Pius XII

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pius PP. XII
Venerabilis Pius PP. XII
Eugenius Maria Iosephus Ioannes Pacelli
2 Martii 18769 Octobris 1958
Decessor:
Pius XI
Papa:
19381958
Successor:
Ioannes XXIII
Vexillum Pii XII
Index paparum

Venerabilis Pius PP. XII (nobili genere natus Eugenius Maria Iosephus Ioannes Pacelli, filius Philippi Pacelli, die 2 Martii 1876 Romae; obiit die 9 Octobris 1958), papa Catholicus et episcopus Romanus, Ecclesiae Catholicae praefuit prope viginti annos, a die 2 Martii 1939 usque ad mortem. Anno 1990 Servus Dei a Ioanne Paulo II promulgatus est. Anno 2009 Venerabilis a Benedicto XVI promulgatus est. Apostolica sententia eius erat: Opus iustitiae pax

Vita ecclesiastica[recensere | fontem recensere]

Eugenius Pacelli, filius gentis nobilis, anno 1899 sacerdos ordinatus est. Anno 1917 nuntius apostolicus in Bavaria et anno 8 Iunii 1925 nuntius apostolicus pro tota Germania creatus est. Monaci Paschalinam Lehnert cognovit, quae scribae a secretis munere pro eodem Eugenio Pacelli functa est usque ad huius mortem. Anno 1929 a Pio XI cardinalis creatus, Romam is translatus est, ubi in curia a die 7 Februarii 1930 secretarius status laboravit.

Papa Pius XI et ad dextram olim cardinalis Eugenius Pacelli, postea papa Pius XII

Papa[recensere | fontem recensere]

Die 2 Martii anno 1939 a collegio sancto in scrutinio tertio papa electus est. Sibi nomen Pium XII imposuit.

Anno pontificatus primo, die 1 Septembris, Bellum Orbis Terrarum II coepit. Post mortem eius (ab anno 1963) multi Pium XII papam de sceleribus Germanorum tacuisse obiecerunt, sed etiam Iudaeos exagitatos adiuverat. Dicitur quoque, ad maiora mala vitanda, tacere illo tempore melius fuisse quam reclamare; Bataviae autem reclamatio ecclesiae etiam damno fuit.

Anno 1949 Pius XII hominibus, qui ad sententias communismi accesserant, sacra interdixit.

Die primo Novembris anni 1950 Pius XII dogma Adsumptionis Mariae, matris Iesu, constitutione apostolica Munificentissimus Deus proclamavit. Eodem anno sancto, post investigationes archaeologicas, nuntiavit urbi et orbi sub altario basilicae Vaticanae sepulcrum Petri Apostoli repertum esse.

Cognomen eius erat "Pastor Angelicus" et saepius "Doctor Universalis", quia scripsit de maxime variis rebus. Nullus alius auctor saepius citatus est in Concilii Vaticani II documentis.

Sepultus est proxime selpulcro Sancti Petri Apostoli, in Speluncis Vaticanis, prope sacellum "ad caput" dictum.

Encyclicae epistulae[recensere | fontem recensere]

Pius XII multas encyclicas epistulas scripsit:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Pium XII spectant.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!