Latinitas nondum censa

Sala (Finnia Occidentalis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sala

Sala (Finnice: Salo)
Aedificum antiquum Salae
Aedificum antiquum Salae
Vexillum Salae Insigne Salae
Vexillum Insigne


Situs
Tabula situs Salae in Finnia
Tabula situs Salae in Finnia
Res politicae
Provincia Finnia Occidentalis
Factura est Saeculum 16
Praefectus Antti Rantakokko
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

143.82 km²
143.39 km²
0.43 km²
Numerus incolarum 2004
 - Spissitudo
24 878
173.2 incolae/km²
Coordinata 60° 23′ 10″ Sept., 23° 07′ 30″ Ort.

Sala[1] (Finnice: Salo; IPA: [ˈsɑlo]) est oppidum et municipium Finniae.

Sita est in provincia Finniae Occidentalis, quae pars est Finniae Propriae regionis. Municipium 24 794 incolas (anno 2003) et 143.82 km² subsumit, quorum 0.43 km² sunt aquatica. Densitas populationis est 173.2 incolae per chiliometrum quadratum. Urbes et oppida vicina sunt Koski Tl, Lohja, Kemiönsaari, Oppidum Sancti Martini, Pemar, Raasepori, Sauvo, Somero.

Municipes callent plerique Finnice tantum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sala inde a priscis temporibus sedes rustica commercialis erat et paullatim se extendit et incolarum numero crevit, donec anno 1960 oppidum nuncupatum est. Praecipuam famam Salae attulerunt fabricae telephonulorum gestabilium societatis, cui nomen est Nokia. Sunt qui eam existiment esse sedem priscam et patriam telephonulorum Nokiensium.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen huius oppidi a voce Finnica salo provenit, cuius sensum et historiam Latine exposuit Ericus Palmén Finnicus apud Colloquia Latina Nuntiorum Latinorum YLE:

Petis, ut aliquis e nobis Finnis tibi enodet, quid valeat vocabulum Finnicum SALO. Equidem si id uno vocabulo coner Latine reddere, substantivum Latinum ’saltus’ (m.4) pro optimo suadeam. Revera in recentissimo Lexico Finnico-Latino-Finnico, a R.Pitkäranta exarato (WSOY 2001, ISBN 951-0-22506-1) unum e vocabulis, quibus ’saltus’ Finnice redditur, est SALO. Quo magis perspicua fiat significatio dicti vocabuli Finnici, addo definitionem paulo longiorem, e Lexico Fundamentali Linguae Finnicae desumptam, quam conor in Latinum convertere: SALO est ”ampla regio silvestris (inhabitata), desertum, solitudo” (cf. Vulg.Matth.3:3 ”vox clamantis in deserto”, Caesar, Gall.4,18,4 ”Sugambri...finibus suis excesserant...seque in solitudinem ac silvas abdiderant”). Antiquitus vocabulo SALO etiam insula silvestris designabatur, sed haec significatio iam pridem ex usu decidit.
Quare oppidum in Finnia meridionali situm hoc substantivo appellatum sit, exacte dicere nescio. In encyclopediis inde a priscis temporibus sedes rustica commercialis fuisse et paullatim se extendisse traditur necnon incolarum numero crevisse, donec anno 1960 oppidum nuncupatum est. Hodie varia activitate industriali utitur, et circiter viginti quinque milia hominum ibi habitant.
Pro exemplo analogae evolutionis semanticae mihi in mentem venit vocabulum Latinum ’villa’, quod initio domum ruri aedificatam et praedium rusticum significavit, sed in Francogallia videlicet crescente numero incolarum circa habitantium paullatim conglomerationis cuiusdam ac tandem urbis vim accepit (’la ville’).

Nomen Latinum huius urbis invenitur in nonnullis chartis geographicis, in quas vide infra.

Oppida Coniuncta[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://en.wikipedia.org/wiki/List_of_Latin_place_names_in_Europe#Cities_and_towns_in_Finland


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!


Stipula de Finnia Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!



Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sala (Finnia Occidentalis) spectant.