Alexander VI

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander VI
Nomen Rodericus Borgia
Terminus 1492 - 1503
Predecessor Innocentius VIII
Successor Pius III
Natus 1 Ianuarii 1431
Obiit 18 Augusti 1503
Index paparum

Alexander VI , nomine nativo Rodericus Borgia, vulgo Rodrigo de Borja y Borja (natus die 1 Ianuarii 1431 Saetabi; die 18 Augusti 1503 mortuus), fuit papa, id est episcopus Romanus, a die 11 Augusti 1492. Fuit amicus medici et astronomi Boneti de Latis; caeremoniarius ei meruit Iohannes Burchardus.

[recensere] Vita

Rodericus Borgia annum decimum agens e Catalonia in Italiam venit, ubi discipulus Casparis Veronensis fuit et postea apud Bononiae universitatem iuri studuit. Quamquam nondum presbyter ordinatus, a patruo papa Callisto III episcopus ac cardinalis factus est.

Rodericus Borja, semper homo dissolutus, etiam postquam papa creatus est, decem spurios liberos genuit et res divinas mercatus est.

Rodericus Borja, iam cardinalis factus, cum Vanotia de Cathaneis, matre eius liberorum Ioannis (postea ducis Gandiae), Caesaris (postea ducis Romaniae), Lucretiae (postea uxoris ducis Ferrariae) ac Gofredi, viginti annos vixit.

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum VI spectant.

[recensere] Bibliographia


stipula Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis