Gregorius XV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gregorius XVI
Gregorius XV
Alexander Ludovisi
(IX Ianuarii MDLIVVIII Iulii MDCXXIII)
Decessor:
Paulus V
Papa:
MDCXXI - MDCXXIII
Successor:
Urbanus VIII
Gregorius XV
Index paparum

Gregorius XV (natus, Alexander Ludovisi IX Ianuarii MDLIV Bononia filius comitis Pompei Ludovisi - obiit die VIII Iulii MDCXXIII), Papa catholicus, episcopus Romanus a die IX Februarii MDCXXI erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Alexander Ludovisi studuit Romae theologiae ac philosophiae apud Collegium Romanum Iesuitarum, sed anno MDCLXXI Bononiae studium Iuris incepit. Anno MDCLXXV Doctor iuris fit

Anno MDCXII archiepiscopus Bononiae ac anno MDCXVII Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Paulo V factus est.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Ecclesia et reformanda et recatholizatione? reficienda Gregorio XV cordi fuit. Ipse senex aegroticius regimen ecclesiae Ludovico Ludovisi, cardinali nepoti prudenti ac strenuo, commisit.

Per constitutionem Aeterni patris Gregorius XV anno 1621 rationem in eligendo papam observandam praescripsit. Anno 1622 bulla Inscrutabili divinae providentiae congregationem de propaganda fide condidit.Vehementer studebat recatholizationi Bohemiae. Maximilianum I Bavariae ducem variis adiuvit subsidiis; qui Heidelberga expugnata anno 1622 pro beneficiis acceptis gratias egit papae illam illustrissimam bibliothecam Palatinam dono mittens.

Ignatius de Loyola, Franciscus Xaverius, Teresia Abulensis a Gregorio XV canonizati sunt[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. LThK s. v Gregor XV

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Günther Wassilowsky, Hubert Wolf: Päpstliches Zeremoniell in der Frühen Neuzeit – Das Diarium des Zeremonienmeisters Paolo Alaleone de Branca während des Pontifikats Gregors XV. (1621–1623). Rhema-Verlag, Münster 2007, ISBN 978-3-930454-80-8

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium XV spectant.
stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!