Pemar

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pemar (Paimio / Pemar)
Vesper Pemarensis
Vesper Pemarensis
Vexillum Pemar Insigne Pemar
Vexillum Insigne


Situs
Situs Pemar in Finnia
Situs Pemar in Finnia
Res politicae
Provincia Finnia Occidentalis
Urbs condita 1325
Praefectus Jari Jussinmäki
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

242,26 km²
238,36 km²
3,90 km²
Numerus incolarum 2013
 - Spissitudo
10 602
44,48 incolae/km²
Coordinata 60° 27′ ″ Sept., 022° 42′ ″ Ort.
Situs interretialis: www.paimio.fi

Pemar (Finnice: Paimio, IPA: ['paimio]; Suecice: Pemar) est municipium Finnicum in provincia Finniae Occidentalis et in regione Finnia Propria situm, in dimidio spatio Aboae et Salae. Numerus civium Pemarensium circa 10 600 est, quod efficit, ut multitudine civium nonagesima septima maxima municipiorum Fenniae sit. Urbes et municipia vicina sunt Lieto, Oppidum Sanctae Catharinae, Oppidum Sancti Martini, Sala, Sauvo, Tarvasjoki.

Per municipium flumen Pemarense (Finnice: Paimionjoki) fluit, quod porro in sinu Pemarensi (Finnice: Paimionlahti) in mare Balticum influit. Flumen, quod per omnia sex municipia fertur, in longitudinem 110 chiliometra est. Maxima pars soli municipii Pemar olim erat imum mare, qua re usque est fertile solum agrarium. Praeter agros iacent in Pemar silvae et paulum paludis.

Medium municipii Pemar vocatur nomine Finnico Vista, quae in duas partes dividitur, scilicet Vista Inferior (Finnice: Ala-Vista) et Vista Superior (Finnice: Ylä-Vista). In Vista positae sunt Ecclesia Pemarensis, curia urbana, schola, multaeque tabernae variorum generum. In eodem aedificio, anno 2006 usu recepto, positae sunt et curia urbana et bibliotheca.

De etymologia[recensere | fontem recensere]

Pemar nomen suum Finnicum Paimio, ut opinamur, accepit a flumine Pemarensi, quod prius vocatum est Paimijoki, et deinde abbreviatum Paimijo, et porro Paimio. Paimi erat probabiliter vir aliquis magni momenti, princeps fortasse, quoniam dignus videtur fuisse, ex quo flumen reciperet nomen.

In veteribus documentis et tabulis geographicis Latinis invenitur magna variatio nominum municipii Pemar, ut Peimar, Paemar, Penarum, Peymar. Quae omnia orta esse videntur e nomine Suecico municipii Pemar; Suecica enim lingua administrativa Finniae usque ad saeculum undevicesimum fuit.

De historia[recensere | fontem recensere]

In Pemar inventa est multitudo reliquiarum aetatis aeneae et aetatis ferreae. Anno 2009 in Pemar reperta est securis aenea, quae 3500 annos vetus est existimata.

Medio aevo in finibus municipii Pemar versatae sunt cum aliae gentes tum gens nomine Pora (Spore), cuius insigne gentile (terebra) hodie insignis Pemar vice fungitur. Iam medio aevo in Pemar sita sunt multa praedia, inter alia praedium Hevonpää ('Caput equi') et praedium Spurila (secundum gentem Pora sive Spore nominatum).

Alia[recensere | fontem recensere]

Henricus Florinus, pastor praepositus municipii Pemar annis 1671-1689, composuit anno 1678 lexicon Nomenclatura rerum brevissima latino-sveco-finnonica inscriptum, quod plus minus 3000 verborum secundum themata ordinatorum continet. Praeterea Florinus electus erat ad versionem Finnicam Bibliorum anni 1642 revidendam, quia non solum linguarum biblicarum peritus erat sed etiam scriptae Finnicae linguae, quam non omnes docti illius temporis callebant.

Clari Pemarenses[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pemar spectant.