta[recensere | fontem recensere]

Haec sunt oppida "gemina" Imatrae[5]:

De demographia[recensere | fontem recensere]

Annus Numerus
Incolarum[1]
Incrementum (+) /
Decrementum (–)
1950 28 470
1960 31 673 +3 203
1970 34 985 +1 312
1980 36 527 +1 542
1990 33 831 -2 696
2000 30 867 -2 694
2001 30 663 -204
2002 30 421 -242
2003 30 230 -191
2004 29 969 -261
2005 29 728 -241
2006 29 529 -199
2007 29 385 -144

Etsi linguae publicae in Finnia sunt Suecica et Finnica, propinquitas Russiae urbem afficit. Sermo Russicus saepe Imatrae auditur, acta diurna periodicaque saepe Russice eduntur.[16]

Per Saeculum 20 et 21, numerus incolarum Imatrae decrevit, a numero summo 36 527 (anno 1980) ad numerum humiliorem temporibus recentioribus (29 385 anno 2007). Aetas media ergo monetur augescere.

Quamquam autem est decrementum numeri incolarum in urbe, transvectio trans finem auxit. Anno 1994, 105 499 a Russia transierunt, 798 020 anno 2007[1].

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Inter incolas notos Imatrae natos sunt:

Greges[recensere | fontem recensere]

Inter greges Imatrae institutos, sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]