Ioannes Iulius Christianus Sibelius
Ioannes Christianus Iulius Sibelius, usitate Iohannes Sibelius (1865–1957) fuit clarus Aetatis Romanticae compositor Finnicus, cuius musica "identitatem"? Finnicam informavit.? Sua opera gravissima sunt septem symphoniae (vel octo, si Kullervo symphonia appellatur), quibus, sicut Beethoven, Sibelius usus est ut suum modum proprium excoleat. Orchestrae haec opera iam exsequuntur, et ea discis et aliis technologiis memoriae saepe mandant.
Ad symphonias additae, populo gratissimae compositiones sunt Finlandia, Kuolema (Valsa Tristis), Concertus pro Violino, Karelia "Suite", et Cygnus Tuonelensis (unus ex quattuor motuum Lemminkäinen "Suite"). Alia opera sunt ea ab Kalevala iniecta, plus quam centum carmina pro voce et clavile, musica fortuita pro tredecim ludis scaenicis, opera Jungfrun i tornet (Virgo in Turri), musica camerata, musica pro clavile, viginti una musicae choralis publicationes, et ritualis Masonicismi? musica.
Index |
[recensere] Vita
Sibelius natus est Hämeenlinnae in Ducatu Finniae in Imperio Russico, die 8 Decembris 1865, Christiani Gustavi Sibelii et Mariae Carlottae Sibelii filius, ex stirpe Suecica. Appellatus "Ianne" a familia, adolescens Jean, Francogallica nominis forma, uti coepit, ut aemulatus sit chartam negotialem patrui, nautae. In Finnia enim appellatur "Jean Sibelius."
Sibelius in matrimonium Aino Järnefelt (1871–1969) duxit apud Maxmo de 10 Unii 1892. Eorum domus, Ainola appellata, constructa est ad Lacum Tuusula prope Järvenpää anno 1903, ubi ambo ad mortem habitabat. Ei fuerunt sex filiae: Eva, Ruta, Kirsti (infans mortua), Catarina, Margareta, et Heidi.
Tawaststjerna (1976, 1986) de eius morte sic enarrat:
- Ex ambulatione matutina rediens exhilaratus, Ainoni uxori dixit se gregem gruum accedentem visisse. Inquit: "Ecce veniunt aves meae iuventutis." Subito, unus ex avium, formatione relicta, Ainolam circumvolavit; deinde gregem remeavit ut iter continuetur. Sibelius duo dies posthac, anno aetatis 91, die 20 Septembris 1957, haemorrhagia cerebri mortuus est Ainolae, ubi sepultus est in horto. (Heino Kaski, alius clarus compositor Finnicus, eodem die obiit.) Aino uxor Ainolae duodecim annos additos habitavit; mortua die 8 Iunii 1969, sepulta est cum marito.
[recensere] Opera
[recensere] Pro orchestra
- Kullervo, symphonia pro soprano, baritone, choro, et orchestra, Op. 7 (1892)
- En Saga, poema tonalis pro orchestra, Op. 9 (1892)
- Karelia overtura pro orchestra, Op. 10 (1893)
- Karelia Series pro orchestra, Op. 11 (1893)
- Rakastava (Amasius) pro voces viriles et chordis vel shordis et percussione, Op. 14 (1893/1911)
- Lemminkäinen Series (Quattuor fabulae ex Kalevala) pro orchestra, Op. 22 (1893)
- Skogsrået (Nympha), poema tonalis pro orchestra, Op. 15 (1894)
- Vårsång pro orchestra, Op. 16 (1894)
- Christianus II Rex, series ex musica furtuita pro orchestra, Op. 27 (1898)
- Sandels, improvisatio pro choro et orchestra, Op. 28 (1898)
- Finlandia pro orchestra et "optionali" choro, Op. 26 (1899)
- Snöfrid pro narratore, choro, et orchestra, Op. 29 (1899)
- Tulen synty (Origo Ignis), Op. 32 (1902)
- Symphonia 1 in E minore pro orchestra, Op. 39 (1899/1900)
- Symphonia 2 in D maiore pro orchestra, Op. 43 (1902)
- Violin Concerto in D minore, Op. 47 (1903/1905)
- Kuolema (Valsa Tristis et Scaena cum Gruibus) pro orchestra, Op. 44 (1904/1906)
- Dance Intermezzo pro orchestra, Op. 45/2 (1904/1907)
- Pelléas et Mélisande, Musica fortuita / Series pro orchestra, Op. 46 (1905)
- Filia Pohiolae, poema tonalis pro orchestra, Op. 49 (1906)
- Symphonia 3 in C maiore pro orchestra, Op. 52 (1907)
- Svanevit (Albus Cygnus), Series ex musica fortuita pro orchestra, Op. 54 (1908)
- Nightride et Sunrise, poema tonalis pro orchestra, Op. 55 (1909)
- Dryas, pro orchestra, Op. 45/1 (1910)
- Duae partes ex Kuolema pro orchestra, Op. 62 (1911)
- Symphonia 4 in A minore pro orchestra, Op. 63 (1911)
- Duo Serenades pro violino et orchestra, Op. 69 (1912)
- Barden, poema tonalis pro orchestra et harpa, Op. 64 (1913/1914)
- Luonnotar, poema tonalis pro soprano et orchestra, Op. 70 (1913)
- Oceanides, poema tonalis pro orchestra, Op. 73 (1914)
- Symphonia 5 in E molli maiore pro orchestra, Op. 82 (1915, revisum 1916 et 1919)
- Patria Nostra pro choro et orchestra, Op. 92 (1918)
- Jordens sång (Carmen Terrae) pro choro et orchestra, Op. 93 (1919)
- Symphonia in D minore pro orchestra, Op. 104 (1923)
- Symphonia 7 in C maiore pro orchestra, Op. 105 (1924)
- Stormen, musica fortuita pro soloistis, choro, et orchestra, Op. 109 (1925)
- Väinön virsi (Carmen Väinönis) pro choro et orchestra, Op. 110 (1926)
- Tapiola, poema tonalis pro orchestra, Op. 112 (1926)
- Andante Festivo pro orchestra chordarum (1925/1930)
[recensere] Alia opera
- Viisi joululaulua, Op. 1, quinque Natalitionis carmina (1895–1913)
- Septem Carmina, Op. 17, verbis a J. L. Runeberg, K. A. Tavaststjerna, Anschario Levertin, A. V. Forsman (Finnice: Koskimies), et Ilmari Calamnius (Finnice: Kianto) scriptis. Inter 1891 et 1904 composuit.
- Musica pro ludo scaenico ab Hjalmar Procopé scripto Convivium Belshazzar, Op. 51 (1906).
- Voces intimae (nomen initio Latine), Op. 56, string quartet (1909)
- Jääkärimarssi (1915)
[recensere] Vide etiam
[recensere] Fontes
- Burnett-James, David. 1989. Sibelius. Londinii, Urbe Novi Eboraci: Omnibus Press. ISBN 0-7119-1683-7.
- de Gorog, Lisa, cum Radulpho de Gorog. 1989. From Sibelius to Sallinen: Finnish Nationalism and the Music of Finland. Urbe Novi Eboraci: Greenwood Press.
- Ekman, Karl. 1945. Jean Sibelius, His Life and Personality. Urbe Novi Eboraci: Tudor Publishing.
- Layton, Robertus. 1993. Sibelius. Master Musicians Series. Urbe Novi Eboraci: Schirmer Books. ISBN 0-02-871322-2.
- Pike, Lionellus. 1978. Beethoven, Sibelius and 'the Profound Logic': Studies in Symphonic Analysis. Londinii: The Athlone Press. ISBN 0-485-11178-0.
- Tawaststjerna, Ericus. 1976, 1986. Sibelius. Vol. 1, 1976; vol. 2, 1986. Londinii: Faber & Faber.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes Iulius Christianus Sibelius spectant. |
- Jean Sibelius—the website (Ling|Anglicus)
- The Sibelius Society of Finland
- UK Sibelius Society
- Pelliculae de Sibelio, a moderatore Christopher Nupen scriptum
- Jean Sibelius Museum
- Virtual Finland—Sibelius
- Ainola, Ainonis et Ioannis Sibelii domus
- Joannes Sibelius link collection
- Free Public Domain Score by Sibelius at IMSLP
- Exsecutiones Sibelii compositionum in MIDI forma apud Logos Virtual Library
- Notae pro 2006 exsecutione Sibelii Symphoniae Sextae.
- Contemporary Music Officina Informationis de Musica Finnica
| Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes! |
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |