Matritum
E Vicipaedia
| Vexillum Matriti | Signum Matriti |
![]() Locus in Hispania |
|
| Provincia | Provincia Civitas Matriti, Hispaniae |
| Superficies - Tota - Aqua |
607 km² 0 km² (0%) |
| Numerus civium - Tota (2005) - In regione - Densitas |
3.155.359 5,843,041 5.198/km² |
| Regio temporis | UTC+1 (UTC+2 in aestate) |
| Praefectus | Albertus Ruiz-Gallardón |
| Matritum | |
Matritum[1][2] est caput urbsque maxima Hispaniae, situm in centro paeninsulae Ibericae, ad fluvium Guadarramam, altitudine 600 m. Sententia urbis est de Madrid al cielo: a Matrito ad caelum.
Provincia urbi adiuncta quae Autonoma Matriti Communitas appellatur continet 8 021.80 km² et, ab anno 2008, 6 271 638 incolarum, quorum 3 213 271 Matriti ipsae vivunt.
Index |
[recensere] Historia
Matritum a mauris condita saeculo IX p.C.n. appellata Magerit (Arabice: urbs aquarum). Fortasse Matritum conditum est supra vetustum oppidum Romanum Mantua Carpetanorum appellatum[3]. A rege Castellae Legionisque Alphonsus VI est capta anno 1086.
[recensere] Praeclari cives
Multi illustres viri atque feminae Matriti olim vixerunt, nati sunt, aut hodie vivunt, inter quos numerantur:
- Placidus Domingo, praeclarus tenor operisticus.
- Eligius Gonzalo, miles et heros belli Cubani.
[recensere] Administratio
[recensere] Res oeconomicae
Matriti multa diaria edita sunt, exempli gratia El Mundo , ABC etc.
[recensere] Cibi Matritenses
Ob festas Sancti Isidori, Matritenses fruantur cibos dulces comedendo, sicut globulos matritenses (rosquillas) et socolatam cum encytis (chocolate con churros).
Praecipuus autem cibus quotidianus Matriti est Pastillum loliginibus (bocata de calamares) et Coctus Matritensis (cocido madrileño).
[recensere] Notae
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) Versio interretialis
- ↑ Antiquitate vulgo appellatum etiam Madritum et Magerit; confer Forum Matritense.
- ↑ http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/orblatm.html#Madritum
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Matritum spectant. |
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |
