Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Amstelodamum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Amsterdam
Prospectus Amstelodami
Vexillum Amstelodami Insigne Amstelodami
Vexillum Insigne
Sententia
"Heldhaftig, Vastberaden, Barmhartig"
Batavice, "Valens, Firmus, Misericors
"


Res politicae
Natio
Provincia
Nederlandia
Hollandia Septentrionalis
Ius municipale c. MCC
Magister Eberhard van der Laan
Res geographicae
Area
 - tota
 - terrestris
 - aquosa

219,33 km²
166 km²
53,59 km²
Numerus incolarum 2012
 - Spissitudo
790.044
4.484 incolae/km²
Coordinata 52° 22′ ″ Sept., 4° 54′ ″ Ort.
Situs interretialis: www.amsterdam.nl
Amstelodamum (Nederlandia  )
Amstelodamum
Amstelodamum
Urbis collocatio in Nederlandia
Templum Sancti Nicholai (Nederlandice: Sint Nicolaaskerk).

Amstelodamum[1], sive Amsteladamum,[2]sive Amstelodanum,[3] vel plerumque Amstelaedamum[4] (nomen adiectivum: Amstelodamensis[1]) (Batavice: Amsterdam vel Mokum), est caput et maxima Bataviae urbs in Hollandia Septentrionali provincia iuxta Amstel fluminis ostium et lacum IJ sita. Nomine accepto a mole saeculo tertio decimo in flumen Amstel acta, urbs iure circa annum 1300 appellata est et mox munitionibus alia atque alia appetendo loca tam crescebat ut Saeculo Batavorum Aureo Amstelodamum totius orbis terrarum commercio nisi maxima inter maximas numeraretur. Saeculo sexto decimo exeunte, urbs propter incolarum incrementum iterum iterumque munitionibus atque fossis aucta est eo consilio ut plures amplecti posset. Fossae illae omnes contextae Batavice notae sicut cingulum fossarum (Batavice grachtengordel) pulcherrimae inter urbis amoenitates adhuc lustrari possunt ac inter UNESCO patrimonia totius orbis terrarum numerantur. Alia lustranda praecipue musea sunt ut Museum Rei Publicae, Museum Urbis, Van Gogh pictoris Museum, domus Annae Frank sed etiam partes urbis vetustiores. Sunt duae Amstelodami sitae studiorum universitates (Universitas Amstelodamensis atque Universitas Libera Amstelodamensis) et est urbs quae maximam inter omnes orbis terrarum urbes continet civitate hominum varietatem cum dimidia pars incolarum advenae sint.

Kalendis Ianuariis 2012, secundum censum incolae 790 044 in urbe habitabant. Incolis suburbium autem inclusis, circa 1.2 miliones continet. Una cum aliis urbibus finitimis dicitur "Amstelodami urbium coniunctio" quae 2.3 incolarum milliones amplectitur atque illa ipsa urbium coniunctio in maiori Batavarum urbium ut Roterodami, Hagae et Ultraiecti coniunctione partem habet, quae coniunctio incolis in Europa sexta dicitur continens circa 7 milliones (Batavice Randstad). Ipsa urbs divisa est in partes septem quae iterum inter se divisae sunt.

Lustranda[recensere | fontem recensere]

Scholae ubi Graeca et Latina Linguae docentur[recensere | fontem recensere]

Cives praeclari[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Alii[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Amstelodamum spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Janse, H. 1993. Amsterdam gebouwd op palen. Amstelodami: Verlag Ploegsma. ISBN 90-216-7031-3.
  • van Leeuwen, Marco H. D. 2000. The logic of charity: Amsterdam, 1800–1850. Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 0-333-69603-4.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Johann Georg Theodor Graesse: Orbis latinus oder Verzeichniss der lateinischen Benennungen der bekanntesten Städte etc., Meere, Seen, Berge und Flüsse in allen Theilen der Erde nebst einem deutsch-lateinischen Register derselben, Dresden 1861 (Verlag Schönfeld), p. 12
  3. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!