Vitalianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Papa Vitalianus
Vitalianus
Vitalianus
(dies natalis ignotus–27 Ianuarii 672)
Decessor:
Eugenius I
Papa:
657 - 657
Successor:
Adeodatus II
Index paparum

Vitalianus (natus die ignoto – obiit die 27 Ianuarii 672), episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a mense Iunio aut Iulio 657 erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pauca de vita Vitaliani, antequam papa factus est, nota sunt. Vitalianus, filius Anastasii, Signiae vici in regione Italiae Latio natus est.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Vitalianus Constantem II in Roma accipit cum "honoribus quasi religiosis". Imperator deferentiam Papae rependit Urbis tota ornamenta orichalci deducendo etiam tegulas in aere aurato cupolae Pantheonis et mittendo totum ad Constantinopolim. Vitalianus ad ecclesiam anglicam favit Archiepiscopum Theodorum de Tarso ad Cantuariam mittendo et convincendo Regem Northumbriae Oswigum ad accipiendos mores romanos invicem celticos, maxime tempus celebrationis Paschae in conferentia Streonshalae (anglice "Whitby") in 664. Promovit in Roma progressum Scholae Cantorum fundatam a Papa Gregorio. Post mortem violentam Costantis II in Sicilia pro manu rebelle Papa adiuvit filium sui ut ad regnum perveniret Byzantii pro quo pugnabant rebelles pro armeno Mezetio. Filius Costantis legitimus successor sui ut Imperator Constantinus IV fuit et impositione haeretici documenti Typi renuntiavit sinendo ita Vitalianum adversari maiore cum efficacia. Bartholomaeus Platina refert Vitalianum introducere usum organi in liturgia romana.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vitalianum spectant.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!