Gregorius Magnus

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Gregorius Magnus
Res apud Vicidata repertae:
Gregorius Magnus: imago
Gregorius Magnus: imago
Nativitas: 540, 540; Roma
Obitus: 12 Martii 604; Roma

Pontificatus

590 - 604
Praecessor: Pelagius II
Successor: Sabinianus
Gregorius Magnus (sed nomine "Augustinus" a manu posteriori rubricatus) anno 746 in Bedae Historia historiatus: Bibliotheca Nationalis Russica Lat. Q.v.I.18

Sanctus Gregorius Magnus papa, Doctor Ecclesiae, fuit sexagesimus quartus pontifex Sanctae Romanae Ecclesiae, et primus illius nominis. Natus circa annum 540, uno saeculo fere transito post Aurelii Augustini discessus, papatum adsumpsit anno 590, et ecclesiam rexit quattuordecim annos, usque ad mortem, die 12 Martii 604. Bene meruit nominationem Magnum, cum plurima notabilia fecit non tantum pro ecclesia suae aetatis, sed etiam pro mundo usque ad hodiernum tempus. Iuventutum vixit tempore magnae perturbationis, sed in familia praeclarae sanctitatis (mater ac duae amitae sunt sanctae in calendarium inscriptae). De familia patricia et optime educatus, munera assumpsit in vita civile, iam praefectus urbis Romae anno 573 ; proximo tamen anno, Gregorius omnia relinquere vitamque monasticam assumere elegit. Dedit patrimoniam suam in Sicilia ad monasteria, et convertit domum in Monte Coelio in monasterium, ubi habitum sumpsit, et tribus annis tacite vixit. Gregorius tamen non erat destinatus ad vitam absconditam, et anno 578, protestante eo, papa eum diaconatum ordinavit. Missus est in Byzantium, legatus Pelagii Papae II, ubi fidem in resurrectione defendit contra Eutychium, patriarcham Constantinopolis, qui plenam corporalitatem corporis resurrecti negavit.

Anno 586, Romam reversus, monasterium Sancti Andreae nove intrabat, ubi librum Moralium in Iob peperit, quod opus magistri scripsit. Anglicis paganis vistis, voluit Angliam ire ad eos convertendos, et permissionem a papa accepit, sed populus Romanus itinerarium non permisit. Anno 590, post varias pestilentias Romanas, mortuus est papa, et Gregorius in Romanum episcopatum consensu omnium creatus est. Ille strenue protestebat, sed confirmato ab imperatore, baiulatus in Basilicam Sancti Petri, est consecratus Romanus Pontifex.

Anno 593 sua sponte Longobardis tributa annua D ponderum auri promisit, ut a Roma castra moverent.

Non possumus omnia quae fecit in papatu praebere, sed inter magnas infirmitates, vitam simplicem vivens, pauperes adiuvens, in quattuordecim tantum annos plurima fecit pro vita ecclesiae et urbis. Reformavit liturgiam, tantum ut missale saepe dicitur "Gregorianus," cum Canto Gregoriano, quae liturgiam ornat. Liturgiam stationalem amplius solemniavit, cum nota praedicatione. Reformavit vitam eclesiasticam, et gubernavit ecclesiam per totum orbem terrarum diffusam, epistolas et nuntios mittens in extremas orbis regiones. Misit Augustinum Cantuariensem Angliam, ubi Romanitatem ab eo solidebatur. Mortuus est 12 Martii 604, et est sepultus in basilicam Vaticanam.

Gregorii Magni effigies in officina Caroli Saraceni anno fere 1610 picta (Pinacotheca Artis Antiquae Nationalis Romae)

Opera[recensere | fontem recensere]

Iudicia[recensere | fontem recensere]

Papa Ioannes XXIII eo Encyclica Epistula Aeterna Dei Sapientia die 11 Novembris 1961 millesimo quingentesimo anno iubilaei mortis tempore promulgata dicavit.

Papa Benedictus XVI de Gregorio Magno scripsit:

Inter Pontífices . . . , nomen excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros cultus ac culturae a Romanis saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae populis transmittendos curavit.—Motu Propriu Summorum Pontificum

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium Magnum spectant (Gregorius I, Gregorius I Magnus).
Series Paparum

PetrusLinusAnacletusClemens IEvaristusAlexander ISixtus ITelesphorusHyginusPius IAnicetusSoteriusEleuterusVictor IZephyrinusCallistus IUrbanus IPontianusAnterusFabianusCorneliusLucius IStephanus ISixtus IIDionysiusFelix IEutychianusCaiusMarcellinusMarcellus IEusebiusMiltiadesSilvester IMarcusIulius ILiberiusDamasus ISiriciusAnastasius IInnocentius IZosimusBonifacius ICaelestinus ISixtus IIILeo IHilariusSimpliciusFelix III Gelasius IAnastasius IISymmachusHormisdasIoannes IFelix IVBonifacius IIIoannes IIAgapetus ISilveriusVigiliusPelagius IIoannes IIIBenedictus IPelagius IIGregorius ISabinianusBonifacius IIIBonifacius IVAdeodatus IBonifacius VHonorius ISeverinusIoannes IVTheodorus IMartinus IEugenius IVitalianusAdeodatus IIDonusAgathoLeo IIBenedictus IIIoannes VCononSergius IIoannes VIIoannes VIISisinniusConstantinusGregorius IIGregorius IIIZachariasStephanus IIStephanus IIIPaulus IStephanus IVHadrianus ILeo IIIStephanus VPaschalis IEugenius IIValentinusGregorius IVSergius IILeo IVBenedictus IIINicolaus IHadrianus IIIoannes VIIIMarinus IHadrianus IIIStephanus VIFormosusBonifacius VIStephanus VIIRomanusTheodorus IIIoannes IXBenedictus IVLeo VSergius IIIAnastasius IIILandoIoannes XLeo VIStephanus VIIIIoannes XILeo VIIStephanus IXMarinus IIAgapetus IIIoannes XIILeo VIIIBenedictus VIoannes XIIIBenedictus VIBenedictus VIIIoannes XIVIoannes XVGregorius VSilvester IIIoannes XVIIIoannes XVIIISergius IVBenedictus VIIIIoannes XIXBenedictus IXSilvester IIIBenedictus IXGregorius VIClemens IIBenedictus IXDamasus IILeo IXVictor IIStephanus XNicolaus IIAlexander IIGregorius VIIVictor IIIUrbanus IIPaschalis IIGelasius IICallistus IIHonorius IIInnocentius IICaelestinus IILucius IIEugenius IIIAnastasius IVHadrianus IVAlexander IIILucius IIIUrbanus IIIGregorius VIIIClemens IIICaelestinus IIIInnocentius IIIHonorius IIIGregorius IXCaelestinus IVInnocentius IVAlexander IVUrbanus IVClemens IVGregorius XInnocentius VHadrianus VIoannes XXINicolaus IIIMartinus IVHonorius IVNicolaus IVCaelestinus VBonifacius VIIIBenedictus XIClemens VIoannes XXIIBenedictus XIIClemens VIInnocentius VIUrbanus VGregorius XIUrbanus VIBonifacius IXInnocentius VIIGregorius XIIMartinus VEugenius IVNicolaus VCallistus IIIPius IIPaulus IISixtus IVInnocentius VIIIAlexander VIPius IIIIulius IILeo XHadrianus VIClemens VIIPaulus IIIIulius IIIMarcellus IIPaulus IVPius IVPius VGregorius XIIISixtus VUrbanus VIIGregorius XIVInnocentius IXClemens VIIILeo XIPaulus VGregorius XVUrbanus VIIIInnocentius XAlexander VIIClemens IXClemens XInnocentius XIAlexander VIIIInnocentius XIIClemens XIInnocentius XIIIBenedictus XIIIClemens XIIBenedictus XIVClemens XIIIClemens XIVPius VIPius VIILeo XIIPius VIIIGregorius XVIPius IXLeo XIIIPius XBenedictus XVPius XIPius XIIIoannes XXIIIPaulus VIIoannes Paulus IIoannes Paulus IIBenedictus XVIFranciscus