Ioannes Paulus II
E Vicipaedia
| Ioannes Paulus PP. II | ||
|---|---|---|
![]() |
||
| Nomen | Carolus Iosephus Wojtyła | |
| Terminus | 1978–2005 | |
| Predecessor | Ioannes Paulus I | |
| Successor | Benedictus XVI | |
| Natus | 18 Maii 1920 |
|
| Obiit | 2 Aprilis 2005 |
|
| Index paparum | ||
Ioannes Paulus II, natus Carolus Iosephus Woityła (Polonice: Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 1920—2 Aprilis 2005), fuit papa Ecclesiae Catholicae et Episcopus Romanus a die 16 Octobris 1978.
Sua apostolica sententia fuit "Totus tuus" (ab sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort oratione Mariana), quod 'Ego totus tuus sum, Maria' significat.
Index |
[recensere] Vita
Carolus Wojtyła iunior die 18 Maii 1920 natus est Wadowice, in parte Poloniae quae ad meridiem vergit ac Polonia Minor nuncupata est, tertius filius Aemiliae Kaczorowska (n. 1884) et Caroli Wojtyła senioris (n. 1879), qui praefectus militum in exercitu Imperii Austro-Hungarici fuerat.
Wojtyła iuvenis matre fratreque orbatus est, nam anno 1929 mater et anno 1932 frater Edmundus, medicus, gravi morbo perierunt. Anno 1941, etiam pater repens obiit. Anno 1938, Cracoviam migravit, ubi in Universitate Iagellonica primum studuit, deinde in seminario dioecesano.
Die 1 Novembris 1946 Cracoviae, presbyter ab episcopo Cracoviensi Adamo Stephano principe Sapieha (cuius memoriam omni tempore veneratus est) ordinatus est; postea angelicam theologiae Romae studuit
Die 4 Julii 1958, episcopus auxiliaris Archidioecesis Cracoviensis nominatus et die 28 Septembris consecratus est ab Eugenio Baziak, archiepiscopo Leopoliensi et Cracoviensi, post cuius mortem, die 13 Ianuarii 1964 archiepiscopus Cracoviensis ipse nominatus est. Die 26 Iunii 1967, ad cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae dignitatem a Paulo VI evectus est.
Partem in Consilio Vaticano Secundo habuit.
Die 16 Octobris 1978, cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Hac in electione, Franciscus König cardinalis Austriacus magnam partem habuisse dicitur.
[recensere] Pontificatus
Ioannes Paulus II fuit primus post 455 annos papa qui non ex Italia venerat, et primus omnino qui ex origine Slavica fuerat. Inter pontificatum suum, etiam cum iam fessus aetate erat, multis in terris peregrinatus est.
Die 25 Ianuarii 1983, is novum Codicem Iuris Canonici promulgavit.
Anno 1998, is cum Constitutione apostolica "Pastor Bonus" curiam Romanam reformavit.
Is valde pacem pauperiemque curavit, sed multi obiecerunt eum mutationem timuisse odisseque. Iuvenes valde amavisse dicitur, et a iuvenibus vicissim amatus fuisse.
Postquam obiit, multi principes operam eius pro pace et contra pauperiem et bellum religionum laudaverunt.
[recensere] Encyclicae epistulae
Ioannes Paulus II multas encyclicas epistulas divulgavit:
- 1979: Redemptor hominis
- 1980: Dives in misericordia
- 1981: Laborem exercens, in memoriam nonagesimi anni a publicatione Rerum Novarum, Papae Leonis XIII encyclicae
- 1985: Slavorum Apostoli
- 1986: Dominum et Vivificantem
- 1987: Redemptoris Mater
- 1987: Sollicitudo rei socialis, in memoriam vicensimi anni a publicatione Populorum Progressio, Papae Pauli VI encyclicae *1990: Redemptoris Missio
- 1991: Centesimus annus, in memoriam centensimi anni a publicatione Rerum Novarum, Papae Leonis XIII encyclicae
- 1993: Veritatis Splendor
- 1995: Evangelium Vitae
- 1995: Ut unum sint
- 1998: Fides et Ratio
- 2003: Ecclesia de eucharistia
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Paulum II spectant. |
| Vide Ioannem Paulum II in Victionario. |
- De Ioanne Paulo II in pagina officialis Sanctae Sedis (Latine)
- Pelicula "You tube" electio papae Ioannis Pauli II
- Encyclicae Johannis Pauli PP. II Fides et Ratio A.D. MCMXCVIII
- Encyclicae Johannis Pauli PP. II Ecclesia de Eucharistia A.D. MCMIII
- 1967: Novus cardinalis a Paulo VI nuntiatus
- Ioannis Pauli II Opera Omnia
