Hadrianus V

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hadriani V effigies a pictore quodam saeculi fere XVII facta
Hadrianus V
Ottobonus de Flesco
circiter 120518 Augusti 1276
Decessor:
Innocentius V
Papa:
11 Iulii 1276 - 18 Augusti 1276
Successor:
Ioannes XXI
Vexillum Hadriani V
Index paparum

Hadrianus V, nomine nativo "Ottobonus de Flesco", e nobili familia ortus (natus anno circiter 1205 Genuae; mortuus Viterbi die 18 Augusti 1276) fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 11 Iulii 1276.

Anno 1251 Ottobonus de Flesco Cardinalis diaconus, titulo S. Hadriani, a patruo suo papa Innocentio IV creatus est. Ab anno fere 1259 fuit archipresbyter Basilicae Liberianae. Inter annum 1265 et 1268, iussu papae Clementis IV, legatus in Anglia meruit iuxta regem Henricum III; cum Ottobono iter Anglicum fecit Benedictus Caetani (papa Bonifacius VIII futurus).

Papa electus est, suadente praesertim Carolo Andegavensi, quamquam nondum presbyter ordinatus erat. Hadrianus V, qui triginta septem dies regnavit, mortuus est die 18 Augusti 1276 priusquam vel presbyter vel episcopus ordinari potuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ludovico Gatto, "Adriano V" in Enciclopedia dei Papi (Romae:Treccani, 2000)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum V spectant.