Nicolaus III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nicolaus III, O.S.B.
Ioannes Caetanus de Ursinis
circiter 1215–22 Augusti 1280
Decessor:
Ioannes XXI
Papa:
1277 - 1280
Successor:
Martinus IV
Vexillum Nicolai III
Index paparum

Nicolaus III, natus Ioannes Caetanus de Ursinis, e nobili familia ortus (Romae natus anno circiter 1215; mortuus die 22 Augusti 1280), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 25 Novembris 1277.

Anno 1241 Ioannes Caetanus senator a papa Gregorio IX nominabatur. Anno 1244 Cardinalis titulo S. Nicolai in Carcere Tulliano a papa Innocentio IV creatus est, quem exsulem a Roma Lugdunum secutus est: ibi Concilio Lugdunensi Primo interfuit. Anno 1254 protector Franciscanorum a papa Alexandro IV et inquisitor generalis anno 1261 a papa Urbano IV factus est. A die 18 Octobris 1276 archipresbyter Basilicae Vaticanae meruit.

Mense Maius 1278 Nicolaus III, cum imperatore Rudolpho I Habsburgi conventum fecit, qui regionem Italiae Romaniam et Exarchatum Ravennatem papae tribuit. Die 14 Augusti 1279 Nicolaus III promulgavit bullam "Exiit qui seminat" ut controversias inter Franciscanos solveret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Franca Allegrezza, "Niccolò III" in Enciclopedia dei Papi (Romae: Treccani, 2000)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum III spectant.